Articulus 1
Articulus 1
An corpus Christi vere sit in altari, aut solum sicuti signatum in signo ?
Sit ergo haec prima questio de errore quem nititur Magister in Littera elidere, © scilicet an corpus Christi sit in altari, vel non ?
Videtur enim multis rationibus, quod non sit : 1. Quidquid enim est immutabile, nihil abjiciens, et nihil recipiens, hoc non fit in aliquo loco per conversionem alicujus in ipsum : corpus Christi gloriosum est immutabile, nihil abjiciens, et nihil recipiens : ergo non fit in aliquo loco per conversionem alicujus in ipsum. Masor patet per se: et si aliquis dubitat, probatur sic: Omnis mutatio fit per alicujus - abjectionem, et alicujus adventum : ergo a destructione consequentis, quod nihil © abjicit, aut nihil accipit, hoc est immutabile omnino. Si autem nihil suscipit, videtur sequi necessario, quod nihil con-- vertitur in ipsum.
2. Item, Omne quod loco circumscribitur, non fit in alio loco nisi prius rece- dat a loco in quo est : corpus Christi loco circumscribitur : ergo non fit in alio loco, quam in ceelo, nisi prius recedat a loco coeli empyrei in quo est: non autem recedit, ut Sancti omnes dicunt : ergo non fit in loco alio: ergo nec in altari: ergo non est in altari, ut dicit illa opinie.
3. Item, Secundum modum loquendi, majoris dignitatis et simplicitatis sunt spiritus quam corpora: nullus autem spiritus creatus potest simul esse in diversis locis : ergo multo minus potest corpus simul in diversis locis esse ; corpus autem Christi est in ccelo manens : ergo non in altari.
4. Item, De Deo haec est falsa, Deus est alibi quam ubi ipse est, cum tamen Deus sit ubique : ergo multo magis falsa est de his quae loco diffiniuntur et circumscribuntur : corpus autem Christi’ loco cireumscribitur : ergo est in loco determinato, et non est alibi quam ubi est: ergo non est alibi quam in coelo, quia ibi est : ergo non est in altari.
5. Item, Si daretur, quod posset esse alibi, et hoc simul et semel, videtur ex hoc sequi, quod posset esse ubique: et hoc duabus rationibus, quarum una est : quia, sicut alibi dicitur, si duo corpora possent esse simul in uno loco, eadem ratione et infinita : ita videtur sequi hic, quod circumscriptio loci non magis repugnat ad esse simul in pluribus locis quam ad esse ubique : si ergo potest esse in pluribus locis, potest etiam esse ubique. Secunda ratio est : quia detur, quod consecretur ubique, et in omni loco est ubi consecratur : ergo erit tune ubique. Hoc autem si forte non videatur alicui inconveniens, ostendatur esse inconveniens sic: Augustinus dicit, quod soli Deo proprium est esse ubique: cor-~ pus autem Christi non est Deus, sicut nec anima Christi Deus est, licet homo Deus sit: et sic corpori Christi non convenit esse ubique : ergo videtur non esse in altari.
6. Item, Videtur, quod non sit intelli- gibile corpus Christi esse in altari : loco enim circumseribitur, cui assignatur principium, medium, et terminus secundum diversitates loci : constat autem, quod id quod numquam est extra terminos contentos, qui sunt termini locati intra, numquam est extra terminos continentes, qui sunt locus corporis : corpus autem Christi numquam est extra termie nos contentos in clo empyreo, qui sunt dimensiones sui: ergo numquam est extra terminos loci continentis : non autem potest esse in altari nisi sit extra terminos continentes scilicet loci : ergo numquam est in altari, wt videtur.
7. Si forte dicas, sicut fere omnes dicunt, quod corpus Christi tria habet, et per illa tria se habet ad locum. Est enim corpus dimensionem habens, et per hoc habet quod loco circumscribitur. Est idem gloriosum, et per hoc habet quod potest esse cum alio corpore in eodem loco. Item, est unitum divinitati, et ex hoc habet quod potest esse in pluribus locis simul. Sed illud videtur non posse stare. Primo quidem: quia corpus Christi antequam esset gloriosum, secundum hoc, non potuit esse cum alio corpore in eodem loco, quod est erroneum : quia ipse in ccena corpus suum dedit antequam glorificaretur : unde illa distinctio nihil videtur valere ad propositum.
8. Praterea, Aliud est quarere, Quid Deus possit facere ? et aliud, Quid in rebus possit fieri? ut dicit Augustinus. Quod enim quantum moveatur localiter in nunc sive in instanti, Deus potest. facere : et tamen Deus non potest facere quin accipiatur necessario primum et ultimum : ergo necessario fit successio in motu ipsius, et motus in instanti non potest ei convenire. A simili, licet corpus illud sit unitum divinitati, tamen hee unio non tollit ab eo dimensionem circumscriptibilem : sed illa remanente, videtur impossibile esse, quod simul sit in diversis iocis.
