Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Eucharistia sit sacramentum majoris gratiae quam baptismus ?

ARTICULUS I. An Eucharistia sit sacramentum majoris gratiae quam baptismus ?

Ev vinerur FALSUM : quia secundum eum videtur baptismus minoris esse eratiae quam Eucharistia :

1. Mundare enim non dicit nisi mali remotionem : confirmari autem in bono dicit firmam boni adoptionem, et hac adeptio est per se bona : remotio autem mali est privatio : ergo minoris gratie sacramentalis est baptismus quam Eucharistia, quod Magister negavit in precedenti distinctione.

2. Praeterea, Confirmare in bono, videtur esse actus confirmationis, ut prius habitum est : ergo hic non debet poni effectus Eucharistia.

3. Similiter objicitur de illo effectu : Eucharistia spiritualiter reficit : hic autem est actus omnis gratiae : unde videtur, quod non sit speciale hujus sacramenti.

4. Praeterea, Probatur ex hoc quod habetur, Job, 14, quod ibant filii Job, et faciebant convivia per singulos: quod exponit Gregorius de refectione donorum et virtutum.

5. Item, Per illud Isaia, iv, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris opertemur : quod est verbum septem mulierum apprehendentium virum unum : et Glossa ibidem exponit de septem donis.

6. Item, Matth. vi, 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Exponit Glossa de pane verbi, et de pane gratiae.

7. Item, Matth. 1v, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei*. Ergo per omnia hee videtur, quod nullo modo refectio spiritualis sit effectus proprius hujus sacramenti.

Soxvurio. Dicendum, quod Magistri nostri assignant plurimas utilitates hujus sacramenti.

Prima autem est principalis et propria, scilicet ut sicut homo per esum pomi vetiti perdidit vitam, ita recuperet per esum ligni vite spiritualis : et haec pro tanto dicitur propria. Quia homo multipliciter cecidit a vita, scilicet per culpam originalem, et actualem, et per vulnus concupiscentiae debilitantis, et per deperditionem spiritualium in pietate et bonitate, et hujusmodi, quae quasi humor quidam vegetant et infundunt animam. Contra culpam autem sunt baptismus et penitentia : et contra debilitatem concuptiscentiae est confirmatio. Ad restaurandum autem spirituale robur deperditum, est cibus spiritualis Eucharistia. Et hujus probatio subtilior est supra habita in distinctione sacramentorum ’.

Secunda et quasi propingua illi, ut sit nutrimentum hominis spirituale. Unde panem Angelorum manducavit homo®. Super quod dicit Augustinus : "Ut manducaret homo panem Angelorum, creator Angelorum factus est homo." Sapient. xvi, 20: Paratum panem de celo prestitistt illis sine labore, ommne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Tertia est, ut uniat membra corporis Christo capiti per charitatem: aliter enim est in hoc cibo, et in aliis : quia alii cibi convertuntur in cibatum : hic autem cibus convertit cibatum ad se, et unit sibi membra cibata : et hujus ratio infra dicetur. Unde, Joan. vi, 37: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sangutnem, in me maneé, et ego in illo. Et Augustino dictum est : "Crede, et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me."

Quarta est non adeo propria et substantialis sacramento, sed consequitur ad ipsum, scilicet ut augeatur meritum fidei que in hoc sacramento supra omnia exaltatur, eo quod ratio hic sine fide nihil potest : et hoc tangit Magister infra*, ubi dicit, quare sub alia specie corpus suum dedit.

Quinta est spei sublevatio. Unde, Matth. xxvin, 20 : &cce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi.

Sexta est dilatatio charitatis : quia est in memoriam redemptionis et liberationis nostra. I ad Corinth. xi, 24 : "Hoc facite in meam commemorationem" *. Et ibidem, ¥. 26: "Quotiescumgue mandu— cabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, moriem Domini annuntiabitis donec veniat".

Septima esi diminutio venialium, licet non propter venialia sit principaliter institutum, ut supra probatum est. Et ideo, Matth. vi, 12, post, Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, statim sequitur : Dimitiae nobis debita nostra.

Potest ergo dici ad primum, quod si remotio a malo et adeptio boni essent terinini ejusdem motus, et terminus a quo causaret baptismus, et terminus ad quem causaret Eucharistia : tunc procederet objectio. Sed hoc non est verum: quinimo baptismus removet malum, et inducit bonum. Et confirmatio in tali bono non est terminus baptismi : sed potius in alio bono gratia quod confert Eucharistia, sicut prius ostensum est : quia sacramentales gratiae non simul habentur. ;

Ad aliud dicendum, quod confirmatio in bono est duplex, scilicet ex Spiritu sancto dato ad robur pugneg, et hic effectus est confirmationis. Est etiam confirmatioin bono ad restitutionem virtutis deperdite per imobedientiam, et hee confirmatio habet fieri per cibum spiritualem, et est effectus Eucharistia.

Ad ALIA omnia est vera solutio, scilicet quod est refectio spiritualis cum signo et causa cibi, et refectio ista non est nisi Eucharistiae. Est etiam refectio per continentiam virtutis ne decidat, et augmentum ejus sine ratione in signo causat, et hee competit verbo Dei et gratia. Et de hac loquuntur auctoritates inducte.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1