Articulus 1
Articulus 1
An sacramentum confirmationis sit necessarium ?
Tncidit autem hic questio ante Litteram, An sacramentum hoc sit necessarium ad salutem, vel tantum ad bene esse institutum ?
Videtur autem, quod sit necessarium : quia 1. Sine quo non est homo plenus Christianus, hoc est necessarium ad vitam Christianam : sed sine confirmatione non est homo plenus Christianus : ergo est necessaria ad Christianam vitam. Prima patet per se. Sxcunpa scribitur supra, ubi dicit Urbanus : "Post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur." Inde ulterius : Sine Christiana vita non est salus : ergo sine confirmatione non est salus,
Si forte tu dicas, quod fere omnes dicunt, quod duplex est plenitudo, scilicet sufficientiae, et copiae : sive plenitudo gratiae, et plenitudo roboris ejus: et dictum Urbani intelligitur de secunda plenitudine. Contra : Secundum hoc idem posset dici de consiliis et operationibus supererogationis : quia sine illis non est plenitudo copie : ergo videtur, quod confirmatio spectat ad plenitudinem necessitatis et sufficientia.
2. Item, Hugo de sancto Victore dicit: "Quid prodest. si per baptismum erigeris, nisi per confirmationem ad standum confirmeris ?" Quasi diceret: Nihil. Ergo videtur, quod baptismus non prodest sine confirmatione ad salutem : ergo confirmatio necessaria est ad salutem.
3. Item, Sine. expulsione morbi non est salus : quia semper remanet timor, et causa periculi manente morbo : sed omne sacramentum (ut supra dictum est) ordinatum est contra morbum peccati : ergo videtur, quod causa periculi non perfecte expellitur, nisi percipiatur gratia sacramenti : ergo oportet, quod percipiatur gratia confirmationis.
4, Item, Cum due sint partes justitia, scilicet declinare a malo, et facere bonum: illa pars quae est facere bonum, substantialius operatur ad salutem, quam illa quae est declinare a malo: quia ut dicit auctoritas, vitatio peccati non me-~ retur palmam, sed evitat poenam : ergoa simili cum gratia baptismalis sit ablutiva peccati, et sic est ordinata ad malum expellendum : quia gratia confirmationis habet ordinem ad bonum: videtur, quod substantialius operetur ad salutem gratia confirmationis, quam gratia baptismalis. Cum igitur sine baptismate non sit salus, nec sine confirmatione salus erit in via.
SED CONTRA : 1. Si confirmatio necessaria est ad salutem : ergo qui moritur baptizatus ante confirmationem etiam qui non est fictus, condemnatur : quod hereticum est dicere.
2. Item, Supra habitum est, quod in baptismo confertur gratia et plenitudo virtutum ; habens autem gratiam et virtutem, habet omnia necessaria ad salutem : ergo ad salutem non necessario indiget confirmatione.
Solutio. Dicendum, quod necessitas est multiplex, sicut determinatur a Philosopho in libro V Metaphysice. Est enim necessitas absoluta : et hac necessitate non est necessaria confirmatio ad salutem, Est iterum necessitas conditionis, scilicet finis alicujus : ut si debeat homo manere in vita,necesse habet com= edere. Ita potest dici quod necessaria est confirmatio ad salutem: si debeat fides robuste et sine pavore defendi in impugnationibus hostis : licet enim alias . ex gratia in baptismo percepta habeat unde stet, non tamen hoc habet ex gratia specialiter ordinata ad robur contra debilitatem quae est ex fomite deprimente, ut infra patebit : et si debeat hoc robur haberi, necessarium est confirmari.
Dicatur ergo ad primum, quod ista solutio Magistrorum legitima est de plenitudine sufficientiae et copie : sive plenitudine ad esse, et plenitudine roboris.
Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod aliter est in gratiis ordinatis ad meritum quales sunt in virtutibus et donis et beatitudinibus, ut supra dictum est: et aliter in gratia sacramentali quae ordinatur contra defectum ex peccato provenientem. Quia illa dant plenitudinem copie mutantem statum persone : sicut alius est status servantis consilia, et alius est status servantis precepta tantum. Sed illa quae sunt in sacramentis, expellunt peccatum in quocumque statu, vel defectum ex peccato provenientem : et ideo sine illis non est plenitudo simpliciter ordinata ad salutem vel ordinans. Unde gratia sacramentalis magis pertinet ad plenitudinem salutis Christiane, quam gratia perfectionis in consiliis et supererogationibus.
Ad aliud dicendum, quod dictum Hugonis dupliciter potest intelligi : uno modo ut loquatur in casu ubi contemptus religionis excludit sacramentum : quia contemnere sacramentum est condemnabile, quamvis in se non sit necessarium, Alio modo potest dici, quod non dicit hoc : quia ex hoc sequitur condemnatio, sed quia ut frequenter sequitur ex debilitate cadendi in pugna spirituali.
Ad aliud dicendum, quod morbus dupliciter expellitur per gratiam sacramenti: uno modo quoad culpam, et sic expellitur in baptismo quoad originalem culpam. et in pceenitentia quoad culpam actualem : et ex hac expulsione habetur sufficientia salutis. Alio modo expellitur quoad poenam inclinantem in culpam, et quoad hoc expellitur in confirmatione, et sacramento altaris, et extrema unctione : et ex hoc habetur sufficientia roboris ad pugnandum contra hostes spirituales.
Ad aliud dicendum, quod baptismus non consistit in sola ablutione sordium : sed circa corpus ponitur nitor et venustas ex ablutione, quae significat nitorem anime in gratia posita et in virtutibus. Licet etiam confirmatio sonet ordinem in bonum, tamen gratia confirmationis principaliter dicit robur ex ablutione dispositionis contrarie audacie spirituali quee -est in confessione nominis Christi, ut infra patebit. Et ideo ex neutra parte simile est.
Praeterea, Objectio falsum prasupponit: quia declinare a malo dicitur dupliciter, scilicet non facere malum negatione simplici : et haec non est pars justitie, sed evitat poenam. Alio modo declinare a malo dicit nolle facere malum, id est, velle non facere malum ; et haec ponit actum voluntatis interioris tendentis a malo, qui est actus interior in habente gratiam : et haec est proprie pars justitie generalis : et quoad illum meretur palimam : et cum hoc habet similitudinem baptismus qui consistit in ablutione et positione, et etiam confirmatio quae aufert morbum et ponit robur ex gratia data simpliciter ad standum in pugna. Objectio autem supponebat, quod primo modo declinare dictum esset pars justitiae, et haberet similitudinem cum baptismo.
On this page