Text List

Articulus 2

Articulus 2

De quatuor figuris Eucharistiae.

ARTICULUS II. De quatuor figuris Eucharistiae.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: "Cujsus figura precessit, quando manna pluit Deus Patribus in deserto, etc."

Hic enim tangit Magister quadruplicem figuram hujus sacramenti, scilicet manna, et sanguinem Christi a latere ejus profluentem', et sanguinem agni paschalis qui liberabat ab exterminatore?, et oblationem Melchisedech °.

Quaeritur autem de istis figuris. Primo quidem, quare baptismus et Eucharistia habent figuras se manifestantes, potius quam alia sacramenta?

Videtur enim, quod alia debent habere sicut et ista : quia dicit Magister Hugo, quod statim ut fuit morbus, conveniebat significari per medicinam : ergo omine sacramentum in figuris presignari debuit.

Quod autem non statim debuerunt exhiberi sacramenta, satis est supra probatum, et ideo de hoc non est hic disputandum.

Praterca, Cum sint multe alie figurae hujus sacramenti, precipue ille de quibus fit mentio in canone, sicut oblatio Abel et Abrahe qua obtulit filium, quare Magister non facit mentionem de illis sicut de istis tribus ?

Item, Videtur quod manna non sit figura Eucharistiae : quia

1. Manna habebat omnem saporem : sed Eucharistia non confert nisi gratiam, saporis unius : quia non nisi unam : ergo non est figura proportionata figurato. Si autem dicas, quod Eucharistia omnem gratiam confert, ex hoc videtur quod sa~ cramenta alia et cetere virtutes: essent superflue, quod est inconveniens : ergo non confert nisi gratiam unam.

2. Praeterea, Panis in quo sumitur Dominus noster Jesus Christus, panis est oblationis et oblatus Deo : ille autem non offerebatur Deo : ergo videtur, quod non significat istum.

Unrerivs videtur, quod nec sanguis fluens de latere Domini sit signum hu-~ jus sacramenti: quia

1. Nihil est signum suiipsius secundum quod signum accipitur in diffinitione sacramenti: sed idem sanguis qui profluxit de latere Christi, accipitur in sacramento : ergo non est signum illius, sed potius signum in sacramento.

2. Item, Alia est ratio sanguinis fluentis et effusi, et alia sanguinis potus : sanguis-enim fluens et effusus effectum habet redemptionis et non potus, sanguis autem in sacramento effectus est potus : ergo videtur, quod sanguis effusus non significet sacramentum Eucharistie.

3. Praeterea, In Eucharistia non accipitur sanguis fluens de corpore, sed potius in corpore contentus : sed in passione effundebatur sanguis de corpore: ergo videtur, quod nihil habeat simile quo posset Eucharistiae sanguinem significare nisi per identitatem, scilicet quia idem est, et hoc jam supra probatum est esse impossibile.

Urrerivs queritur de tertia figura quam inducit, scilicet de sanguine agni paschalis quo liniebantur postes filiorum Israel, ut liberarentur ab Angelo exterminatore.

Videtur enim, quod ille non habebat similitudinem aliquam cum = sanguine Christi prout sumitur in Eucharistia : qua

1. le specialiter liberavit ab Angelo occidente primogenita /Egyptiorum, per que significatur originale peceatum a quo liberat passio operans in baplismo, et non in Eucharistia : ergo et ille sanguis similitudinem ponit ad sanguinem in baptismo operantem, et non ad sanguinem prout datur in potum spiritualem in Eucharistia.

2. Ttem, [lle fuit sanguis eductionis de Aigypto : Eucharislia autem non educit de Egypto, sed baptismus : ergo siguilicat sanguinem operantem in baptismo,

Ucrerws queritur de quarta fioura quam inducit, scilicet oblatione Melchisedech : in illa enim fuit oblatio facta Abrahe, non Deo, sicut patet, Genes. xty, 18, ubi dicitur, quod obtulit ei panem et vinum, scilicet Abrahe, dicens : "Benedictus Abram Deo excelso, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt". in Eucharistia autem sumitur panis oblatus Deo. Ergo videtur, quod non habeat hane figuram.