9. Hem, Quae est necessitas, quod Christus sit in altari cum corpore et ani= ma ? Videtur enim gloriosius operari posse, ubi aliquis non est presentialiter, quam ubi est : ergo Christo etiam gloriosius esset facere gratiam hujus sacramenti, ubi non esset presentialis, quam ubi esset presens: ergo videtur, quod cum ipse semper faciat melius, quod ipse non sit in altari.
10. Item, Supra in principio libri’, tacte sunt causae quibus instituta sunt sacramenta, et una est ibi posita, quae est causa humilitatis, ut scilicet in hoc homo humilietur, quod querit salutem in inferioribus se. Siautem Christus dicatur esse in altari, nihil est in hoc sacramento inferius homine : ergo perit causa institutionis, et fructus sacramenti : ergo melius est ponere Christum non esse in altari, quam esse, ut videtur.
2. Item, Esset contra gratiam. Dicitur enim in Deuteronomio, xxxu, 4, quod Dei perfecta sunt opera: si ergo perfecta sunt opera creationis, multo magis perfecta esse debent opera gratiae et recrea~ tionis in sacramentis: haec autem gratia precipue est ut nos conjungamur Deo, et ipse conjungatur nobis: ergo in aliquo sacramento debet ista conjunctio esse completa: ergo in aliquo sacramento nobis corporaliter debuit conjungi.
3. Item, In donis gratiae gratum facientis quae est gratuita virtus Spiritus sancti, assentialiter, potentialiter, et presentialiter, et per. inhabitantem gratiam conjungitur et illabitur nobis. Cum ergo adhuc sit alia pars gratice gratum facientis in sacramentis, per illam debet conjungi his unde trahit effectum : ille autem est Christus passus in corpore et anima, a quo omne sacramentum habet vim ; ergo ipse idem in aliquo sacramento in corpore et anima nobis debet conjangi, ut videtur.
4. Item, Ad Hebr. un, 14: "Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et. ipse similiter participavit eisdem", ut esset conformis nobis in natura : sed ex eisdem secundum naturam generatur natura, et cibatur: ergo videtur, quod etiam in sua natura conformis nobis debuit esse noster cibus.
5. Item, Nos omnibus modis indigebamus sibi conformari : ergo oportuit hoc fieri per aliquid incorporans nos ei : hoc autem esse non potuit nisi ipse : ergo oportuit, quod per ipsum incorporemur ei: ergo necesse fuit, quod corpus suum in aliquo daret nobis : in nullo autem ita convenienter datur sicut in edulio : ergo in edulio debuit nobis dari, ut videtur.
Solutio. Absque omni ambiguitate tenendum est, quod Christus corporaliter est in altari: et quod heresis sit id . quod recitat Magister in Littera, scilicet quod Christus non sit in altari nisi sicut signatum in signo.
Ad opsectuM autem: primum contra hoc, dicendum quod absque dubio corpus Christi modo est immutabile, nihil suscipiens nihilque abjiciens, quia est gloriosum : tamen non sequitur hoc quod pro consequenti, quasi adhuc ulterius inferatur, quod non efficiatur alicubi per conversionem alicujus in ipsum: aliter enim est de conversione in aliud secundum totam essentiam, et aliter est de conversione in aliud secundum partes: partes autem voco partes essentiales que sunt materia et forma: et hoc ve-- rum est, quod nihil secundum materiam convertitur in aliud, nisi cujus materia _ recipitur ab alio, et non forma, quia forma abjicitur. Sed hic non est ita : quia tota essentia panis non annihilata, nec manens substantia panis transit in totum corpus Christi secundum materiam et formam : et ideo necesse est eodem modo manere nihil recipiendo, et tamen ef-. fici ibi ubi fit talis transsubstantiatio.
Ad probationem autem dicendum, quod est mutatio quae fit a motore imperfecto, cui non tota materia mobilis obedit, ut in ipsa inducatur id quod intendit: sicat est mutatio naturalis : et de illa tenet probatio. Est etiam mutatio moventis virtute infinita, cui tota essentia quae est composita ex materia et forma, obedit in conversione in id quod intendit, et talis est in sacramento.
Ad aliud quod objicitur de loco, dicendum videtur, quod hoc verum est de his quae non habent comparationem ad locum, nisi uno modo, ut sunt ea que tantum diffinitive vel circumscriptive sunt in loco. Sed de corpore Christi non est sic : quia habet duplicem comparationem adlocum : unam per se ubi est in propria forma, ut ubi circumscribitur loco, et assignatur ei primum et medium et ultimum in partibus loci: et ubi est primum, hic non est ultimum. Aliam etiam habet comparationem ad locum per aliud in quo ipse est totus in toto, sicut est forma hostie# : quia ipse in tota hostia est totus, et in qualibet parte totus: et non est ei assignare primum et medium et ultimum secundum partes loci ipsius hostiae : et hoc plenius habebitur infra. Unde si Christus efficeretur in loco aliquo circumscriptive, tunc bene concederem, quod recederet a loco in quo erat circumscriptive : sed ad hoc quod alibi efficiatur in loco aliter quam est hic, non oportet quod recedat vel moveatur in isto in quo est circumscriptive.
