Articulus 16
Articulus 16
An in sacramento Eucharistiae maneant accidentia sine subjecto ?
1. Primo sic : Esse non potest separari ab ente, quia sequeretur contradictio, scilicet ens quod est, non esse : sed accidens est ens quoddam : ergo suum esse non est separabile ab illo : sed suum esse, ut dicit Philosophus, est inesse: ergo inesse non est actu ab ipso separabile : sed si inest, non inest nisi subjecto : ergo actu non potest separari a subjecto : et ita non erit hic sine subjecto.
2. Si forte tu dicas, quod Deus potest facere etiam plus quam possumus intelligere : nos autem possumus intelligere accidens sine subjecto : ergo Deus potest hoc facere. Contra : Non queritur quid Deus possit facere, sed quid in creatura possit fieri : sed jam ostensum est, quod esse alicujus entis non potest separari ab ipso, quin sequatur contradictio si separetur secundum actum : ergo hoc non potest fieri in accidente.
3. Item, [n ordinatione sapientiae divine est, quod accidens non est nisiin subjecto : sed contra ordinationem sapientia non potest facere Deus, ut dicit Augustinus, et Anselmus : quia faceret contra seipsum : ergo videtur non posse facere, quod accidens sit sine subjecto.
4. Item, Si accidens causatur a prin~ cipils substantiae in esse, ita continetur ab eisdem in esse: sed unumquodque naturaliter deficit, cum separatur a principlis causantibus et continentibus ipsum : ergo accidens deficit cum separatur a substantia, et principiis ejusdem : ergo siin sacramento accidens separatura subjecto, accidens non manet : sed manel sicut judicat visus : ergo non est sine subjecto.
5. Item, Tad Corinth. x1, 21, super illud: "Alius quidem esurit, alius autem ebrius est", dicit Glossa, quod in magna quantitate consecrabant, et comedebant. Sed constat, quod accidentia non inebriarent vel reficerent aliquem : ergo videtur, quod accidentia ibi non maneant sine subjecto.
6. Item, Magis constant ea quae sunt in diversis generibus, quam ea quae sunt in eodem genere: sed corpus et spiritus Sunt in eodem genere, accidens et per se ens in diversis : ergo magis distant accidens et per se ens sive substantia, quam corpus et spiritus : sed corpus non potest fieri spiritus, ut dicit Augustinus, et probat Boetius in libro de Duabus naturis tm wna persona Christi in fine : ergo ac~ cidens multo minus potest fieri ens per se: ergo non potest esse sine subjecto.
7. Item, Adspectui humano ibi apparet non tantum accidens, sed album, rotundum, denominatum et informatum ab accidente : aut igitur sic est in sacramento sicut apparet, aut non. Si sic est : ergo est ibi aliquid denominatum et infor- matum, et nihil nisi substantia et subjectum : ergo accidens non est sine subjecto. Si non : ergo aliter est in sacramento veritatis, quam apparet extra adspectum hominis, et sic est phantasia vel preestigium, quod absurdum est dicere et credere de sacramento veritatis et Ecclesia..
8. Item, Diffinitio non separatur a diffinito, eo quod diffinitio dicit esse diffiniti; cum igitur accidens diffiniatur per inesse, videtur quod inesse non potest separari ab accidente actu : quia de illa separatione queritur hic.
9. Item, Philosophus in primo libro Physicorum contra Parmenidem loquens dicit: Si animal et bipes quae diffiniunt hominem, sunt accidens, et homo erit accidens : et sic accideret etiam, quod homo esset accidens alii: ergo a simili si diffiniens accidens est tantum in alio esse, et numquam per se esse, erit et ipsum accidens diffinitum tantum in alio, et numguam per se: sed inesse est diffinitivum accidentis, et numquam habet esse nisi in alio: ergo accidens numquam est nisi in alio sit. PRopatio assumpti. Dicit Philosophus, quod accidens est quod cum sit in alio, non est in eo velut pars quedam, et impossibile est esse sine eo In quo est: ergo patet propositum.
10. Item, Damascenus videtur velle dicere, quod substantia panis manet, et etiam substantia vint, in quibus fundantur accidentia, et sic numgquam sunt per se: quiaipse dicit, quod sicut eramus compositi ex duplici substantia, scilicet corpore et anima: ita fecit cibum duplicem conjungendo pani et vino deitatem in spiritualem cibum: sed pani et vino non adjungitur deitas nisi remaneant ibi substantiae panis et vini: ergo accidentia sunt in illis, non sine subjecto, ut diciturin /aétera.
