Text List

Articulus 12

Articulus 12

An indigne sumens corpus Christe id efficiat, ut malum fiat quod accipit?

ARTICULUS XII. An indigne sumens corpus Christe id efficiat, ut malum fiat quod accipit?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Aece enim factum est malum, dum male. accipilur bonum, etc."

Statim enim contrarium dicit in fine ejusdem capituli: "Indigne quis sumens corpus Christi, non efficit ut quia malus est, malum sit quod accipit."

Solutio. Dicendum, quod malum ex se dicitur multipliciter, scilicet formaliter, et sic intelligitur secunda auctoritas: quia sic corpus Christi non potest esse malum, sed semper est bonum. Dicitur etiam malum effective: et hoc dupliciter, scilicet ut causa per se, vel ut causa per accidens: et neutro istorum modorum corpus Christi dicitur malum : quia nec est causa mali per se, nec per accidens. Secundo modo dicitur malum occasio mali, sicut lux presens dicitur occasio lesionis infirmi oculi: et ita corpus Christi est bonum, et occasio est mali ei qui indigne sumit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12