PR&TEREA queritur, Cum forma sit in Eucharistia sicut res et species et situs, et habeamus figuram penes rem et speciem et situm : quare non precessit aliquid quod significaret quoad formam ? Videtur enim quod debuit esse figura penes formam : quia in baplismo Joannis quaedam figura precessit formam baptismatis Christi > ergo etiam debuit precedere in isto.

Untimo queritur, Penes quid sumitur numerus harum quatuor figurarum ?

Solutio. Dicendum ad primum, quod quatuor sunt sacramenta quae precipue sunt Novi Testamenti, scilicet baptismus, confirmatio, Eucharistia, et extrema unctio. Alia tria etiam sunt Novi testamenti, scilicet quia in Novo habuerunt elficctus plenitudinem : licet aliquo modo precessermnt in Veteri. Inter quatuor autem quae sunt Novi Testamenti, sunt duo quae ita sunt Novi, quod nec figuram aliquam expressam in Veteri habere poterant. Unum quidem propter Veteris Testamenti imperfectionem, ut Confirmatio, in qua Spiritus datur ad robur : et ideo figuram habere non debuit in Veteri Testamento ubi fuit imperfeclio status secundum Spiritum. Aliud autem propter statum originalis peccati, cujus pondere ante Christi Passionem omnes trahebantur ad ihmbum : et ideo non potuit esse figura extreme Unctionis, quae tollit reliquias peccati ad hoc quod evolet statim ad gloriam. Sed Baptismus et Eucharistia sunt sacramenta, quorum unum est directe contra originale, contra quod etiam remedium fuit in Veteri Testamenti, scilicet circumcisio, et habuit multas figuras. Aliad autem in quo nobis conjungitur liberator ille qui operatur in omnibus sacramentis : et ideo etiam conveniebat precedere figuras illius : et hoc est Eucharistia. Poenitentia autem est contra defectum actualis peccati, qui singulariier est cujuscumque hominis in quacumque lege: et Matrimonium ad materialem fidelium multiplicationem, quae etiam semper fuit necessaria : et ideo semper fuerunt illa sacramenta, licet non adeo plena gratia sicut sub Christo. Ordo autem habet potestatem spiritualem quae in umbra fuit in Veteri, et in veritate in Novo. Et sic patet qualis differentia est in sacramentis in communi.

Ad Atiup dicendum, quod licet alice sint figure Passionis Christi, vel effectus hujus sacramenti, sicut oblatio quae representat Passionem Christi secundum naturam humanam in cruce, et sacrificium Abel quod reprascntat oblationem qua se Christus obtulit in cruce : tamen ista quatuor specialiter exprimunt non Passionem Christi, sed rem vel speciem sacramentalem, secundum quod sub sacramento accipitur res, vel species refertur ad rem sacramenti. Et hoc satis patet in manna, et oblatione Melchisedech. Sed quod sanguis agni Aigyptiaci vel paschalis non accipiatur simpliciter, sed in usu fidelium, patet ex hoc quod liniuntur postes liberatorum sanguine ; et hoc modo Christus passus conjungitur fidelibus, non prout pependit in cruce, sed prout accipitur in sacramento, et linit postes intellectus et affectus. Sanguis etiam effluens de latere Christi, per hoc quod fuit cum aqua fluente quae significat populum, habet relationem ad sanguinem in sacramento, ubi aqua conjungitur populum significans. Nulla autem aliarum figurarum sic exprimit Speciem sacramenti, vel rem secundum quod est sub sacramento : et ideo de illis non facit mentionem Magister, sed canon Misse, eo quod non tantum ponit substantialia sacramento,sed etiam exprimit ea quae facta sunt circa Christum in Passione, ut dicit Innocentius, sicut patena lapidem sepulcri significat, extensio Manuum sacerdotis extensionem Christi in cruce. Et ideo etiam facit mentionem de figuris quibusdam significantibus Christi Passionem, secundum quod representabatur in cruce, et non sub sacramento.

Ad aliud dicendum, quod licet effectus hujus sacramenti proprius non sit nisi gratia una, et unius substantialis actus : tamen id quod in hoc sacramento est res et sacramentum, est totus et perfectus Christus, qui plenus est gratia, de cujus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia . Et hance diversitatem expressit manna in diversitate saporis.

Av atiup dicendum, quod manna fuit panis oblatus homini a Deo, et oblatus Deo ab homine : quod patct in urna aurea, quae plena mannate fuit in arca testamenti posita coram Domino: et ita est in sacramento Eucharistiae, in quantum Deus rem sacramenti offert in edulium, et nos ei in pretium recompensationis delictorum.