11. Item, Dicit Philosophus, quod quanta fuerit superficies, tantum album esse dices: sed nos videmus ibi tantum album: ergo quantitas albi alicujus superficiei quantitate diffinitur: ergo est ibi superticies : sed sicut se habet album ad superficiem in dependentia secundum esse, ita etiam se habet superficies ad substantiam: ergo sicut album non est sine superficie, ita superficies non est sine corpore et substantia, in qua sit.
12. Item, Non erit ens per accidens nisit sit ens per se: sed in sacramento, ut dicitur in Littera, non est aliquod ens per se: ergo non erit ibi ens per accidons: sed est ibi ens per accidens, ut probat visus: ergo necesse est ut substernatur ei ens per se, quod est substantia: ergo accidens non erit ibi sine subjecto, ut videtur.
13. Si forte ta dicas, quod accidens mutatur in substantiam, hoc probatur esse impossibile multis modis. Et primo quidem : quia dicit Philosophus, quod ex accidente impossibile est fieri substantiam. Alio modo: quia si ex accidente fit subtantia: aut substantia in qua est accidens quod videtur in sacramento, aut alia substantia. Si substantia in qua est. Contra : Accidens quod est in substantia, causatur a substantia in qua est: si ergo est causa existendi substantiae in qua est: ergo accidens causa est cause que causat ipsum, .quod non est inteliigibile: et Augustinus negat hoc in primo libro de Trinitate: quia causatum non est causa causae ut sit, sed potius e converso. Si autem convertatur in aliam substantiam quam sit illain qua est: queratur, qua sit illa, et non erit assienare. Et preterea tunc restat eadem guasstio de istis accidentibus quae adhuc manent sine substantia: quoniam non sunt in substantia in quam convertuntur.
Item, Ridiculosum videtur esse: quia nihil convertitur in aliud eodem modo manens quo prius erat : sed nos videmus accidentia in sacramento eodem modo manere, ut prius erant: ergo in subsiantiam non convertuntur accidentia.
Item, Si convertantur in substantiam, in guam substantiam convertuntar ? Cum enim in supra diclis patet, quod non sunt nisi due substantin, scilicet panis et vini, et corporis Christi, in alteram harum convertuntur. Constat autem quod non convertuntur in substantiam panis et vini: quia ille substantia: non manent, sed in corpus et sanguinem Christi transsubstantiantur ergo relinguitur quod convertuntur in substantiam corporis Christi: et hoc absurdam est: quia corpus Christi gloriosum, nec album, nec rotundum est, nec saporem panis nec vini habet.
44, Item, Quibus differunt species, eisdem differunt differentia : sed substantia et accidens sunt due species entis, vel genera, quia de hoc non est vis: ergo quibus differunt substantia et accidens, eisdem differunt differentia ipsorum: sed substantia et accidens differant per se, et per esse in alio: ergo et differentia corum: ergo esse in alio non potest esse per se, ut videtur, cum non sit substantia, et hoc est impossibile, ut jam probatum est: crgo accidens nor potest separari a subjecto.
4. Duo enim sunt in calore, scilicet essentia caloris, et operatio, scilicet calefacere : constat autem, quod calefaciendi operatio non convenit calori per se sine subjecto existenti: quod probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod "non agunt ad se invicem nisi communicantia secundum naturam." Et hoc idem Boetius dicit in libro de Daabus naturis in una persona Christi. Cum igitur operatio accidentium expresse inveniatur in sacramento, videtur quod ibi accidentia non sint sine subjecto.
2. Item, Ad hoc quod color agat in visum, oportet quod sit actus lucidi, ot lux incorporata in ipso quae abstrahit ipsum: sed sinon sit corpus in quo sit color, non erit lax incorporata abstra- hens colorem: ergo non erit color visibilis: sed in sacramento est color visibilis; ergo est ibi corpus cui lux abstrahens ipsum incorporatur: ergo non est sine subjecto ibi.
3. liem, Dicit Philosophus in primo de Anima, quod recto in quantum reclum est, muita accidunt, ut tangere spheram in puncto: sed tamen numyuarm tanget hoc separatum rectum : eryo ad hoc quod accidens habeat operalionem quae per se ei convenit, opor= tet quod sit in subjecto: sed accidentia in sacramento habent operationem pro-. priam sive convenientem proprie: non ergo sunt ibi sine subjecto.
