Articulus 5
Articulus 5
An corpus Christi sumptum transeat in ventrem ? et Quamdiu maneat ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Ut quid paras dentem, et ventrem ? Crede, et manducasti, etc."
Ex hoc enim videtur, quod 1. Iste cibus transit in ventrem : quod etiam videtur ex hoc quod habetur, Matth. xv, 17 : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur : quod indignum est et nefas cogitare de corpore Christi.
2. Item, Sicut se habet cibus corporalis ad corpus, ita se habet cibus spiritualis ad spiritum : sed cibus corporalis intrando in corpus, reficit ipsum : ergo cibus spiritualis intrando spiritum, reficit ipsum, et ita non intrat in ventrem.
3. Item, Quod intrat ventrem, vadit ad officia ventris, quae sunt digerere, et transmutare : sic autem non fit circa corpus Christi : ergo corpus Christi non intrat in ventrem.
1. Dicit enim Clemens Papa, et ponitur in decretis in tractatu de consecratione, sic, "Qui residua corporis Dominici que in sacramento relicta sunt consumunt, non statim ad percipiendos com-~ munes cibos conveniant, nec putent sancte portioni misceri cibum qui digestus per secessum emittitur." Non autem esset ratio quare preeciperet ad tempus abstinere, nisi in ventrem trajiceretur hostia : ergo vadit in ventrem.
2. Item, Ibidem, Clemens : "Si mane Dominica portio editur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam acceperunt : si in tertia vel quarta hora acceperint, je- junent usque ad vesperam, ut sacramenta sanctificatione custodiantur sancta." Et ex hoc accipitur idem quod prius.
3. Item, Ibidem, Beda : "Si quis per voracitatem vel ebrietatem Eucharistiam evomerit, quadraginta diebus pceniteat : clerici, vel monachi, diaconi, vel presbyteri, septuaginta." Hoc item sine ratione diceretur, si non transiret in ventrem. :
4. Item, Hugo de sancto Victore : "Quamdiu corporalis sensus afficitur, corporalis presentia non aufertur." Species autem in qua afficitur sensus corporalis visibiliter, per os transit in ventrem : et sic si fit vomitus, quandoque hostia vel pars ejus invenitur, et sic iste cibus transit in ventrem.
5. Item, Aut transit in ventrem, aut in mentem, Si in ventrem, habetur propositum. Si in mentem. Contra : Nihil illabitur anime nisi Deus Trinitas : corpus Christi non est Deus Trinitas : ergo non transit in animam : ergo videtur, quod nihil restat nisi quod transeat in ventrem.
Dixerunt enim quidam, quod statim ab ore evolat : sed si hoc verum esset, cum corpus Christi non sit sub forma panis nisi ex consecratione, si aliquis removeret hostiam ab ore, non esset ibi corpus Christi : et hoc non dicitur a Magistris.
Item, Hugo vult, quod tamdiu manet presentia corporalis, quamdiu afficitur sensus : sed sensus afficitur in re vomica : ergo in illa est preesentia corporalis.
Solutio. Sine prajudicio distinguen~ dum mihi videtur in hac quastione : dupliciter enim aliquid in ventrem transire dicitur, et dupliciter dicitur transire in mentem : dicitur enim aliquid transire in ventrem, transiens ad actum organorum ventris : ut scilicet digeratur in stomacho, et per meseraicas venas trahatur ad hepar, et ibi formetur in sanguinem, et in membris distribuatur, et assimiletur, et uniatur : et hoc modo corpus Christi non transit in ventrem : iste enim transitus est cibi corporalis, deperdita corporis restaurantis. Dicitur etiam transire in ventrem : quia transit In ipsum, ut qualemcumque sue continentiae locum : et sic videtur mihi corpus Christi transire in ventrem : quia non video rationabiliter qualiter corpus Christi non transit ad omnem locum, ad quem transeunt species panis et vini, sub quibus secundum veritatem rei continetur totus Christus. Eodem modo videtur etiam dicendum, quod dupliciter aliquid transit in men-_ tem, scilicet quod per substantiam illabitur : et sic solus Deus Trinitas transit in rmentem. Alio modo dicitur transire in mentem, cujus effectus venit in mentem per informationem perficiendo mentem ipsam : et hoc modo corpus Christi transit in mentem operando in mente gratiam sacramentalem.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta : quia prima pars objectionum procedit de primo transitu in ventrem, qui non competit corpori Christi. Secunda autem pars procedit de secundo transitu : et hoc modo transit in ventrem, ut mihi videtur. Et hoc dico sine prejudicio : quia quidam Magistri dicunt oppositum. Unde propter reverentiam sacramenti injungitur poenitentia per incuriam vomentibus Eucharistiam, Et precipitur, ut post communionem aliquantulum jejunent, ne videantur commiscere cibum sacramentalem corporali.
On this page