Av w quod ulterius queritur, dicendum quod nihil prohibet, quod idem in diversis dispositionibus acceptum, sit signum et figura suiipsius, non prout est idem, sed potius prout sumitur conjunctum speciebus diversis: et ita est de sanguine fluente de latere Christi : per hoc ipsum enim quod aque conjungebatur, habebat expressionem sui, prout populum sibi unit in sacramento in quo aqua conjungitur vino in sanguinem transferendum. Vel dicatur melius, quod duo sunt in sacramento, scilicet confectio et usus : in usu autem unit sibi hominem, in confectione autem efficitur presentialiter sub sacramento. Dicatur igitur, quod sanguis Christi junctus aque fluenti de latere Christi, habet similitudinem cum usu in quo unit sibi populum, licet identitatem habeat cum sanguine qui est in sacramenti confectione.

Ad aliud dicendum, quod sanguis secundum quod est in potum, est sanguis fluens ad nos. Licet autem in sacramen~- to non sit sine corpore, hoc tamen non est de virtute sacramenti, sed potius de virtute indissolubilitatis sanguinis a corpore glorioso : unde sacramentaliter accipitur ut fluens, licet contentus sit in corpore per unionem ad corpus.

Ad aliud dicendum, quod ut predictum est, quod sanguis in sacramento in corpore continetur, hoc non est virtute sacramenti, sed potius de natura corporis gloriosi, in quo unum ab alio non potest separari.

Ad 1p quod ulterius queritur de tertia Te); figura, dicendum quod in .veritate illa figura secundum diversa exprimit duo sacramenta : quia in baptismo sunt tria, scilicet liberatio a daemone, et tinctio in aqua, et remissio peccati. Et primum horum facit Passio Christi, et hoc exprimitur per liberationem ab Angelo exterminatore. Secundum autem exprimebatur per transitam maris Rubri. Et tertium per submersionem AZgyptiorum : quia aliter etiam figura Eucharistia precederet figuram baptismi, quod reputo inconveniens : sed non est inconveniens, quod figura Passionis preecedat quae in omnibus sacramentis operatur : sed tamen usus sanguinis et carnium agni usuim rei sacramentalis Eucharistia exprimit.

Ad aliud dicendum, quod sanguis per hoe quod eduxit, figurat Passionem in baptismo operantem : sed usus carnium et sanguinis in quantum confortabat et preparabat ad exitum de A®gypto ad patriam, figura fuit viatici in Eucharistia.

Ad id quod ulterius queritur de quarta figura, dicendum quod secundum prehabita, in Kucharistia est oblatio facta nobis a Deo, et Deo a nobis: et utrumque exprimit Melchisedech : primum in offerendo Abrahe post interfectionem regum per quos peccata significantur : secundum autem per hoc quod benedixit Deo excelso.

Ad aliud dicendum, quod in forma hujus sacramenti Verbum increatum operatur in verbo creato, et non opere ministri sicut in aliis sacramentis : et ideo verba a Sacerdote proferuntur in persona Christi, quod non fit in aliis. Et propter hance maximam perfectionem non potuit preefigurari forma.

Ad aliud dicendum, quod quatuor figure dividuntur ita, quod due referuntur ad rem quae est res et sacramentum, et duae ad speciem sacramenti in materia. Potest autem species in materia absolute accipi, aut secundum comparationem ad effectum sacramenti quem significat per species : aut potest accipi in materia in comparatione ad effectum et ritum sacramenti. Si primo modo : tunc preficuratur in manna, quod per speciem panis figurabat materiam, per saporem effectum. Si secundo modo : tunc figurabatur in oblatione Melchisedech : guia ibi fuit utraque species, scilicet vinum et panis, et effectus confortationis cum ritu oblationis et benedictionis. Si autem re . fertur figura ad rem quae est sacramentum et res : haec iterum est duplex, scilicet prout est in usu fidelium tantum, vel prout unit nos capiti Christo per effectum spiritualis amoris. Et primo modo significatur in comestione agni paschalis, secundo modo in fluxu de latere Christi, ubi unitus fuit sanguis cum aqua quae unionem populi cum capite Christo significat, ut dicit Gelasius Papa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2