Articulus 4
Articulus 4
An sacramenta Christianorum sint anteriora sacramentis Judeorum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit Ambrosius, ibi, A, in fine : "Intelligi datur anteriora esse sacramenta, etc."
Aut enim hoc intelligitur quoad speciem, aut quoad rem : quia non sunt plura in sacramento. Si quoad speciem, istud non videtur verum: quia sacrificia quedam etiam erant in naturali lege facienda ad dimissionem originalis peccati, ut dicit Gregorius, ut supra habitum est in principio hujus libri *. Si autem quoad rem, tune plane falsum est : quia res sacramentorum nove legis non fuit nisi post adventum Christi.
Praeterea queritur, Quale sic specialiter fuit in isto, quod istud antiquius dicitur etiam sacramentis veteris legis, potius quam alia ?
Soetutio. Dicendum, quod intelligitur quoad speciem et ritum hujus sacramenti : quia utramque speciem, et ritum oblationis et usum sacramenti exhibuit in figura Melchisedech ante circumcisionem in naturali lege, antequam instituerentur sacramenta veteris legis.
On this page