Text List

Articulus 6

Articulus 6

An ista sit debita forma, Hoc est enim corpus meum ?

ARTICULUS VI. An ista sit debita forma, Hoc est enim corpus meum ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur in secunda parte, ibi, C, § 1: "Forma vero est quam ipse tbidem edidit dicens : Hoc est corpus meum, etc."

Objicitur enim multipliciter hanc formam sic :

1. Forma sacramenti est faciens formaliter sacramentum, sicut dicit Augustinus : "Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum :" sicut patet in baptismo in quo nihil facit forma, nisi ex parte accipientis exerceatur baptismus : ergo similiter hic cum dicitur, Hoc est corpus meum, non habebit effectum nisi cum exercetur in materia debita sacramento: ergo haec oratio, Hoc est corpus meum, in coena nihil significavit circa corpus Christi in celo ; et non potest dicere, Hoc est corpus meum, nisi demonstrato corpore in ccelo, quod falsum. est: ergo non debuit forma tradi per verbum est, sed potius per verbum notans transitum unius ad aliud et mutationem.

2. Item, Aliud est significare aliquid factum esse, et aliud precipere in suum usum, et aliud facere. Cum autem dicitur, Hoc est corpus meum, significatur corpus Christi esse, vel factum esse. Et cum additur, Accipite et comedite ex hoc omnes: precipitur usus existentis. Ergo illa forma nihil importat de sacramenti confectione. Cum igitur forma sacramenti sit faciens et conficiens sacramentum, hee non videtur esse forma sacramenti.

3. Item, Non contingit uti vocibus nisi duobus modis, scilicet materialiter et significative, sive ut ipsa vox est signum et res: signum secundum quod dico, Homo est animal rationale: res sive materialiter, secundum quod dico, Homo est duarum syllabarum et trium litterarum et aspirationis. Ergo et hac voce, floc est corpus meum, non contingit uti pluribus modis. Constat autem, quod non accipitur hic materialiter : ergo signilicative : ergo demonstratur corpus Christi jam factum, et non quod ipsa ut forma faciat ipsum.

4. Item, Demonstratio sive sit ad sensum, sive ad intellectum, semper est ad significandum id quod est: ergo et hie, eum dicitur, Hoc esé corpus meum, significatur corpus Christi esse, et non fleri.

Trem, Objicitur de prima particula quae est pronomen, hoc.

1. Ex quo enim est pronomen, aut est demonstrativum, aut relativum: quia aliter intellectus ejus esset cassus et vanus: non autem relativum, cum non ferat relationem alicujus suppositi antecedentis in relatione : ergo est demonstrativum : aut ergo demonstrat substantlam panis, aut corporis Christi sub accidentibus quae videntur vel intelliguntur. Si substantiam panis: ergo sensus est, panis demonstratus est corpus Christi, et hoc falsum est: ergo et illa locutio . falsa est. Si substantiam corporis Christi : ergo nihil aliud est dictum, Hoc est corpus meum, quani corpus meum est corpusmeum: et hac semper est vera, et numquam faciens translationem alicujus. Ergo illa forma non refertur ad sacramentum, sed ad significandum corpus Christi semper sine conversione aliqua in corpus Christi.

2. Item, Heec est falsa, quod panis erit corpus Christi. Propario. Quacumque propositio est vera de futuro, erit aliquod tempus in quo presentialiter est vera : numquam autem erit tempus in quo haec est vera, Panis est corpuss Christi: ergo haec numquam est vera, Panis erit corpus Christi. Causa autem falsitatis est discoherentia predicati cum subjecto quod notatur cohzrere in futuro: ergo cum vicinior coherentia notetur per verbum przsentis temporis, illa est multo magis falsa quae est, Panis est corpus Christi: ergo et hec, Hoc est corpus Christ, sive corpus meum, cum nihil demonstretur per ly hoe, nisi substantia panis ante transsubstantiationem.

