Articulus 8
Articulus 8
An malt percipiant corpus Christi ?
Videtur autem, quod non: 1. Ponamus enim, quod aliquis sit in peccato mortali, et ignoret illud, hoc enim possibile est. Inde sic procedo: Ignorans morbum minus dispositus - est ad sanitatem, quam sciens morbum suum : ergo a quo non prolibetur ignorans, ab eodem multo magis non prohibetur sciens : sed ignoranter in peccato mortali existens, non prohibetur : ergo nec scienter existens in peccato a corpore Christi prohiberi debet.
2. Item, Glossa super epistolam ad Roman.u, 4: "Gravissime peccas, quia ignoras." Ergo ignorantia potius facit ad peccali aggravationem, quam ad medicinam : ergo iterum a quo arcetur ignorans, non debet arceri sciens.
3. Item, Dato etiam, quod ignorantia excusct a tanto, et non a toto, sicut ab omnibus dicitur, et scientia aggravet : non se habebunt scientia et ignorantia ad peccatum, nisi sicut circumstantiae : ergo per ipsas non distabit peccatum a peccato in infinitum, sicut differunt veniale et mortale. Siergo in aliquo casu ignorans non arcetur a communione, in eodem peccato non debet prohiberi sciens, ut videtur.
4. Item, Alia via videtur concludi — idem : quia quanto aliquis plus infirmatur, tanto magis opus habet medicina, et propter infirmitatem corporis a medicina non arcetur : ergo similiter fit de medicina spirituali, magis egrotus in peccato precipue debet uli medicina : ergo precipue debet uti communione in qua continetur similis medicina.
5. Item, Augustinus facit divisionem bonorum scilicet in summa, quibus recte vivitur, et quibus nemo male utitur : et in media sine quibus recte vivi non potest, quibus tamen male uti potest: et in infima, sine quibus recte vivi potest, quibus tamen bene uti potest. Et exemplum primi dat virtutes, secundi vires anime rationalis, tertii autem species quorumlibet corporum. Cum corpus Christi non possit esse nisi de primis bonis, eo quod ipsum non est inferius aliquo bono creator, videtur quod corpore Christi nullus male uti potest : ergo nec peccator : quo autem quis bene utitur, eo non peccat: ergo peccator non peccat, sumendo corpus Christi.
6. Item, Major est divinitas Christi, quam corpus ejus vel humanitas ipsius : sed a deitatis accessu non prohibetur, sed potius monetur ad hoc: nec etiam ipsa deitas se subtrahit ei, imo continet eum, et in eo est, ut prius, essentialiter, presentialiter, et potentialiter : ergo videtur, quod multo minus arcendus sit a communionecorporiset sanguinis Christi.
7. Item, Si propter peecatum aliquis arcetur a communione, tunc videtur sequi, quod nullo modo homo permittendus sit communicare : quia sicut dicitur, Eccle. ix, 1: Nescié home utrum amore an odio dignus sit. Ergo dubitat : dubius aulem non se debet committere discrimini: ergo non debet communicare, quod nulius dicit: ergo nee peccator aliquis— est a communione arcendus.
8. Item, Ad idem objicitur alio modo sic: Qui indigne accedit, indignus accedit, et non convertitur: ergo indignum accedere sequitur ad indigne acedere : in talibus autem accidens quod sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens, precipue in accidentibus individuis : sicut si homo est albus, animal est album :ergo si accedens indigne, peccat mortaliter : et indignus accedens, peccat mortaliter : sed hoc est falsum: quia secundum hoc ignoranter accedens in peccato mortali, peccat mortaliter : ergo ethoc falsum, quod indigne accedens peccat mortaliter.
9. Item, Album et non apparens verius participat albedinem, quam apparens album et non existens : credens autem se in mortali peccato esse, non autem existens, et existens in peccato, nec tamen credens se esse, habent sesicut in veritate album non apparens, et apparens album non autem existens: ergo cum verius sit in peccato existens et non credens, quam credens et non existens : et cum existens et non credens non arceatur, videtur quod credens et non existens non arceri debet: et sic nullus accedendo fit indignus : et sic nullus arcendus esset, ut videtur.
SED CONTRA 1. Qui indigne accedil,indignus accedit, sed non convertitur : ergo cum opposito antecedentis verificatur consequens : ergo aliquis accedit indignus, et non indigne : hoc autem non potest esse nisi non habens conscientiam peccati, et tamen existens in peccato: ergo talis non est arcendus a communione, cum tamen indigne accedens arcendus sit.
2. Item, Peccaret graviter, qui corpus Christi projiceret in lutum: ergo cum vilius lutum sit spirituale quam corporale, multo magis peccat projiciens in latrinam spiritualem quam _ corporalem : latrina autem spiritualis est peccator non peenitens : ergo talis peccat sumendo Eucharistiam.
3. Item, Existens in peccato mortali scienter, et non poenitens, etiam prohibetur a contactu altaris : ergo multo magis arcendus est a communione corporis et sanguinis Domini.
