Text List

Articulus 8

Articulus 8

An sacramentum confirmationis debeat dari utrique sexui ? et, In qua aetate debeat conferri? et, Qualiter confirmandus debeat presentari ?

ARTICULUS VIII. An sacramentum confirmationis debeat dari utrique sexui ? et, In qua aetate debeat conferri? et, Qualiter confirmandus debeat presentari ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2: "Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et gepunis tradi debet, etc."

Et queruntur hic tria. Primum, Utrum utrique sexui sit conferendmm hoc sacramentum ? Secundo, In qua aetate ? Tertio, Qualiter confirmandus debet presentari a suis patrinis?

Ad primum objicitur sic : 1. In tabernaculo Dei non scribebantur nisi mares ad ministrandum : ergo etiam non debent confirmari (ut veritas respondeat umbra) nisi mares.

2. Item, Expediti ad pugnam cum Abraham?: et virt bellatores, de quibus habetur Numer. u, fere per totum, et Josue : etfortissimi, ut dicitur, IT Regum xxur, 8 et seq., non erant nisi mares. Ergo videtur, quod ad pugnam Domini non debent confirmari nisi mares, et non foemine propter mollitiem sexus.

Sed contra hoc est quod 1. Dicit Apostolus, ad Galat. m, 28, quod in Christo "non est servus, negue liber : non est masculus, neque femina", sed-nova creatura. Ergo foemine confirmandez sunt sicut mares.

2. Item, Ti Machab. vu, 20 et seq., dicitur de matre septem fratrum : "Supra modum autem mater mirabilis, et bono-- rum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diet tempore con- spiciens, bone animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat : singulos itlorum hortabatur voce patria fortiier, repleia saptentia : et femines cogitationti masculinum animum inserens", etc. Ergo etiam fceminis dandum est sacramentum confirmationis. Sed quia hoc non eadit in dubium, leve est de hoc disputare,

Srcunpo queratur, In qua a@tate sit conferenda confirmatio ?

Videtur autem, quod tantum in adolescentia : quia 1. Pugna non indicitur nisi robustis, et in lege non computabantur nisi a viginti annis et supra, qui possent ad bella procedere. Ergo et pugna spiritualis intelligentibus et robustis est indicenda.

2. Preeterea, Fides aliena non operatur nisi in sacramento baptismi : ergo in aliis operatur fides propria : non est autem propria ante etatem adultam: erge videtur, quod exspectanda sit etas adulta.

3. Item, Stultus videretur qui armaret puerum : quia potius opprimeret quam institueret ad bellum : ergo videtur, quod similiter sit in pugna spirituali.

4. Item, Judicum, vin, 20, dixit Jeroboal, scilicet Gedeon, Jether primogenito suo, quod surgeret et irrueret in Zebee et Salmana, principes Median, et interficeret eos. Et sequitur, y. 24: Gai non eduxit giadium : timebat enim, quia adhuc puer erat. Ergo videtur, quod puerorum etas non est ad pugnam spiritualem apta. Cum ergo confirmatio detur ad pugnam spiritualem, non debet dari parvulis vel pueris,

Si forte tu dicas, quod aliter est in pugna spirituali, et aliter in pugna corporali: quia pugna spiritualis indicitur parvulis, sed non corporalis. Conrna : Pugna spiritualis plura exigit quam corporalis - quia intellectum exigit astutiarum demonis, sicut dicit Apostolus, Ii ad Corinth. u, 11: Non ignoramus cogilationes ejus. Exigitur etiam specialis virtus. Unde, Psal. xniv, 4: "Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime". Ergo videtur, quod si corporalis non indicitur pueris, quod multe fortius spiritualis non indicetur eis.

ULterius queritur tertio, Qualiter preesentandi sunt ?

Et videtur, quod per seipsos accedere debeant : 1. Non enim exigitur anadochus nisi ubi sunt confessiones pro alio facienda : sed hie confitetur pro seipso, sicut dicitur, Joan. 1x, 21: "Aetatem habet, ipse de se loguatur". Ergo videtur, quod per seipsum debeat presentari.

2. Item, Videtur quod mulier nullum possit prasentare : quia in ipsa ostenditur fragilitas sexus, et ita impotens est statuere alum: ergo alium statuendum in pugna ipsa non debet presentare, ut videtur.