3. Item, Aut est demonstratio ad sen~ sum, aut ad intellectum. Si ad sensum : cum igitur oculis nihil subjiciatur nisi species panis et substantia panis, per accidens videtur quod sensus sit, panis demonstratus est corpus meum, et hec est falsa. Si autem demonstratio est ad intellectum: hoc iterum videtur non posse esse: quia tunc oporteret, quod ad minus demonstrativum cum re intellecta, esset similis speciei, sicut cum dicitur, Heec herba crescit in horto meo : sed nihil similis speciei est in pane cum corpore Christi: ergo non potest esse demonstratio ad intellectum.

4. Item, Numgquam esset haec vera, Hee herba crescit in horto meo, nisi herbe ratio univoce conveniret rei demonstrate et intellecte: sed nihil hic univoce est in pane et corpore Christi : ergo non potest esse demonstratio ad intellectum.

5. Item, Dupliciter, ut dicunt Sophistx,contingit significari demonstrationem et negationem et quaedam alia, scilicet ut conceptam, sicut significatur in pronomine hoc. Ergo cum dicitur, Hoc est corpus meum, significatur ut exercita: ergo vult cadere super accidentia sensibilia, sive sint ejusdem in numero, sive in specie, sicut distinguitur personalis demonstratio a simplici demonstratione. Constat autem, quod utroque modo locutio est falsa: ergo simpliciter falsa est, Hoc est corpus meum, demonstrato pane.

6. Si forte tu dicas, sicut quidam dixerunt, quod pronomen est hic pars oratio— nis, et sua demonstratio non est separanda ab oratione, ideo demonstratur hic quod est ibi in termino finali orationis. Conrra : Sicut se habet totum ad totum, ita pars ad partem: ergo si totum factum est in termino finali orationis, pars facta est cum profertur pronomen demonstrativum hoc.

7. Item, In-aliis orationibus non demonstrat pronomen id quod futurum est post orationem in qua ponitur, sed potius rem preexistentem: ergo similiter et hic : ergo videtur, quod demonstratio cadat super substantiam panis sub talibus accidentibus.

8. Item, Prius est secundum intellectum accipere rem demonstratam quam de ipsa aliquid affirmare vel negare : ergo cum dicitur, Hoc est corpus meum, prius secundum intellectum accipitur res consecrationis subjecta sensui demonstrata, quam de ipsa dicatur esse corpus Christi : ergo non videtur demonstratio pronominis dependere a sequenti parte orationis, ut dicit illa solutio.

9. Si forte tu dicas, ut quidam alii dixerunt, quod demonstratio refertur non ad signum, sed ad signatum, secundum quod videtur Glossa dicere super illud Matth. xxv1, 26: Hoc est corpus meum, dicens, quod sub specie panis videtur : ergo secundum hoc jam im prolatione pronominis corpus Christi fuit sub specie panis: ergo non virtute orationis efficeretur sub specie panis, quod falsum est, et contra dictum Augustini, in quo dicit : "Accedat verbum ad eclementum, et fit sacramentum."

10. Et ideo alii iterum dicunt, quod demonstrat signatum in termino final transsubstantiationis. Sed contra hoc etiam objicitur, quod terminus substantialis vel accidentalis supponens, verbo presentis temporis restringitur ad supponendum copulandum pro tempore prasenti : in hac autem oratione pronomen supponit, verbo presentis temporis non amplato, nec confusum tempus significanti: ergo supponit pro presenti tan- tum : presens autem non est nisi substantia supposita quae fuit ante prolationem orationis, et haec est substantia panis : ergo non supponit nisi pro illa: et tunc locutio est falsa, ut prius probatum est.

11. Item, Unde habet hoc pronomen quod in hac locutione demonstrat rem sub finali termino potius quam in alia, cum nihil in hac ponatur quod in alia non ponitur ? ,

Ulterius queritur de hoc verbo, Est.

1. Hst enim significat rem in presenti: hoc autem non admittit veritas locutionis, quia panis non est corpus Christi.

2. Item, In aliis sacramentis ponitur verbum significans actum ministri et Dei, ut daptizo: quia Deus baptizat interius, et exterius minister : ergo similiter debet fieri in hoc sacramento: sed hoc verbum, esf, nullum actum ministri vel Dei importat : ergo non debet esse de forma.