4. Item, Joan. xut, 27, de Juda dicitur, quod erat in proposito peccandi, "et post buccellam, introivit in eum Satanas": ergo communio auxit in eo peccatum : ergo non debet communicare.
5. Item, Luc. xvin, 13, laudatur Publicamus, quia "nolebat nec oculos ad celum levare": ergo multo magis laudaretur si non communicaret : quia in infinitum majoris dignitatis est corpus Christi quam ceelum : et tamen ille Publicanus fuit poenitens : ergo multo magis si debet abstrahere peccator non poenitens a communione.
Juxtra hoc ulterius queritur de eo cujus peccatum est occultum, et non habet gratiam ut proponat dimittere, utrum in Pascha debeat communicare ?
Videtur, quod sic : quia 1. Cum preceptum sit omnibus fidelibus communicare, tunc etiam facere confessionem tenetur et communicare iste, et scandalizat Ecclesiam si non communicat : tenetur autem non scandalizare : ergo tenetur communicare, ut videtur.
2. Item, Si non communicat, per hoc proditur peccatum suum, et efficitur infamis. Dicit autem Hieronymus, quod crudelis est qui famam negligit: ergo cum non possit retinere famam nisi communicando, videtur quod debeat communicare.
3. Item, Habens peccatum non notorium potest predicare si sit necesse, et alios quosdam spirituales actus facere : ergo asimili videtur etiam, quod communicare.
SED CONTRA : 1. Peccatum Jude fuit notorium, et tamen dicitur, quod post buccellam, introivit in eam Satanas : ergo communicans in peccato occulto peccat mortaliter, ut videtur.
2. Item, I ad Corinth. x, 21: "Non potestis mense Domini participes esse et men- se daemoniorum". Peccator autem occultus particeps est mense daemoniorum. Ergo non debet participare mense Domini.
Sotvtio. Dicendum, quod existens in peccato mortali et scienter, non debet communicare aliqua ratione, etiamsi per excommunicationem cogeretur : quia indignus est et indigne accedit, ut Judas : et hoc satis confirmatur ex duobus verbis, I ad Corinth. x1, 29, ubi in uno loco dicit : "Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit." Et in alio loco dicit, ¥. 27: "Reus erit corporis et sanguinis Domini". Et Glossa distinguit ibi triplicem indignitatem, scilicet quod indignus est qui non credit : aut qui aliter celebrat sacramentaliter, quam institutum sit: aut qui indevotus accedit.
Et accipitur numerus harum indignitatum sic : Duo sunt qua: faciunt dienum, et tertium est effectus utriusque. Primum est fides, quae est fundamentum wedificii spiritualis : et a privatione hujus sumitur indignitas prima. Secundum est charitas operosa et implens legem. Ad Roman. xiii, 10 : "Plenitudo legis est dilectio". Et ab hujus privatione sumitur indignitas tertia, quee est cum aliquis indevotus accedit: indevotio enim ponit hic remorsum conscientiae ex peccato existente vel credito in conscientia cum proposito non recedendi a peccato illo. Tertium quod est effectus utriusque, est unio et consensus cum corpore Christi mystico : qui enim communicat, communis est, et a communione capitis accipit refectionem : eta privatione hujus sumitur secunda indignitas, quae est in schismaticis, qui non servant ritum statutum in sacramentis celebrandis a Domino [et ab Ecclesia.
His habitis, Dicendum ad primum, quod ignorantia duplex est, ut dictum est in libro secundo Sententiarum 4, universalis, et parti- cularis : sive juris, et facti. Ignorantia autem particularis excusat a toto, et talis est in eo qui sentit quod peccavit, recogitando annos suos in amaritudine animie suae, et aliquid remansit oblitum, quod tamen forte si recoleret non dimitteret : objectio autem procedit de ignorantia juris, et ideo non valet. Vel dicatur melius, quod licet ignorans existens in peccato minus sit dispositus ad sanitatem, magis tamen idoneus est ad actum communicandi, propterea quod noncontemnit, sed credens se esse contemnit : et ideo eo ipso efficitur indigenus.
Ad aliud dicendum, quod gravissime, id est, periculosissime peccat ignorans : quia non querit medicum : contemptus non est par, quia in ignorante nullus est, sed in opinante magnus contemptus est.
Ad aliud dicendum, quod scientia et ignorantia secundum se considerata, non faciunt istam differentiam peccatorum : sed potius contemptus adjunctus scientiae, qui est novum genus peccati: et ideo non attribuitur hoc scientiae nisi per accidens.
Ad aliud dicendum, quod etiam illud in simili falsum est: quia tanta potest esse vis morbi, quod non datur medicina purgativa, sed tantum preservatur ab omnibus natura nocivis, et confortatur ad pugnam morbi sustinendam : et ita fit peccatori : consulitur enim peccatori, quod abstineat ab omnibus peccatis, vel saltem quibusdam, et faciat interim quidquid boni potest, ut Deus cor suum illustret.
