Articulus 5
Articulus 5
An sacramentum Eucharistiae sit debito et congruo tempore institutum a Christo ?
Videtur enim, quod 1. A tempore morbi competit medicina: etitaa principio mundi debuit institutum fuisse.
2. Item, Ad vitam deperditam per esum ligni vetiti non crat reditus nisi per esum ligni vite : ergo si mortem pellere cogitavit, sicut et fecit, omnibus a tem- pore primi casus Adae debuit edulium ligni vite prestitisse : hoc autem est in Eucharistia : ergo ex tunc debuit instituisse.
3. Item, Via viatoribus semper indicebatur a principio seculi : ergo viaticum non debuit negari: sed viaticum est corpus Christi in sacramento : ergo a principio debuit esse hoc sacramentum.
SED conTRA videtur, quod 1. Post Passionem et Resurrectionem debuit institui-: quia baptismus est janua vite, et generatio vite spiritualis: nullus autem nutritur nisi prius vivat et generetur : ergo institutio baptismi debuit prascedere institutionem Eucharistia : baptismus autem post Resurrectionem formaliter institutus est, ut habitum est : ergo etiam Eucharistia multo magis.
2. Item, Sicut se habet perceptio Eucharistiae ad perceptionem baptismi, ita se habet institutio Eucharistiae ad institutionem baptismi : sed non percipitur Kucharistia nisi a baptizatis : ergo nec institui debuit Eucharistia nisi instituto baptismo, ut videtur.
3. Ivem, Videtur quod nec a principio mundi nec post Resurrectionem debuit institui, sed potius in initio filiorum Israel in terra promissionis : quia hoc in fittera dicitur, quod post agnum typicum dedit corpus suum, ut per hoc significaret legalia cessasse, et Novi Testamenti sacramenta incipere : cum ergo expressior figura Eucharistiae fuerit manna, vel oblatio Melchisedech, ut supra habitum est , in cessatione illorum hoc sacramentum debuit institui, et non post ceenam agni typici, ut videtur.
Sotutro. Dicendum ad id quod primo | objicitur, quod tales objectiones optime tenerent, si morbus et medicina essent corporalia : quia in illis et natura supponitur operans per necessitatem, et hanc juvat medicina, et nisi cito juvet, ex corruptione principiorum per morbum succumbit natura. Sed, sicut a principio hujus libri quarti dictum est, secus est in morbo spirituali : quia in illo natura non agit per necessitatem, sed per voluntatem : ad voluntatem autem preexigitur cogitatio, et ideo oportuit presignari morbum et medicinam multis signis et figuris, ut dicit Magister Hugo, ut postea gratia curaret quam juvaret voluntas : et ideo remedium sacramenti nove legis non statim conveniebat dari.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod non erat reditus nisi per esum ligni vite : sed infra habebitur, quod duplex est modus edendi, scilicet spiritualis, et ille semper fuit in fide credentium. Unde Augustinus : "Ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti." Et per illum fuit reditus quoad satisfactionem, licet non quoad pretii susceptionem. Alius est sacramentalis, et illum non semper conveniebat esse, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod viatoribus eo quod via spiritualis est, sufficiebat esus viatici spiritualis.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in isto sacramento, et aliud in baptismo : baptismus enim figura est Passionis, et sepulture, et resurrectionis : Passionis in subversione peccati, sepulture in absconsione et mersione triplici sub aqua, et Resurrectionis in nitore abluti : et ideo ille formaliter institui non potuit, nisi post omnia haec : sed Eucharistia est commemoratio Passionis tantum, et ideo immediate ante Passionem debuit institui : licet usus Eucharistiae non detur nisi baptizato. Et ideo nihil habet similitudinis usus horum sacramentorum et institutio. ,
Ad aliud dicendum, quod non est verum, quod "sicut se habet perceptio, etc." Et hujus ratio jam assignata est : et ideo proportio illa nihil valet.
Ad aliud dicendum, quod ille figurse licet sint expressiores quoad species materiales, ut prius dictum est, quae sunt signa tantum : non tamen magis conveniebat post istud quam post illa institul. Aliter etiam potest dici, quod ila fuerunt signa, non sacramenta : et ideo species que in eis prefigurabalur, non debuit cessare, sed potius incipere rilus ilius specici : sed sacramenta legalia cessare debuerunt, ut supra in questione de legalibus habitum est . Et ideo post illud tamquam terminandum, debet institui Fucharistia, non post illa quae per speciem in genere considerata non terminata sunt, sed adhuc frequentantur.
On this page