3. Item, Actus verbi in aliis sacramentis aliquo modo dicit actum propriam materia : sicut baptiso dicit actum abluendi, qui est actus aque proprius : et inungo dicit actum ungendi, qui est proprius actus chrismatis et olei infirmorum : ergo videtur, quod etiam in hoc sacramento actus importari debeat, qui sit proprius materie panis et vini, sicut nutrio, vel cibo: et ita deberet dicere, Nutrio vos corpore meo: et non, Hoc est corpus meum.

4. Item, Sacramentum nove legis cx sua forma efficit quod figurat: ergo videtar, quod deberet poni in forma verbum denotans hance efficientiam : et hoc non facit verbum substantivum: ergo male ponitur in forma.

5. Item, In operibus creationis, ubi nullum fieri est medium inter creantem et opus, tamen utimur verbo fiendi : ergo videtur, quod similiter et hic uti debeamus.

6. Item, Panis est transiens in corpus Christi: ergo male dicitur, quod sit cor- pus Christi: quia sic non significatur transitus panis.

7. Item, Verbum substantivum notans inherentiam predicati cum subjecto, supponit subjectum cum forma et materia: sicut cum dicitur, Homo est animal, vel, Homo est albus: ergo similiter facit hic : ergo panis qui est in forma et materia manens est corpus Christi, quod hereticum et falsissimum est : ergo videtur, quod ly est male ponatur de forma.

Unrerivs queritur de hac particula, Corpus. 1. Videtur enim, quod convenientius diceret, caro: quia cum loquitur, Joan. vi, 56, de cibo hujus sacramenti, ponit carnem, dicens : Care mea vere est ¢ cibus, etc.

2. Item, Corpus ut organizatum nullum est aptum comestioni, sicut nec omnes partes ejus: sed caro sola apta est, vel aptior cunctis aliis membris similibus et dissimilibus: ergo videtur, quod carnem et non corpus debuit ponere.

3. Item, Panis est corpus simile in toto et in partibus, quod homogeneum vocatur: quia quelibet pars panis est panis, et quelibet pars vini est vinum: ergo videtur, quod sit signum cibi homogenei: ergo carnis, et non totius corporis organici: ergo debuit poni caro, non corpus.

4. Item, Vinum ex vi sacramenti non convertitur nisi in sanguinem, qui est homogeneus : ergo eadem ratione panis non convertitur ex vi sacramenti nisi in carnem, quae est pars homogencei.

Uxrerivs queritur, Quare dicit, Meum?

Videtur enim convenientius dixisse, corpus Christi quia

1. Si propter reverentiam nominis etiam voluit Deus ut ad tempus baptismus fieret in nomine Christi: ergo etiam propter majorem dignitatem hujus sacramenti debuit hic poni nomen istud.

2. Item, Majoris efficacie est forma in hoc sacramento quam in aliis: quia hic corpus inanimatum et non gloriosum convertitur in corpus animatum et gloriosum unitum divinitati: ergo hic major effectus deberet attribui dignissimo nomini, scilicet Jesus Christus : ergo deberet dixisse, Hoc est corpus Jesu Christi, ut videtur.

Ulterius queritur de his quae adduntur in Evangelio, de hoc scilicet, Accipite, et comedite, utrum sit de forma?

Videtur, quod sic: quia 1. Ila referuntur ad usum sacramenti: hoc autem quod dicit, Hoc est corpus meum, tantum ad transsubstantiationis insinuationem : ergo videtur, quod aeque vel magis, accipite et comedite, sint de substantia forme: sicut hoc quod dicitur, Hoc est corpus meum.

2. Item, Actus notans exercitium et usum baptizandi est de forma in baptismo, cum dicitur, Baptizo te, etc.: ergo similiter illa verba quae notant usum hujus sacramenti, de forma esse debent, ut videtur.

Uxrerius queritur de mutatione, additione, et diminutione, et corruptione: sicut in questione de forma baptismi, et confirmationis.

