Articulus 15
Articulus 15
Quare catechizantur parvuli ? et, Ad quid valet catechismus ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, H, "Jlla autem interrogatio et reSponsio fit in catechismo, cut additur exorcismus.":
Aut enim expellit damonem ab obsidione parvuli corporali, aut spirituali. Si corporali : tunc non deberet fieri nisi in corporaliter obsessis et furiosis ex oppressione demonis : et hoc non fit. Si autem fit ad expellendum spiritualiter a parvulo : aut habet effectum, aut non. Si habet effectum : ergo exorcizatus non baptizatus potest salvari, et in statu esse salvandorum : quod falsum et hereticum est. Si autem non habet effectum : tunc pro nullo et ridiculose fit.
Sunt autem quidam, qui ad hoc dieunt, quod habet effectum non in se, sed in baptismo, ut scilicet baptismus consequatur effectum pleniorem. Sed hoc nihil mihi videtur : hoc enim esse non potest nisi confortando baptismum, vel disponendo subjectum ut magis fiat habile ad gratiam percipiendam. Si primo modo : hoc est -impossibile : quia quod non est, non potest conferri : baptizatus autem adhuc non est, quando exorcizatur. parvulus. Nec secundo modo esse videtur : quia non potest disponere subjectum, nisi aut ex parte pene,aut ex parte culpw. Non ex parte pene : quia illa connexa est culpe : et non debilitatur, nisi culpa debilitata. Nec ex parte culpe : quia illa aut tota dimittitur, aut tota manet : constat autem, quod non tota dimittitur in exorcismo : ergo tota manet: ergo subjectum ante exorcismum et postea aequaliter se habet : ergo in nullo disponitur ab exorcismo.
Ulterius queritur hic de his quae fiunt in exorcismo et catechismo, quae et quot sint, et secundum quem ordinem, et quando fiant ?
Sortvutio. Dicendum ad primum, quod duplex est vis damonis, scilicet interior, et exterior : unde per exorcismum’ puto, quod debilitatur vis demonis exterior, et non interior : sicut probat objectio. Vis autem demonis exterior est qua commovet fomitem in adulto, ne consequatur baptismum : et in parvulo ponit actiones mortis ante baptismum : et contra hanc vim exteriorem puto valere exorcismum.
Et per hoc patet solutio ad primo quesita : quia baptismus opcratur contra vim interiorem, et exorcismus contra vim exteriorem quae est in fomite.
Ad Hoc autem quod ulterius queritur de numero et ordine eorum quae exiguntur in baptismo : dicendum quod secundum diversas Ecclesie consuetudines variantur in numero et in ordine. Sed ut frequentius, primo exsufflatur : ut vis demonis exterior pellatur. Secundum, quod signum crucis fit ei in pectore et in fronte : ut diabolus se cognoscat pelli ab eo, tam in occulto cordis, quam in aperto confessionis. Tertio, accipit sal in ore : ut sapori sapientiae preparetur, et foetor fomitis restringatur. Deinde fit linitio narium et aurium cum sputo : ut discretionem fidei habeat, et gratia, quae per salivam a capite descendentem significatur, et sensus ejus quoad doctrinam in auditu fidei, et discretione fidei signata in naribus, aperiantur Christo. Deinde fit unctio in pectore propter cor Deo praparandum, et in scapulis propter onera Domini cum invocatione Trinitatis, sine cujus adjutorio nihil facere possumus.
Post baptismum autem fit unctio chrismatis in vertice : ut aperiatur mens imputribilis Deo, ita quod mente contempletur aeterna : quae significantur per chrisma confectum ex oleo Lucente et balsamo conseryante a putredine. Deinde fit vestitio de vestimento candido in signum innocentiae, quae accipitur in baptismo, et glorie quae accipitur in resurrectione. Tandem accensus cereus in manu ponitur, ut sit lucerna pedibus ejus verbum Dei, et lumen pedibus suis contra tenebras spirituales.
On this page