Articulus 9
Articulus 9
An confirmatio imprimat characterem ?
Videtur autem, quod non imprimat : 1. Pugna enim spiritualis equaliterindicebatur illis qui fuerunt in naturali lege, et in lege Moysi, sicut illis qui sunt in Novo Testamento : et tamen illi non habebant confirmationem et characterem spiritualem : ergo videtur, quod nec in Novo Testamento distinguendi sunt pugnantes per characterem.
2. Praeterea, Quid est quod non est iterandum sacramentum ? Aut enim hoc ideo fit, quia sacramentum : aut quia est sacramentum nove legis : aut quia imprimit characterem: aut quia immobilem confert effectum.
Et videtur, quod nullo horum modorum. Si enim quia sacramentum, non iteraretur: tune nullum sacramentum posset iterari, quod falsum est in pcenitentia et extrema unctione, ut habebitur infra, Si autem quia est sacramentum novee legis : iterum instantia est in extrema unctione: quia illa non fuit in WVeteri Testamento, nisi in typo et in figura. Nec quia imprimit characterem : quia per hoc circumecisio quae non imprimebat characterem, . potuisset iterata fuisse, quod falsum est. Nec etiam ideo quia effectus sacramenti sit immobilis: quia effectus sacramentis et gratia, et haec sepe perditur : ergo videtur, quod nulla causa sit, quare non debeat iterari.
3. Item, Videtur, quod necessarium sit iterari : dicit enim Augustinus, et ponitur infra in tractatu de Hxtrema unctione ;: "Si morbus non potest impediri ne redeat, medicina quare debet prohiberi?" Ergo cum pusillanimitas et timiditas frequenter redeant super aliquem, videtur quod frequens sit ei necessaria confirmatio, et ita debet iterari.
Utrerius queritur, Quem ordinem habeat character confirmationis ad characterem ordinis et baptismi ?
Et videtur, quod fundamenti: quia non debet ordinari nisi baptizatus: ergo videtur, quod sinon habeat characterem confirmationis, quod inhabilis sit suscipere characterem Ordinis : ergo si ordinetur non confirmatus, non est ordinatus.
Solutio. Dicendum, ad primum, quod precipue tria sacramenta non sunt iteranda, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo: quia imprimunt effectum perpetuum et characterem : et illis fieret injuria si iterarentur: quia aut duo characteres idem specie erunt, quod non potest esse : aut alterum sacramentum nihil conferret, et hoc esset inutile et injuriosum si sacramentum celebraretur. Alia autem sacramenta, ut dicitur in Liftera, non iterantur super camdem materiam, licet iterentur circa eosdem homines illa sacramenta suscipientes.
Ad opsecrum contra, dicendum, quod antiqui pugnam habebant graviorem, vel adeo gravem, quam pos: et tamen non habebant sacramentum, quia tempus sacramenti non fuit: sed habebant fortitudinem Domini et virtutis, quibus stare potuerunt: nec characlerem habere potuerunt : quia adhuc non crat dux belli nobiscum in acie, cui per characterem conscriberentur : et hoc supra expeditum est in communi sacramentorum questione, quare sacramenta cum Christo inceperunt?,
Ad aliud dicendum, quod duo concurrunt conjunctim non divisim ad hoc quod sacramentum non iteretur, scilicet impressio characteris: et haec est causa quare illa tria sacramenta, baptismus, confirmatio et ordo, non iterantur : et unitas peccati contra quod ordinatur sacramentum, sicut originale, non est nisi unum, et non inficit nisi semel et non plus: et hoc probatum est in secundo Sententiarum, ubi quesitum est si originale redeat post baptismum ab infectione carnis, sicut fecit in anime infusione. Et hee est causa, quare circumcisio non iterabatur, et haec causa concurrit cum prima, et maxime in baptismo, sed non in aliis duobus sacramentis.
Ad aliud dicendum, quod licet debilitas redeat, et fomes resumat vires per iterationem peccati, ut dicit Augustinus, tamen character cum gratia recuperata sufficit ad expulsionem illius: et ideo non debet iterari sacramentum, ne videatur minus sufficiens esse collatum.
On this page