Solutio. Dicendum, quod haec est forma, Hoc est corpus meum, meo judicio, et non plus.

Ad solutionem autem eorum quae objecta sunt, notandum, quod illa oratio in triplici vi habet considerari : habet enim unam vim, secundum quod est vox significativa rei : et ex hoc modo facit signum de re aliqua demonstrata. Item, habet vim, secundum quod est forma sacramenti ab institutione divina: et secundum hoc est conversiva panis in corpus Christi, et facit transitum sive panis transsubstantiationem. Tertiam habet vim, secundum quod in ea operatur Verbum increatum, in cujus persona profertur a sacerdote : quia quasi recitative a sacerdote dicta, refertur ad Verbum inerea- tum, secundum quod ipsum in voce istius orationis operatur. Et hoc modo dixerunt de antiquioribus Theologis, quod vox habet referri. ad rem et res indivisibiliter et indivisibili vi operatur cum conjuncto sibi Verbo increato: et non est separare partem a parte, sicut in alia constructione : et licet habeat signare in quantum est vox creata, non tamen habet operationem sacramentalem in quantum hujusmodi, sed in quantum indivisibiliter operatur in ea Verbum increatum signatum, ad quod reduci habet oratio ista unde est, scilicet corpus Christi : licet pluribus vocibus exprimatur secundum modum suppositi et appositi et compositionis.

Ad PRimum ergo dicendum, quod ille triplex usus forme, secundum quod hec verba accipiuntur cum significatione, institutione, et operatione Verbi increati, non est nisi in sacramento: licet argumentatio illa procedat ac si usus hujus orationis nihil habeat ab institutione et operatione Verbi increati : et hoc non est verum.,

Ad aliud dicendum, quod etiam illa objectio supponit falsum, scilicet quod oratio non sit nisi insinuativa facti, et non faciens transitionem ex institutione et operatione Verbi increati, in cujus persona verba illa proferuntur. Quare autem Verbum notans transitum vel mutationem, non ponitur in oratione illa, infra, ut poterimus, determinabimus.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de vocibus ad solum usum significandi institutis, sed non de vocibus que sunt forme sacramentorum, in quibus institutio facit voces esse operativas gratiae invisibilis.

Ad Auiup dicendum eodem modo, quod pronomen habet vires tres, secundum quod tota oratio : et ille argumentationes quae fiunt a communi usu loquendi, ad orationes quae fiunt a communi usu loquendi, ad orationes quae sunt forme sacramentorum, nihil valent.

Ad id quod objicitur de prima parte orationis, scilicet de verbo Hoc, quod est demonstrativum pronomen, sine prejudicio recitabo tres opiniones Magistrorum primo, et postea tangam quod melius mihi videtur.

Prima opinio est eorum qui dicunt, quod ly hoc facit demonstrationem ad sensum, et quod illa cadit super substantiam panis, non simpliciter, sed prout est substantiatus in corpus Christi: et hi dicunt, quod demonstrat contentum panis, prout est terminus transsubstantiationis. Et si objicitur, quod panis transsubstantiatus in corpus Christi, non est panis, sed corpus Christi.: Dicunt, quod hoc est verum: sed non simpliciter est corpus Christi, sed prout finis est conversionis sacramentalis. Qualiter autem illa argumenta solvant, patebit posterius : quia una solutio est omnium illorum secundum has omnes opiniones.

Alii dicunt, quod est ibi demonstratio ad intellectum, et cadit demonstratio super accidentia specierum panis et vini prout sunt species sacramentales, et non prout simpliciter species : et ideo sensus est, Signatum sacramentaliter in speciebus panis et vini est corpus Christi. Et isti dicunt, quod talis demonstratio simpliciter non exigil identitatem in specie inter rem demonstratam et intellectam, sed tantum convenientiam quae est inter signum et signatum sacramentaliter. Et sic solvunt argumenta in contrarium objecta.

