Text List

Articulus 13

Articulus 13

An sacerdos petat ut Christus qui nunc sub specie panis accipitur, manifesta visione acciptatur ?

ARTICULUS XIII. An sacerdos petat ut Christus qui nunc sub specie panis accipitur, manifesta visione acciptatur ?

Deinde queritur de haec quod dicit, ibi, C, circa finem: "Petit ut Christus gui nune vere sub specie panis et vini sumilur, manifesta visione, etc."

Hoc iterum videtur falsum : quia i. Sacramentum non habebit rem in futuro: eo quod in futuro non indigemus viatico : quia tunc non erimus in via, sed in patria: ergo videtur, quod nihil sit dictum : quia tunc capietur manifesta visione, sicut capitur modo sub specie sacramenti.

2. Item, Frui Deo per speciem in aperta visione non est actus sacramenti vel succedens sacramento, sed potius actus beatitudinis succedens virtuti vini vel pluribus, ut determinatur in prima distinctione primi libri hujus voluminis : ergo videtur, quod in precibus Eeclesice inconvenienter haec duo conjungantur, ul sicut nunc per speciem sacramenti, ita quandoque per speciem divinitatis aperta Visione capiamus.

3. Item, Nunc capimus eum per ga- stum corporis et sanguinis ejus: tune autem ita non capiemus, sed per contemplationem et fruitionem: ergo videtur, quod nulla sit oratio.

SED CONTRA: In Eeclesiastica hierarchia dicit Dionysius, quod "Jesu divine participatio~ nis symbolum est Kucharistiae sanctissime assumptio®." Constat autem quod intelligit divinam participationem illam que est per fructum in gloria. Ergo videtur succedere manducationi et sumptioni sacramentali.

Soturio. Dicendum, quod sacrainentum hoc sicut et alia, habet duplicem rem: unam-que est contenta et significata, et illam consequitur in presenti, et haec est propria sacramento: et de islis rebus sacramentorum sepius dictum est supra. Aliam habet significatam et non contentam: et quia sacramentum est causa rei quam continet, et illam rem non continet, consequens est quod etiam non causet eam: sicut res baptismi est fuleor glorie in resurrectione, et ita de aliis. Ita potest dici hic, quod participatio per fractum divinitatis in aperta visione est res signilicata, et non causaia, nec contenta in hoc sacramento, hoe modo quo significatur fructus dulcedinis glorie in guslu Dei per fructum: et gustum dulcedinis spiritualis in sacramento in guo est Christus auctor gra~ tice : et ita intelligit Dionysius.

AD primum ergo quod objicitur, dicendum quod non est opus tunc viatico, sed est gustus felicitatis ut finis, qui significatur in gustu viatici: sicut ea quae sunt patrie, significantur sepius per ea que sunt vie.

Ad aliud dicendum, quod est actus sacramenti ut significantis, sed non est actus sacramenti ut causantis eum : sicut etiam plena gloria in dotibus anime et corporis dicitur esse res baptismi: et super hoc fundatur intentio orantis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13