Articulus 6
Articulus 6
An antiqui Patres aliquo modo comederint sacramentaliter ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa finern : "Quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille habere, etc."
Videtur autem quod sic : quia 1. Dicit Augustinus in Littera : "Crede, et manducasti." Sed illicrediderunt : quia, ut idem Augustinus dicit, eadem fides fuit et est antiquorum et modernorum. tempora autem variata sunt, fides immutata permansit. Ergo manducaverunt.
2. Item, I ad Corinth. x, 3 et 4: "Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spirita— lem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra)". Ergo ad minus spiritualiter intellexerunt.
3. Item, Glossa, ibidem, "Quia visibile spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur." Ergo videtur, quod comederunt in sacramento, quod tamen spiritualiter intellexerunt.
4, item, Apostolus, I ad Corinth. x, 2, dicit, quod "omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari", etc. Eodem modo et in spirituali esca, et potu spiritualiter manducaverunt Eucharistiam, et corpori et sanguini Christi communicaverunt.
5. Item, Ad manducare sacramentaliter non exigitur nisi presentia signi, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliud in notitiam venire : et quod hoc intelligatur, antiqui Patres ta- le signum habuerunt duplex, scilicet carnes agni, et manna: ergo videtur, quod cum intellexerint, ut dicit Glossa prehabita, quod ipsi sacramentaliter et spiritualiter manducaverunt.
SED CONTRA : Nihil in sacramento sumitur nisi quod est in sacramento contentum : sed Christus in sacramentis ilcrum non fuit contentus : ergo non sumebatur in sacramento,
Si dicas, quod contentus fuit, ut signatum in signo, et non ut causatum in causa? Contra: Res signata et non causata non percipitur in sacramento : Chrisitus erat signatus, et non contentus in sacramentis antiguorum : ergo non percipiebatur in sacramentis eorum,
Item, Probatur ex hoc quod baptismus significat ablutionem ab omni poena per gloriam in Resurrectione : et tamen non percipitur hoc in baptismo : et sic de aliis sacramentis veteris et nove legis.
Sonutio, Sine prejudicio videtur mihi non recedendum a superiori sententia, quod proprie loquendo Patres antiqui nec sacramentaliter nec spiritualiter manducaverunt : et hoc preecipue propter rationem supra dictam : quae est, quod modus percipiendi quamcumque rem, sequilur existentiam rei illius in se, et non precedit eam : cum igitur constet illud sacramentum non fuisse, nisi ex quo Christus dedit discipulis corpus suum : videtur mihi, quod ante hoc nullus comedit nec sacramentalier nec spiritualiter, proprie loquendo, nisi spiritualiter manducare sumatur large, ut supra determinatum est.
App ergo quod primo objicitur, dicendum quod si Augustinus proprie loquitur, non intelligit de fide secundum quemcumgue motum, sed secundum illum quo movetur a signo memorato vel actualiter percepto ad signatum et contentum cum proposito et desiderio gustandi secundum rem incorporandi se rei contente : et hoc non convenit nisi post sacramenti hujus existentiam.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus vocat spiritualem gustum, spirituales sensus in Scripturis, et potum sapientiee in quo intellexerunt futurum.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de sacramento non continente rem : sicut equivoce dicitur sacramentum, ut in principio hujus libri habitum est’. Unde non fuit ibi gustus rei praesentis in signo continente, vel proposito, sed in fide sola: et hoc meo judicio non sufficit proprie loquendo.
Ad aliud dicendum, quod nec baptizati sunt proprie loquendo : sed dicit eos baptizates, quia in figura baptismi aliquid de efficacia futuri baptismi intellexerunt, et per devotionem remissionem peccatorum perceperunt, et non ex virtute sacramenti. Et similiter concedendum videtur, quod manducaverunt, id est, in typo Eucharistiae futurum sacramentum intellexerunt, et ex devotione eapiti Christo et membris uniti sunt : sed hoc non sufficit : quia in Novo Testamente in percipientibus sacramentum illam unionem facit sacramentum ex vi rei contente (alias, operate) et non tantum ex devotione percipientium.
On this page