Sed contra utramque istarum solutionum et opinionum, videtur objici. Contra PRIMAM quidem; quia impossibile est in | se, vel ut terminum demonstrari, quod non est ante demonstrationem : corpus autem Christi nec in se, nec in altari, nec ut terminus conversionis, est ante demonstrationem : ergo neutro modo potest demonstrari. Contra sEcUNDAM autem videtur objici : quia sacramentaliter demonstratur id quod actu est sub sacramento, demonstratione cadente su~ per species sacramentales : sed corpus Christi non est contentum sub speciebus illis, demonstratione cadente super spe~ cies illas : ergo non contingit ipsum sacramentaliter demonstrari.

Et ideo videtur mihi tertia via esse probabilior, quod dicatur, quod ly hoc est demonstrativum simul et operativum sive conversivum : et hoc habet in quanium est pars forme sacramentalis, ab institutione, et cum Verbo increato : et ideo non divisim habet, sed potius voces referuntur ad res significatas in vocibus illis, et ad Verbum increatum simpliciter: et ita in virtute unius indivisibilis operantis, operatur oratio illa quae est forma sacramenti, et operando demonstrat, et demonstrando operatur : sicut dicitur de creatione et infusione anime.

Ad id ergo quod primo objicitar, dicendum quod demonstrat corpus Christi sub accidentibus, et faciendo ipsum esse ibi demonstrat: et ideo plus est dictum, floc est corpus meum, quam corpus meum est corpus meum: quia sensus est, Hoc est corpusmeum, id est, contentum sub speciebus est corpus meum, et virtute hujus orationis ibi factum est ex substantia panis.

Ad aliud dicendum, quod verum est hanc esse falsam, quod panis est corpus Christi: et non est simile nisi nos diceremus, quod hoc verbum, est, non notaret nisi compositionis inherentiam cum presenti tempore consignificato. Nos autem dicimus, quod ab institutione et conjunctione ad Verbum increatum, est conversivum sicut tota oratio: et ideo non notat inherentiam hic, sed conver-— sionem et existentiam corporis Christi sub speciebus ejus quod convertitur in ipsum.

Ad aliud dicendum, quod sive dicatur ad sensum demonstratio, sive ad intellectum, semper diminute dicitur: sed si dicatur ad intellectum esse cum vi conversiva demonstranti ad intellectum, tunc erit probabilius : et tamen non sequitur inconveniens quod concludit objectio. Sunt tamen qui dicunt ad sensum esse demonstrationem, eo modo quo res sacramenti sensibilis dicitur sub speciebus sacramentalibus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Hec herba crescit in horto meo, non est nisi pars illius demonstrationis: quia ista est tantum ostensiva, illa autem factiva primo, et per consequens ostensiva.

Ad aliud dicendum, quod demonstratio significatur hic ut exercita: sed tamen haec non est tota virtus ejus, nec est prima: sed potius illa quam habet in quantum est forma sacramenti: et hee est operativa ejus quod demonstratur, et postea demonstrat. Unde sicut licet anima infundendo creatur, et creando infunditur, tamen creatio secundum intellectum praecedit infusionem : ita hic licet demonstratio pronominis simul faciat demonstrari et demonstret, tamen virtus operativa secundum intellectum precedit dcemonstrationem in forma sacramenti: et ideo tales argumentationes nihil valent.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod oratio non est dividenda : et hoc est propter operativam virtutem quam non habet ex constructione vel ordine vel conjunctione partium, sed potius ex institutione divina, secundum quod vox ad sensum refertur, et in sensu verbi Verbum increatum operatur. Et ideo objectio facta in contrarium nihil valet: quia hoc verum est de oratione que non est nisi significativa: quia constructio illius dependet a modo significandi et significatione partium.

Ad aliud dicendum, quod hoc _ ideo continet, quia aliae orationes non operantur suum significatum, sed insinuant tantum : et ideo nihil est simile.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de demonstratione quae tantum est ostensiva rei, et non factiva virtute operationis in qua ipsa est: haec autem demonstratio cum virtute aliorum verborum facit id quod demonstratur sub accidentibus, et demonstrando facit ipsum.

