Articulus 2
Articulus 2
An verum sit quod dicit Magister, Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, etc."
Si forte tu dicas, quod Magister videtur in Litera solvere, ut non hoc corpus, etc., id est, non sub eadem specie qua crucifigetur, comedetis. Contra: _
1. Secundum hoc etiam in forma Eucharistiae, cum dicitur, Hoc est corpus meum, possemus dicere, Non hoc est corpus Meum : quia non est ibi sub specie corporis, sed sub specie panis.
2. Item, Pronomen hoc significat sub- stantiam et demonstrat eam : ergo cum substantialiter sint idem corpus, videtur quod non debeat dicere, Non hoc est corpus quod videtis, etc., sed potius sic, Hoe quidem corpus, sed non sub tali specie ministratum.
3. Praeterea, Quid est hoc quod dicit, Caro non prodest quidquam*? Si enim caro non prodest quidquam, tunc nihil quod fit m respectu sacramenti prodest quidguam. Prosatio, Virtute sacramenti nihil convertitur ibi in spiritum increatum vel creatum : ergo de spiritu nihil est ibi virtute sacramenti, sed tantum caro et corpus: ergo si illa non prodest quidquam, videtur quod sacramentum non prosit quidquam. .
4, Item, Per hoc quod dixit, "Intellexistis spiritualiter? spiritus et vita sunt :" videtur minime : quia Dominus instruxit discipulos, quod secundum intellectum spiritualem intelligant de mysterio sacramenti : et hoc est contra veritatem, quia Christus nobis corporaiiter et essentialiter datur in sacramento, et non spiritualiter tantum.
5. Ttem, Modus spiritualis manducationis est sine presentia sacramenti : ergo intelligendo spiritualiter, si referatur ad modum manducandi, de quo instruit ibi Dominus Apostolos, videtur quod non intelligatur quidquam de ritu sacramenti, quod falsum est: et ideo nulla vel imperfecta videtur esse expositio Augustini.
Soxtutio. Dicendum ad hoc quod Augustinus optime exponit in Littera: et quia heretici non intellexerunt expositionem, ideo fomitem erroris in verbis illis acceperunt.
Dicendum ergo ad primum, quod com-~ edere dicitur duobus modis : primo modo carnaliter, secundum quod ponit virtutem fortiorem in comedente convertente ad se cibum : et in tali comestione cibus dividitur et patitur, et a se ad ci- batum convertitur : et istum intellectum acceperunt discipuli qui abierunt retro : et facti sunt heretici et heresiarche aliorum hereticorum qui adhuc sunt, per doctrinam, vel per imitationem : et sic intelligit Augustinus : "Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis :" et sic demonstrativum pronomen demonsirat substantiam. Alio modo dicitur comedere, ita quod sit cibus spiritualis spiritualiter reficiens, et cujus virtute cibatus convertitur ad cibum spiritualiter per unionem, et non corporaliter per identitatem : et hoc modo intelligit Dionysius et Augustinus : et hoc vocat spiritum et vitam: et Augustinus vocat spiritualem intellectum, id est, intellectum cibi spiritualis spiritualiter reficientis. Unde Magister in Litéera sequentis capituli minus dicit : quoniam virtute verborum continetur, et relinquit legentibus materiam inquisitionis. Per hoc ergo patet solutio ad hoc qued objicitur de forma, cum dicitur, Hoc est corpus meum.
Ad aliud dicendum, quod pronomen substantiam significat : sed cum dicit Augustinus, quod "non hoc corpus quod videtis, elc.," non intelligit ipse, quod non essent manducaturi idem nu~ mero: sed potius, quod illud idem numero non essent manducaturi secundum intellectum corporalis manducationis, sicut ipsi intellexerunt: sed quod idem numero comesturi essent sacramentaliter. .
Ad aliud dicendum, quod totum ad eumdem intellectum refertur: quia si caro Salvatoris ad nos converteretur (sicut ipsi credebant) et divideretur dentibus, non prodesset nobis quidquam : quia sic non uniret nos meliori quam nos sumus: sed potius ipsa deficeret in nobis, et periret : et ideo dicit Augusitinus exponendo, et bene, quod intellectus carnalis non prodest quidquam, sed etiam nocet plurimum.
On this page