Articulus 7
Articulus 7
An mali accedentes, aliquid accipiant corporis Chrisit ? et, Quomodo maneat in tpsis corpus Christi ?
ARTICULUS VII. An mali accedentes, aliquid accipiant corporis Chrisit ? et, Quomodo maneat in tpsis corpus Christi ?
Ad primum autem horum objicitur sic: i. Major est disconvenientia Christi ad peccatum, quam ad corpus: sed non transit in corpus, ut habitum est supra : ergo non transil in animam peccatricem: ergo nihil percipit in sacramento: quia statim evolat, ut dicunt quidam.
2. Item, Sapient. 1,5: "Spiritus sanctus discipline effugiet fictum": non est autem minoris sanctitatis Christus quam Spiritus sanctus : ergo etiam Christus effugiet eum : ergo malus nihil percipit de Christo in sacramento.
3. Item, Sapient. 1, 4: "In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis". Ergo nec in corpore nec in anima peccatoris remanet Christus: ergo discedit ab utroque: ergo nihil percipit quando accedit.
4. Item, Res hujus sacramenti excedit rem aliorum sacramentorum, ut dicitur in Littera, quia hic totus Christus sumitur et in aliis sacramentis percipitur secun— dum effectum gratie: ergo minus videtur, quod res aliorum sacramentorum discedant a peccatore, quam res hujus sacramenti: et discedunt, quia nihil de re aliorum sacramentorum percipit : ergo et ab isto discedit: ergo nihil percipitur a malis nisi tantum species exterior.
3. Item, Indecens et nocivum non est opus sapientis : sed indecens est sapientem esse in loco non competenti sibi: ergo et nocivum si presentia sua nocet et non prodest: si ergo hoc non facit sapiens, multo minus facit haec sapientissimus Dominus Jesus Christus: sed indecentissimus locus est peccator, et iterum presentia sua noceret ei qui percipit: ergo videtur, quod subtrahit se, et non percipitur a peccatore.
6. Item, Quod datum est ad peccati deletionem, non debet augere peccatum : perceptio autem Christi in sacramento ad deletionem peccati inventa est: ergo non augebit : augeret autem si maneret: ergo videtur, quod Christus in speciebus non manet quando percipiuntur a peccatore.
7. Item, Minor est disconvenientia Christi ad creaturam irrationalem quam ipse creavit, quam ad peccatorem: sed non dicimus, quod brutum percipiat ipsum in sacramento: ergo multo minus percipit ipsum in sacramento peccator.
8. Item, Psal. xurx, 16: "Pececatori autenet dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?" Sed minor est laus Ohristi quam ipse Christus. Si ergo aufert laudem suam ab ore peccatoris, multo magis aufert seipsum.
9. Item, Exod. xvi, 20, dicitur, quod qui contra preceptum Domini die non debita, vel quantitate non debita, collegit manna, quod computruit et scaturivit vermibus : ergo multo magis hoc erit verum de sacramento Kucharistiae, quod incomparabiliter majoris sanctitatis est - ergo accipiens indigne, nihil accepit: siculi accipiens putridum manna vel scatens vermibus, non accipiebat manna.
Verum iste rationes et consimiles occaslonaverunt errorem qui inducilur in Littera, et auctoritates quas Magister apponit et exponit.
SED CONTRA : i. Dicit Hugo, quod quamdiu sensus corporalis aflicitur, presentia corporalis non tollitur : sed in ore peccatoris sensus corporalis afficitur manentibus speciebus: ergo non tollitur presentia corporalis.
2. Item, Si peccatum percipientis fugit Deus, tunc multo magis peccatum fugit conficientis et consecrantis : ergo secundum hoc mali sacerdotes non possent conficere corpus Christi, quod est faisum.
3. Item, Cum nemo sciat, utrum odio vel amore dignus sit!, nemo sciret secundum hoc, ulrum perciperet sacramenium vel non: et sic generaretur maxima dubitatio circa id quod precipuum est in fide, quod stultum est dicere.