Ad aliud dicendum quod bene assentiendum est Glosse, dummodo intelligatur, scilicet quod id quod videtur sub speciebus illis, virtute orationis cum demonstratione est ibi factum. Et patet ex preedictis, quod id quod contra objicitur, non valet, nisi daremus hoc quod demonstratio est significativa tantum demonstrati, et non operativa.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod ly hoc supponit verbo presentis temporis, et supponit id quod actu est : sed hoc demonstrando ibi efficitur, et efficiendo ibi demonstralur: et ideo non supponit substantiam panis, sed potius corporis Christi: et nihil est dictum, quod ly oc faciat ibi partem, sicut prius dictum est: quia hoc habet tota oratio indivisibiliter relata ad signatum, et ab institulione : et ideo nihil est de termino finali vel termino initiali: quia totum operatur ad illum indivisibilem effectum ut unum indivisibile.

Ad aliud dicendum, quod in hac relatione habet pronomen quod non _habet in alia, proptér hoc quod est forma sacramenti operativa per inslitutionem divinam.

Av ip quod ulterius queritur, dicendum quod sicut dictum est de pronomine demonstrativo, quod non est tantum demonsirativum, sed etiam operativum : ita dicendum est de verbo est, quod non tantum notat coherentiam, sed est operativum et conversivum, ut dictum est: et una et simplex virtus operans est in omnibus illis verbis, in quantum referuntur ad unitatem institutionis, ét Verbi increati operantis in verbis istis: et ideo sicut hic admittitur id in quod conversus est panis in corpus Christi, ita admittitur hic, Hoc est corpus Christi: cum simul fiat conversio et signatio prwsentis corporis Christi, et virtute ejusdem orationis. ,

Ad aliud dicendum, quod secus est in isto, et aliis sacramentis : quia in aliis aliquid operatur minister ad minus in materia, ut tinctionem quae fit in aqua facit minister: sed hic nec super materiam exteriorem quae est panis et vinum, nec interius in effectu gratiae, potest esse opus nisi divinum: et ideo non potuit hic esse actus ministri significatus in forma.

Ad aliud dicendum, quod in aliis sacramentis consecratur et conficitur sacramentum cum recipitur, ut baptismus cum baptismus recipitur, et confirmatio cum aliquis recipit confirmationem, et sic de aliis. In hoc autem sacramento non est sic : sed conversio est ante receptionem sacramenti : et non potuit poni verbum notans congruentem actum materie, quia iste est in usu sacramenti post confectionem : et hoc tetigit Dominus, quando dixit, Acezpite et comedite, etc.

Ad aliud dicendum, quod verbum notans motum vel mutationem, non competit in hoc sacramento: quia omnis motus et mutatio supponunt materiam communem utriqgue terminorum motus et mutationis super quam fit: sed hic nihil talium est : quia panis non est materia de qua fit corpus Christi, ita quod convertatur aliqua nova materia in corpus Christi, quae ante non fuit sub forma corporis Christi: quia hoc sine augmento esse non posset : sed hic fit transsubstantiatio totius compositi panis ex forma et materia, in substantiam preexistentem corporis Christi, sine aliqua mutatione media, et sine intervallo temporis : et ideo competentius ponitur ibi verbum est cum _ potentia transsubstantiandi, quam aliud verbum notans motum vel mutationem.

Ad aliud dicendum, quod in operibus creationis est ad minus substantia de novo facta, qua ante non erat, licet non sit proprie motus vel mutatio: sed hic nulla substantia perit, nec aliquid novum corpori Christi advenit : sed transsubstantiatio est hujusmodi in hoc virtute verborum: et ideo non possunt hic proprie verba motum significantia poni in forma.

Ad aliud dicendum, quod objectio hec procederet, si verbum esset tantum notans inherentiam predicati cum subjecto: dictum est autem jam sepius, quod ipsum cum hoe, et per intellectum ante hoc, est conversivum, hoc modo quod transsubstantiatio totius panis in totum corpus Christi dici potest conversio: et ideo objectio nihil valet.

