Articulus 3
Articulus 3
Quae sit causa, quare hoc sacramentum viaticum dicatur ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, circa finem : "Unde recte viaticum appellatur, etc." Supra enim dedit ei aliud nomen, scilicet Hucharistiam.
Et dicendum, quod viaticum dicitur tribus de causis, scilicet, quia viatorum est ad viam preparatio, ut dicitur in Littera. Unde, Ii Reg. xrx, 7 et 8: Surge, comede, grandis enim tibi restat via, dictum est Elie : et comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius.., usqguead montem Dei Horeb.
Secunda ratio est, quia non est sacramentum hoc nisi in via. Et ideo in qua dam Collecta dicit Gregorius: "Presta, ut quod nunc in specie rerum gerimus, veritate capiamus." Et Dionysius in Eccclesiastica hierarchia : "Arbitramur Jesu participationis ipsam divinissime Eucharistiae assumptionem esse imaginem },"
Tertia causa est, quia est memoriale quoddam viae Domini transeuntis ad Passionem pro nobis. Exod. xu, 11 : Est enim phase, (id est, transitus) Domini. Et Dionysius : "Divinissima unius et ejusdem panis et vini et calicis communio et pacifica traditio similem conversationem eis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et dignissimam cenam et principale symbolum perfectionis in memoriam sacram ducit."
Eucharistia autem dicitur tribus de causis. Una est, quia continet illum qui est arca et fons omnis gratia. Joan. 1, 14: Plenum gratiae et veritatis. Secunda est diversitas utilitatis quam facit sacramentum : et de hoc in prima questione supra habitum est *. Tertia est, quia principalis gratiaee, id est, amoris est sacramentum in hoc quia unit nos capiti Christo, sicut charitas unitiva est.
On this page