Articulus 2
Articulus 2
An sit aliqua materia determinata confirmationis, et quae est ilia ?
Haec enim verba dicit Episcopus cum confirmat: "Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen." Quidam autem habent hunc usum : "Confirmo te signo crucis, et confirmo te chrismate salulis, etc." Sed primus modus generalior est.
1. Primo, quia Apostoli nuila forma usi videntur csse in Actibus, sed simplici manuum impositione confirmabant. Act. vi, 17: Tune imponebant manus super illos, et acciprebant Spiritum sanctum. Et infra, ¥.18 : Cum vidisseé Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanclus.
2. Item, In Evangelio, Venientibus ad Jesum parvulis, imposuit illis manus '. Et non jiegitur, quod signaverit eos signo sancte crucis, vel confirmaverit chrismate salutis.
3. Hoc etiam videtur ratio postulare : quia in confirmatione datur Spiritus ad robur: et ideo datur ab illo qui exeellentiorem gradum tenet in Ecclesia: ergo videtur, quod Spiritus ab illo traduci significatur in confirmandum : ergo non deberet retorqueri ad aliud : retorquetur autem ad aliud quando dicitur, Confirmo te, etc. : non ergo debet dici, ut videtur.
4, Praterea, Si sacramentum non habet institutionem nisi divinam, ut supra determinatum est, et omnes Doctores hactenus dixerunt : et Apostoli et Dominus confirmaverunt, non utentes aliqua forma: videtur quod nec Ecclesia uti debeat aliqua forma.
5. Item, Nusquam legitur in canone de institutione hujus forme confirmationis, qua utuntur nostri temporis Episcopi: ergo videtur, quod sit ad bene esse appositum ab Ecclesia, et non sit de forma.
SED CONTRA: 1. Dicit Hugo de sancto Victore, quod "sacramentum est corporale et visibile elementum ex institutione significans, ex similitudine representans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens." Corporale autem elementum (ut supra habitum est) nihil est sine verbo ad elementum accedente : ergo in confirmatione oportet haberi verba quae sunt forma sacramenti, quecumque illa sint.
2. Praterea, In prahabita diffinitione dicit Hugo, quod corporale elementum confert gratiam ex sanctificatione : sed sanctificatio non est nisi per verba invocationis divine : ergo in hoc sacramento exiguntur verba invocationis divine, qua est forma sacramenti.
3. Item, Supra habitum est, quod Deus non contulit ministris inlerius mundandi vel operandi potestatem, sed tantum exterius, ne spes poneretur in homine : ergo confirmatio consistit in interiori mundatione infectionis fomitis, trahentis in debilitatem et noxiam vereeundiam confcssionis fidei sed Deus non contulit illam ministris : ergo non debet significari haec gratia descendere a ministro, ut ante videbatur probari, sed potius a Deo per opus sacramenti: hoc autem fieri non potest nisi mediante forma verborum invocationis Dei qua operatur : ergo exigitur forma verborum.
Unterius hic queritur de ipsis verbis que sunt de forma : et queritur de hoc quod dicitur, "Consigno te signo crucis, etc."
Videtur enim, quod hoc superflue ponatur : quia 1. Signatur in baptismo cruce et in pectore et in scapulis et in vertice.
2. Praeterea, In verbo quod est de forma sacramenti proprius actus ministri exprimi debet, sicut cum dicitur, "Baptizo te in nomine Patris, efc. :" sed proprius actus ministri in hoc sacramento non est signare, sed potius confirmare : ergo videtur, quod non debet minister in forma hujus sacramenti uti verbo sienandi.
Prarerea queritur, 1. Quare in confirmatione potius fit mentio de cruce, quam de glorificatione et resurrectione, ut dicatur consignari cruce ?
2. Item, Unius sacramenti non est nisi unicus actus sacramentalis : confirmatio est sacramentum unum ergo unicum actum sacramentalem habet : ergo in forma duplex actus non debet exprimi : ergo non debet dici, confirmo et consigno, quia haec duo verba duos actus exprimunt.
Item, Queritur de hoc? quod dicitur, "Confirmo te chrismate salutis," quare potius dicit salutis, quam gratiae vel vite aeterne ?
Et videtur, quod debeat dici, gratiae : quia 1. Salus quae dicit evasionem periculi non est nisi ex collata gratia : ergo gratia secundum intellectum est ante salutem : ergo immediatior est collatio gratia actui sacramenti quam salus : cum ergo actus sacramenti per terminum immediatum debeat determinari, videtur quod deberct dici, chrismate gratiae, et non salutis.
2. Item, In forma baptismatis nulla fit mentio de materia, vel fine, vel efficiente effectum sacramenti : sed simpliciter dicitur, "Baptizo te in nomine, etc, :" ergo videlur, quod nec hic aliqua mentio fiet de materia, et efficiente : ergo non debet dici, chrismate salutis : sed simpliciter, Confirmo te in nomine Patris, etc.
Preeterea, Ommnes questiones quae factae sunt in tractatu de baptismo circa linitiones, additiones, diminutiones, et corruptiones, habent hic fieri : et ceodem modo solvuntur ut ibi.
Soturio. Dicendum, quod hoc sacramentum est contra dcbilitatem ex fomite surgentem, ex eo quod non totus purgatur in baptismo, sed remanet debilitatus ad exercitium pugne : major autem difficultas est in confessione nominis Christi et signiredemptionis, hoc modo quo confitendus est ore et opere procedentibus ex corde, sicut dicitur, ad Roman. "Quia si confitearis ore Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus suscitavil illum a mortuis, salvus eris". Hanc etiam confessionem non sustinet demon: sed surgit contra scandala : et ideo ad hune acltum necessaria est confirmatio.