Item, Queritur de ratione Ordinariorum antiquorum, in quibus invenitur, guod anadochus representans alium, debet eum inter manus tenere, et pedem ejus super pedem suum ponere, et nomen ejus Episcopo exprimere, et postea ligare locum signatum chrismate : talis enim usus modo raro vel numquam observatur.

Item, In Ordinario antiquo invenitur, quod oratio premittenda est de septem donis Spiritus sancti super confirmandos, et iterum postea alia subjunguntur, cum mittuntur armati ad pugnam spiritualem: et queritur ratio hujus.

Prasrerea, Queritur de hoc quod dicit quidam Papa, quod mulier representet mulierem, et vir virum. Ex hoc videtur, quod de dispari sexu se non possint repreesentare.

Irem, queritur de hoc quod dicit hic, "A jejunis etjejunis conferatur:" quare hoe enim modo non observatur? Ergo videtur, quod aliter celebretur hoc sacra- mentum quam debeat, aut quod omnino nihil fiat. 2

Solutio. Dicendum ad primum, quod istud sacramentum conferendum est viris et mulieribus aequaliter : quia utrisque bellum indicitur. Ad Ephes. v1, 12: Non est nobis colluctatio.adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequiliz, in caelestibus.

Ad omnia autem objecta in oppositum, dicendum quod tenent ille objectiones de illis qui emollitum habent animum, et arma Dei abjiciunt, quibus tamen conferenda sunt, ut sint in testimonium justioris condemnationis eorum. Et hac ratione masculi antiquitus ducebantur ad bellum: tamen in pugna contra Sisaram, Jahel dejecit hostem, et Judith Holofernem, et Esther precibus vicit Aman: et prime naulieri in typo gloriose Virginis dictum est : Jpsa conteret caput tuum,

Et per hoc patet solutio ad omnia quesita quae sunt de hac materia.

Ad id quod secundo queritur, dicendum quod utrumque potest fieri : sed melius et tutius est, quod prius confirmentur : neque tamen tunc indicitur eis pugna : quia tune non intelligunt tentationes, et etas immatura est ad fortes motus concupiscentia : sed preparantur, et dantur eis arma ut habeant unde pugnare possint cum tempus sit : et bonum est esse paratum. Hoc autem significatur, Genes. xiv, 5, ubi dicitur, quod illi qui servierunt, quartodecimo anno rebellaverunt: quia in illo anno incipiunt stimuli concupiscentiae, eo quod per Philosophum, in secundo septennario distillare incipit semen, et incipiunt aperiri vie concupiscentia.

Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur : non enim armatur ut pugnet, sed dantur ei ut habeat preparata cum opus sit. Et hoc significatum est in David, impensas templi parante Salomoni.

Ab TERTIUM quesitum dicendum, quod nullus seipsum presentare potest: quia confirmandus debet consignari, tamquam non habens virtutem propriam ad standum : sed statuendus est ab alio, et ideo ab alio presentandus est.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non fit ut pro eo confiteatur, sed ut significet eum aliena virtute,scilicet Christi, indigere ad hoc ut possit stare in pugna.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia mulier est habens animum emollitum, et cedens in omni pugna spiritual: et hac repellitur ab exercitu Domini, ut habetur, Numer. 1, 2 et 3.

Ad aliud dicendum, quod ratio Ordinarjorum illorum optima est: et exprimunt modum Apostolorum et Patrum : quia enim confirmandus querit virtutem corroborativam, ideo significatur non posse stare per se, sed in vestigiis alicujus confirmati quem imitetur in pugna : et ideo non confirmatus nullum debet presentare quantum est de ratione convenientiae sacramentalis : et si presumpserit, non est quidem irritum sacramentum, sed tamen ipse peccat et corripiendus est. Et quia contrahitur ibi confinitas spiritualis, mulier non debet tenere maritum, nec e converso: nec homo filium, sororem, vel fratrem, quia sufficit ad amicitiam conciliandam inter tales vinculum carnale.

Ad aliud dicendum, quod ille Papa dixit hoc propter periculum sequens evitandum : quia quandoque vir presentabat mulierem, et postea contraxit cum ea, quod non potest fieri: et ideo voluit ut mulier presentaret mulierem, et vir virum: ne fieret impedimentum in matrimonio.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicitur propter sacramenti reverentiam: si tamen aliter fiat propter carentiam Episcoporum, non nocet: melius enim est confirmari post prandium cum _ potest haberi Episcopus, quam quod recedenteEpiscopo non possit confirmari.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8