Adhuc autem, Etiamsi sic esset de morbo corporali, non tamen oporteret, quod sic omnino esset de morbo spirituali : quia non omnino se habet medicina ad morbum spiritualem, sicut se habet ad morbum corporalem: et hoc quidem a principio libri determinatum est : quia spiritualis operatur tantum vo- luntate, corporalis autem necessitate cum natura. Et ideo accipiendo corporalem medicinam, si bona est, et recte data, non incidit in aliud genus morbi: sed accipiendo spiritualem medicinam, cum libera sit voluntas, et contemnere possit per indevotionem preparationis, in novum genus peccati potest incidere: et sibi efficitur malum quod in se est bonum, ut dicit Augustinus in Sittera ejusdem capituli.
Ad aliud dicendum, quod licet corpus Christi sit majus bonum omni bono creato, pracipue secundum quod estin sacramento, quia ibi est per corpus et animam et deitatem : non tamen oportet, quod eodem modo se habeat ad acctum liberi arbitrii ordinandum, sicut faeit virtus. Unde quod virtus dicitur summum bonum, hoc non est intelligendum simpliciter, sed secundum comparationem ad actus bone vite in his que bona participative dicuntur : quod etiam dicitur, quo recte vivitur, et nemo male utitur, hoc non est ex hoc quod sit summum bonum, sed ex hoc quod informando ordinat et perficit liberum arbitriam in bonum: et hoc modo non informat liberum arbitrium Christus perceptus in sacramento, et ideo usus boni nobis potest csse malus: et hoc non impedit quin sit majus bonum quam virtus.
Av atiup dicendum, quod divinitas Christi major est humanitate Christi, sed non est contemptus aliquis respectu continentia et presentiae deitatis in nobis, sed potius est de poena imperfectionis nature create indigentis Creatore ut eam contineat et conservet : sed respectu humanitatis ordinamur per voluntatem quae libertatem habet, et ideo contemnere potest.
Ad Autup dicendum, quod hoc non sequitur : quia cum dicitur, Nescit homo ufrum amore an odio dignus sit* : hoc intelligitur de scientia recta quae est in- fallibilis per devotionem. Cum autem dicitur credens se esse in peccato mortali el non existens, sumitur credens pro eo qui habet aliqua signa et aliquam rationem qua timet se esse in peccato : et ideo patet, quod non sequitur, quod propter hoe omnis homo arcendus sit a communione,
Ad aliud dicendum, quod cum convenientia sit inter antecedens et consequens, et postea accidens participatum ab anlecedente infertur de consequente, non oOportet, quod consequens participet Ulud nisi pro tanto quo participatur ab antecedente : ut cum dicitur, Si homo est albus, animal est album, non sequitur quod animal sit album in ambitu suae communitatis et pradicationis, sed animal quod est homo albus. Ita etiam hic est cum dicitur, Qui indigne accedit, indignus accedit : et postea infertur, indigne accedens peccat mortaliter : ergo et accedens indignus : non oportet, quod hoc verum sit generaliter, sed pro eo indigno tantum, quiindigne accedendo fuit indignus. Unde cum postea infertur conclusio, quod non generaliter sit verum consequens : ergo nee antecedens : patet, quod nihil valet argumentatio : et tale argumentum, indignus indigne accedendo factus indignus peccat mortaliter : ergo similiter indignus peccat mortaliter : imcidit fallacia sive peccatum secundum locum sophisticum consequentis.
Ad tLtimum dicendum, quod hoc bene sequeretur si aliud peccatum nove indignitatis non causaretur ex hoc quod accedit cum credulitate peceati: sicut non causatur albedo aliqua ex apparentia albedinis. Patet autem ex superius habitis, quod novum peccatum causatur : et ideo non valet argumentatio illa.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod habens remorsum conscientie cum proposito non dimittendi peccatum, nullo modo debet sumere Eucharistiam.
Ad id autem quod primo objicitur in contrarium, dicendum, quod non com- municare cum tali proposito, est de veritate vite qua propter scandalum non est dimittenda.
Si autem objicitur, quod ipse in tali statu est perplexus : dicendum, quod hoc non est verum : quia alias facere potest, quod evadat peccatum, scilicct dolendo de peccato cum proposito emendandi : si enim fecerit quod in se est, Deus infundet sibi gratiam, et tunc potest communicare.
Ad aliud dicendum, quod ipse non per hoc se prodit : quia multe sunt cause quibus differtur communio, vel etiam quibus aliquis se subtrahit a communione, scilicet immunditia corporalis, humilitas, et multe alie cause.
Si autem objicitur: Ponamus, quod Prelatus _precipiat, quod omnes communicent. Dico, quod tale praceptum nullum est: quia est illicitum aperte : sed preecipere potest ut omnes se praeparent ad communionem : et tune bene concedendum esse videtur, quod ille qui se non preparaverit, peccatum ommis— sionis incurrit.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aliis actibus, et de actu communionis : alii enim actus sunt super membra Christi quae indigent diversis quae pro tempore possunt suppleri ab his qui non sunt idonei. In communione autem percipitur ipse Dominus, et ideo maxima idoneilas requiritur, et ideo non idoneus peccat communicando, ut dictum est.
On this page