Dicendum ergo ad primum, quod meo judicic numquam fuit celebrata confirmatio sine forma verborum ab Apostolis : Christus autem qui habebat et potestatem auctoritatis in quantum Deus, et potestatem excellentia in quantum homo unitus Deo, poterat conferre ut voluit : quia ipse non tenebat locum ministri, sed capitis in Ecclesia. Sed, ut puto, Apostoli numquam confirmabant sine forma verborum prescripta : licet hoc quidam dixerint et quesiverint rationem, quare ipsi confirmabant sine forma verborum et materia determinata, nostri autem Pontifices cum forma verborum et materia chrismatis.
Unpz ad argumenta dicendum, quod licet hoc non legatur, tamen instituta est forma a Domino, Apostolis tradita, sicut et baptismi : potest tamen dici, quod confirmatio duplex : queedam est ad standum in bono universaliter, et haec fit ab alio quocumque, pracipue tamen a majoribus qui tenent locum majoris sanctitatis et vite meritorum per orationem : . et hac confirmatione utebantur Apostoli sepius confirmantes eumdem. Alia confirmatio quae imprimit characterem sacramentalem ad expulsionem timiditatis ex fomite provenientis, numquam ab Apostolis facta est sine verbis et materia determinata : propter quod habemus capitulum speciale in Dionysio qui cum Apostolis fuit, "de perficiendis in myro, et in ipso offerendis7:" et loquitur de sanctificatione chrismatis. .
Ad id ergo quod objicitur contra per rationem, dicendum quod gratia sacramentalis non descendit ex vite merito, nec a ministro, ut probatum est : sed ex opere sacramenti, et ideo ad opus in materia cum verbis est retorquenda.
Ad id quod ulterius queritur de verbis forme, dicendum quod altissimum in vita Christiana confessio fidei est. Et hoc sic probatur: Licet enim amor sit altus, tamen innititur cognitioni fidei, et spes similiter : quia dicit Augustinus, Non amatur, nisi creditum, vel cognitum ; nec etiam speratur, nisi quod aliquo modo est presumptum et creditum. Difficile autem, quod est in cardinalibus, licet sit difficile potentiae operantis, tamen ratio probat et suadet illud : hoc autem est difficile intus, et extra : et primo intus, quia abnegatur propria ratio : extra, quia hoc principaliter quesitum est ab hostibus visibilibus et invisibilibus : primo autem, quia fides est prima, et non innititur alii: ideo respectu hujus actus principaliter operatur confirmationis gratia : oportet igitur haberi duplicem actum in confirmando :.unum qui sit initiativus et demonstrativus, ad quem est confirmatio principaliter : et allerum qui exprimat propriam operationem confirmationis sacramenti : et ideo premittitur per modum insinuationis, "Consigno te signo crucis :" et subsequitur, "Confirmo :", et primum est propter difficile interius, ad quod ordinatur confirmatio : et aliud propter difficile extra, ad quod confirmat ad standum.
Diczenpum ergo ad primum et secundum, quod consignatio in baptismo est sacramentalis, et non sacramenti : et est ad expellendam vim hostis in fomite, ne impediat consecutionem baptismi : et ut meditetur de Deo baptizatus, et cogitet, et portet jugum Dei in scapulis, ut supra dictum est de sacramentalibus baptismi : sed hic fit confirmatio quasi insinuativa vexilli, sub quo actus sacramenti confirmationis est exercendus.
Ad aliud dicendum, quod in incarnatione et sepultura et resurrectione non fuit pugna Christi, sed tantum in cruce : nos autem adscribimur vexillo crucis suae per confirmationem : et ideo fit mentio de cruce tantum,et non de aliis. Hoc est quod dicit Apostolus, T ad Corinth. 1, 23 et 24: "Nos predicamus Christum crucifizum, Judzis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judeis, atque Grecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam." Unde maxime fuit hoc a Judeis impugnatum, et a Gentibus : et ideo confirmationis acius proprie est respectu. illius.
Secunda difficultas est ejusdem in pugna spirituali: quia demon ibi predam amisit, quoad debiti solutionem, et satisfactionis impletionem : et ideo nos maxime impedit illi conformari, cum hoc sit tollere crucem, et sequi Salvatorem : et ideo fit mentio de cruce praecipue.
AD autup patet solutio per ante dicta : quia primus actus per primum verbum importatus est : insinuatur etiam finis ad quem est confirmationis actus, et necessitatis hujus vera causa est dicta.
Ad aliud dicendum, quod ut patet ex habitis superius questionibus de gratia sacramentorum, omnis gratia sacramentalis est contra periculum : sed specialem ordinem habet confirmatio : quia est contra periculum intra, et contra periculum extra : intra, quia tollit debilitatem et verecundiam noxiam confitendi Christum ex fomite provenientem. Extra autem, quia confortat ad standum coram regibus et principibus et daemonibus : et ideo dicitur potius salutis, quam gratiae : quia salus est ibi substantialiter, quae dicit evasionem periculi.
Ad RATIONEM autom dicendum, quod licet hoc fit per gratiam, tamen non fit per gratiam ut gratiam, id est, quae facit gratum habentem, et opus ejus gratum reddit : sed potius per gratiam ut salvantem interius, et salvantem extra a terroribus timiditatis.
Ad aliud dicendum, quod in baptismo est ordo contra generalem morbum in elemento universali, ad quod non oportet habere insinuationem aliquam, quia non habet difficultatem ex parte suscipientis ; sed in confirmatione necessaria est insinuatio, ut dictum est. Et quia sacramentum insinuat precipue in similitudine inventa, non in proprietate elementi materialis : ideo oportuit in forma hujus sacramenti fieri mentionem de materia : quia secundum Magistrum Hugonem, sacramentum ex similitudine repreesentat.
On this page