Text List

Articulus 14

Articulus 14

An parvulus ad xtatem veniens, tenetur ad ea quae pro ipso voverint patrini ? et, An patrini obligati sunt tamquam fidejussores fidei eorum ? et, Quo sensu patrini dicant, Credo?

ARTICULUS XIV. An parvulus ad xtatem veniens, tenetur ad ea quae pro ipso voverint patrini ? et, An patrini obligati sunt tamquam fidejussores fidei eorum ? et, Quo sensu patrini dicant, Credo?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, G, §1: "Si autem parvulus est, non valens credere vel loqgui, etc."

Utrum parvulus ad etatem veniens, obligatur ad ea quae pro eo spopoaderunt patrini ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Dicit Dionysius, quod sensus verborum qué dicunt patrini est, quod puer ille in sensum veniens, tenebit sacras confessiones, quae ibi spoponderunt ergo obligatur, ut videtur, ad hoc.

2. Item, Majus est quod homo sit ordinatus ad bonum, quam ad malum : sed ad malum ligati sumus alterius trangressione : ergo etiam ad bonum obligari possumus alterius obligatione et confessione : ergo pueri obligantur per verba patrinorum, ut videtur.

SED CONTRA : Si aliquis vovet filium suum religioni ante annos discretionis, filius ad annos discretionis veniens, non est obligatus : ergo a simili non obligatur per responsa patrinorum.

Utrterrivs queritur, Utrum patrini obligati sunt quasi fidejussores fidei eorum ?

Videtur autem quod sic : quia 1. Ita dicit Augustinus in quodam sermone: "Vos autem omnes tam viros quam mulieres qui filios in baptismate suscipitis, moneo, ut vos cognoscatis fidejussores apud Dominum exslitisse : monete ergo eos ut semper castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem ament, ante omnia symbolum et Domi- — nicam orationem discant : et vosipsi tenete, et illis quos suscepistis, ostendite." Ergo videtur, quod obligantur.

2. Item, Ambrosius: "Longe plus debemus diligere filios quos sacro fonte levavimus, quam quos genuimus :" constat autem, quod nos obligamur providere pueris carnalibus bona ;: ergo multo magis spiritualibus : ergo tenemur tamquam fidejussores pro eis.

ULterius queritur, Ex quo sensu patrinus pro parvulo dicit, Credo?

Aut enim loquitur in persona sui : aut in persona parvuli. Si in persona sui hoc nihil est : quia sacerdos querendo fidem, nominat parvulum, et querit de parvulo. Si autem loquitur in persona parvuli : tune videtur falsum dicere, quia parvulus non credit.

Soturio. Dicendum videtur, quod parvulus obligatur ad fidem, et ad mores qui continentur ex susceptione baptismi.

Ab 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod nihil est simile : quia in baptismo non promittitur aliud pro parvulo, ad quod ex naturali lege non tenetur : sed in voto est ultra hoc spontanea obligatio : et ideo hoc non potest alius facere pro alio. Unde parvulus in baptismo non facit nec accipit novam obligationem : sed potius emolumentum accipit ex confessione fidei aliene, qa ib debet fieri propria.

Av iw quod ulterius queritur, dicendum quod patrini obligantur ad diligentiam, si alias non instruantur : sed quia in solemni Ecclesia cantatur Pater noster, et Credo in Deum, et mores predicantur, et ostenduntur in exemplis bonorum modo : idcirco non adhibetur tanta sollicitudo, sicut in primitiva Ecclesia, quando parvuli inter infideles nutriebantur : et hoc intendit auctoritas Aueustint.

Ad id quod objicitur de Ambrosio, dicendum quod secundum quid magis debemus diligere spirituales filios, sed carnales simpliciter : magis autem dico secundum quid, in quantum spiritualis filiatio nobilior est, quam carnalis : sim- pliciter tamen magis obligamur filiis carnalibus : et in ordine diligendorum carnales spiritualibus preponuntur, ut supra in tertio Sententiarum notatum est.

Ad id quod ulterius queritur de sensu verborum, dicendum, quod cum dicitur, Credo vel Abrenuntio, in persona parvuli dicitur : et tantum valet ibi Credo, quantum sacramentum fidei paratus sum suscipere, cum non habeam obicem contrariae voluntatis et disscnsus : et ad hujusmodi credere non exigitur usus liberi arbitrii.

Unde ex hoc potest patere solutio ad objectum in contrarium. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14