Av 1p quod ulterius queritur de tertia particula quae est corpus, dicendum quod sacramentum maximez perfectionis non conveniebat esse partis : et ideo non poterat esse de carne forma, sed de toto corpore. Et hoc quod dicit Dominus in Evangelio Joannis, v1, 36, dicitur per synecdochen, et intelligitur de toto: ponitur tamen ibi caro mea vere : quia a minori per hoc ostenditur de toto: si enim caro quae est defectibilior pars vivificat, multo magis spiritus et totus Christus.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio sophistice procedit : hoc enim quod proponit, est verum de cibo qui convertitur ad nos,non de eo ad quem nos convertimur : sed de cibo isto verum est, quod ad se nos convertit, ut supra dictum est : et ideo melius ponitur ibi corpus in dissimilitudine partium quam caro: quia non in ratione unius gratie unit nos sibi in usu: sed in isto operatur usum spiritualis oculi, in altero vero usum spiritualis scilicet pedis, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod licet panis sit corpus homogeneum, non tamen colligitur ex grano uno, sed ex diversis : et hac similitudine sumitur in sacramento, ut dicitur in Littera: et hoc modo magis ponit convenientiam ad corpus dissimile in partibus, quam ad corpus simile.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod vinum sacramentaliter non convertitur nisi in sanguinem, non est propter homogeneitatem materia, sed propter rationem usus: quia datur in potum spiri- tualem, et effectum redemptionis : tamen in quantum fidelibus diversis datur, colligitur vinum ex diversis granis uve. Sed de corpore non est sic: quia illud datur in figura corporis Christi mystici uniti capiti Christo : et hoc corpus habet diversitatem usus in gratiis membrorum: et huic operationi magis convenit corpus dissimile, quam simile.

Ad aliud dicendum, quod ulterius queritur de quarta particula, quae est meum, quod melius ponitur ibi meum, quam Christi: quia illa verba quasi in persona Christi recitantur a sacerdote. Si autem poneretur ibi Christi, tunc videretur ad aliam personam ordinari : et sic alia persona significaretur operari in verbis istis: et hoc ostensum jam est non esse conveniens: quia Verbum increatum convenienter operatur in verbo creato, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod in baptismo aliud est : quia ibi operatur minister, et invocat Deum: et illa invocatio ad nomen Christi propter aliquam causam reducebatur: sed in hoc sacramento non operatur nisi Verbum Filius in verbo creato, quod ad hoc instituit: et ideo debet istud verbum pronuntiari tamquam sue proprie persone, et non de ipso ut de altero fieri locutio : quod fieret, si poneretur ibi Christi, propter hoc quod personam aliam quam loquentis, vel in cujus persona sacerdos pronuntiat, nomen significaret,

Avip quod ulterius queritur, dicendum quod accipite et comedite pertinet ad usum sacramenti, et non ad confectionem: et ideo puto, quod non est de forma: hoc autem guod dicitur, Hoc est corpus meum, non est tantum insinuativum, sed operativum sacramenti, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod ille actus quem significat verbum Jdaptizo, non tantum dicit exercitium, sed etiam fieri baptismatis. Hic autem non sic est: quia confectio istius sacramenti est ante perceptionem, ut dictum est.

Ad aliud quod ultimo querilur, dicatur sicut in prehabitis.

Ex noc patet falsitas cujusdam opinionis, et solutio cujusdam questionis antiquorum, qui propter hoc nescierunt distinguere inter usum et confectionem sacramenti: dixerunt enim, quod Deus ipse aliis verbis secretis confecit corpus suum, et postea his verbis, Hoc est corpus meum, dedit virtutem conficiendi : hoc enim non est rationabile: sed quod etiam tunc illa verba fuerunt non tantum significativa corporis Domini, sed operativa.

Sr autem queritur de ly enim quod in Romanis libris dicitur et in antiquis libris Patrum invenitur, utrum sit de forma ?

Dicendum est, quod tutum est apponere : tamenin Evangelio non invenitur, et magis tangit causam usus qui importatur in verbo accipiendi et comedendi, quam sit de substantia forme.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6