Ad aliud dicendum, quod loci diversitas, id est, quod: diversimode potest esse in locis diversis, non convenit spiri~ tui in quantum spiritus, eo quod neque corpori in quantum corpus : sed convenit Christo in quantum in se et ad alios eosdem vivens operatur: secundum se autem est in loco circumscriptive : ad alios autem comparatus quos unit sibi, oportet quod apud eos sit in ratione et forma cibi qui unit per modum nutrimenti. Objectio autem illa procedit, ac si ista attribuantur corpori per hoc quod est corpus.
Ad aliud dicendum, quod licet de Deo qui ubilibet est, ista sit falsa, Deus est alibi quam ubi est : eo quod ipse sit ubique, et in se per ly alibi importatur diversitas loci ad ubique, et ideo falsa est : famen haec est vera, Deus est aliter in lapide et in Sanctis et in se, et aliter in templo et-aliter in foro, ita quod modus alteritatis retorquetur ad effectus. Ita etiam bene concedendum esse videtur, quod haec sit falsa, quod corpus Christi sit alibi quam ubi est: quia ubi notatur alteritas vel alietas loci ad ubi : in quo simpliciter est sine distinctione modi essendi ubi circumscriptive vel sacramen-~ taliter : et ideo ad illa sequuntur contradictorie opposita : quia cum ipse sit ubi est, et ipse sit alibi quam ubi est, oporteret quod in omni loco in quo est, etiam non esset, sed in alio. Sed tamen haec est vera de corpore Christi, Corpus Christi est alibi quam ubi est cireumscriptive : quia est in sacramento in quo non est circumscriptive, sed essentialiter in’ toto totus, et in qualibet parte totus.
Ad aliud dicendum, quod si detur Christum posse esse hic circumscriptive, et in multis aliis locis sacramentaliter : ex hoc non sequitur, quod possit esse ubilibet : et hoc patet, quia cum dicitur, Deus est ubique, sensus est, Deus con~ tinet omnem locum et omnem loci particulam, et influit ei virtutem qua locatum continere possit : hoc autem neutro modo se Christus habet ad locum: quia circumscriptive existens in loco, non est ipse in qualibet particula loci totus. Similiter sacramentaliter existens in loco, licet sit in qualibet parte forme totus, non tamen illa forma per quam Christus est in loco, tota est in qualibet parte loci. Et Christus in altari, ut puto, non habet comparationem ad locum nisi mediante forma sacramenti: et sic patet, quodnon sequitur ex hoc ipsum esse ubique secundum quod Deo proprium est esse ubique.
Prasterea, Non in omnibus locis et partibus loci consecrari potest corpus Christi, vel etiam consecratum haberi: et ideo iterum ei non convenit esse ubique : tamen haec secunda ratio non probat corpus Christi ubique posse esse per se, sed per accidens. Prima vero probat per se ubique esse: quod ei non convenit, sed convenit ei posse esse in pluribus locis.
Ad aliud dicendum, quod in veritate quidquid terminans intra tangit locantis corporis terminatos extra, illud mensuratur quantitate interiori et exteriori : et si non habeat aliam comparationem ad locum, quam illam qua quantitate interiori convertitur, sic quantitate exteriori non potest esse in diversis locis simul, . sed successive tantum : et hoc ideo, quia dimensiones locantis quae hic sunt, non possunt esse simul et semel alibi. Sed in corpore Christi non est ita, eo quod diversis modis se habeat ad locum, ut prehabitum est : et ideo potest esse in diversis locis.
Ad aliud dicendum, quod ad hoc quod corpus Christi possit esse cibus nos ad se convertens, oportet quod sit divinitati unitum : et cum gratia illius conveniat ei esse in pluribus locis ubi sunt mem~ bra cibanda vel cibata, dixerunt quidam , quod in quantum divinum est corpus, habet quod possit esse in locis pluribus : et bene concedo, quod bene habet hoc : non in quantum est gloriosum, sed potius in quantum est cibus.
Ad aliud quod contra hoc objicitur, dicendum videtur, quod licet divinitas unita non tollit quantitatem, tamen ab ipsa unione confertur ei potentia quam non habuit, scilicet potentia cibandi spiritualiter : et per consequens confertur ei, quod possit esse ubi cibanda membra sunt in diversis locis: et ideo non est simile de quanto moto, cui non confertur nova potentia ultra divisibilitatem quantitatis : quia necesse est in loco motus sui primum pertransire minus se aut aequale, quam pertranseat majus se, ut probatur in IX Physicorum, ante finem.
On this page