4. ITem, Quae esset ratio, quod recederet? peccatum enim percipientis non indit in Christum, et non est alia causa: ergo non evolata speciebus, ut quidam minus caute dixerunt quandoque.
Sorurice. Albsque omni ambiguitate tenendum et sentiendum est, quod mali accipiunt in sacramento verum corpus Christi, quod de Virgine traxit, et quod in cruce pependit, et non evolat nisi quande de speciebus panis et vini nihil amplius manet, sed quando totum transivit in alium humorem guod erat in speciebus, scilicet color, sapor, quantitas. et sic de aliis : tunc enim sensus qui speciebus afficiebatur, desinit, et tunc prasentia corporalis desinit, ut dicit Hugo.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus non transit a corpore percipientis, sed non transit in corpus. Aliud enim est a corpore, et aliud in corpus transire : et bene coneedo, quod non transit in animam per gratiam, tamen habetur presentia sui in sacramento: quamdiu species sacramentales sunt in corpore percipientis.
Ad aliud dicendum, quod Christus effugit fictum quoad inhabitationem per gratiam, et ita intelligitur illud verbum : sed propter efficaciam sacramenti non effugit sacramentum in quocumque sit loco, quia sacramentum semper retinet propriam sanctitatem, et immunditia lo- clin quo est sacramentum, non abolet eam.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam intelligitur per inhabitantem gratiam, et non de recessu Christi a speciebus sacramenti:
Ad aliud dicendum, quod res hujus sacramenti rem aliorum excedit : tamen non est simile : quia locus rei sacramentorum aliorum est anima suscipientis : et ideo non fit res in anima habente contrarietatem ad rem aliorum sacramentorum: sed locus rei hujus sacramenti, non est in anima, sed potius species sacramentales: et ideo illis formis manentibus, ubicumque sint, est in eis Christus. Habet tamen hoc sacramentum etiam aliam rem, ut supra dictum est : et hee non est in peccatore, quia illa est gratia.
Ab autuo dicendum, quod illud non est indecens nec nocivum nisi per accidens: indecens non est: quia jam ostensum est, quod locus Christi non est anima peccatoris, sed species sanctissimorum symbolorum in quibus percipitur Christus: quod autem species sit in hoc loco vel in illo, fit ab ordinatione usus sacramenti, qui presto est omnibus. Et in hoc consideratur magna benignitas Domini, communiter sacramentum suum omnibus concedentis ad usum. Quod autem nocet, hoc est per accidens, in quantum sibi aliquis prestat causam nocumenti: sicut etiam est de cibo corporali, qui sumitur ad utilitatem : si autem sumpto cibo sumat aliquid quod non permittit cibum digeri vel emitti, putrescit cibus, et leditur corpus.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum dese semper valet contra peccatum : et si nocet, hoc est ex causa suscipientis, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid est major convenientia in illa proportione, secundum aliquid est minor. Si enim comparatur natura ad naturam, major est convenientia hominis peccatoris cum Deo, et sacramentis, quam bruti: quia brutum in signis sacramentalibus nihil suspicit seu percipit, nec intelligit : sed homo etiam peccator ad minus ralione movetur et fide ex signo in signatum. Si autem attenditur inidoneitas quae est ex parte peccati, tunc major est disconvenientia : sed hoc non impedit, quia non attingit ad Christum cujus locus proprius est non anima suscipientis in peccato, sed potius species sacramentales : sed bene impedit effectum gratiae, quia locus gratiae est anima, quae peccato informata non est susceptibilis gratia.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de laude et corpore Christi in sa~ cramento : quia cum laus sit preeconium virtutis alicujus, aliquid est nostrum : actus enim preconii elicitur a libero arbitrio : et ex parte illa potest esse foeda in ore peccatoris : sed de sacramento nihil est nostrum, sed totum est virtulis divine : etideo a nullo tollitur, sed in omnibus in communi datur usus: ipsi autem videant qualiter utantur.
On this page