4, Item, Dicit Philosophus, quod sensus sit susceptivus specierum sensibilium materia presente: ergo si materia non est presens, nec suscipit eas, nec ille agent in sensum : sed species agunt in sensum: ergo sunt in aliqua materia, ut videtur.
3. Item, Sensus proprie differunt : quia quidam apprehendunt de longe, quidam nihil nisi speciem in materia, ut visus de longe, iactus autem speciem in materia accipit, et gustus secundum quod est quidam tactus: sed quod est in sacramento, immutat et gustum et tactum: ergo est ibi species in materia.
6. Item, Dicit Philosophus, quod taclus non nisi corporum est: ergo quod tangitur in sacramento, est corpus: non ergo est aceidens sine subjecto.
7. Item, In hoc distinguuntur sensus apprehensivi de foris et de intus, quod interiores accipiunt species sine materia, de foris autem non nisi materia presente: ergo quidquid accipitur a sensu qui est vis apprehensiva de foris, est species in materia: ergo cum accipiat id quod in sacramento apparet, ipsum erit Species in materia existens : non ergo est ibi accidens sine materia.
Tertia via objicitur adhuc per puire- factionem ipsarum specierum ad ea quae generantur ex puirefactione earum specierum :
i. Constat enim quia putrefactis illis qué apparent in sacramento, quecumque etiam illa sint, generantur inde vermes: vermis autem ex accidente puro materialiter generari non potest: ergo oportet aliquam substantiam ibi ponere, que putrefacta convertatur in vermen.
2. Htem, Putrefactio corruptio est, constat autem, quod generatio et corruptio fiunt a causis contrariis : ergo non generatur nec corrumpitur, nisi secundum sui mutationem susceptibile est contrariorum: hoc autem proprium est solius substantia, ut dicit Philosophus in Predicamentis : ergo accidentis non est generari et corrumpi, ut videtur.
3. Hem, In libro de Sez principits dicit Porretanus de forma accidentali, quod forma est compositioni contingens, simplicit et invariabili essentia consistens : constat autem, quod hoc quod est invariabile, nee putrefit, nec corrumpitur : ergo si accidentia sunt ibi sine subjecto, accidentia nec putrescunt nec corrumpuntur: quod est contra visum, quia nos videmus ea corrumpi: ergo non sunt ibi sine subjecto.
4. Si forte tu dicas, quod Deus corrumpit ea: hoc ridiculosum est: quia Deus est causa existentiae rerum: et si destruit, quod construit, secundum Apostolum *, prevaricatorem se constituit. Ergo Deus non est causa: sed potius hoc accidit ex subjecto in quo sunt, ut videtur.
Sed contra haec omnia disputatur sic: 1. Accidens denominat substantiam in qua est: sed accidentia non denominant corpus Christi, quia corpus Christi. non est album, vel rotundum: nec substantiam panis, quia illa transsubstantiata est in corpus Christi: ergo non denominant - aliquam substantiam : ergo sunt tbi sine subjecto, ut videtur.
2. Item, In Decreto, dist. prima de consecratione, omnia verba Ambrosii dicunt, quod sunt ibi sine subjecto. Item, Hoc dicitur hic in Littera. Ergo ita est.
3. Item, Nos videmus, quod in hoc sacramento omnia quae sunt in eo, accipiunt statum altiorem : transit enim corpus inanimatum in animatum, et non gloriosum in gloriosum, et non divinum in divinum : ergo et accidentia altiorem statum debent accipere : non autem altiorem accipiunt nisi secundum quod sunt sine subjecto: ergo in sacramento sunt sine subjecto.
4. Item, Accidentia manent, ut ducant in aliud sicut signa sacramentalia: sed si manet propria substantia accidentium, non ducunt nisi in illam substantiam subjecti: ergo non ducunt in refectionem spiritualem corporis Christi, et sic evanesceret usus signorum in sacramento: eum igitur hoc sit inconveniens, oportet quod in sacramento sint sine subjecto.
5. Item, Nos videmus, quod ea quae sunt supra rationem, sicut articuli fidet, non possunt probari nisi per aliud quod est supra rationem, sicut articuli probati sunt per operationem miraculorum. Cum igitur multa in hoc sacramento quod et dicitur sacramentum fidei, sint supra rationem, videtur quod congruentia exigit, quod aliquid sit in ipso subjectum sensui, quod sit supra rationem: hoc autem non potest esse nisi quod accidentia sensibilia sint ibi sine subjecto : ergo accidentia debuerunt in hoc sacramento sine subjecto remanere.
6. Item, Non videtur esse impedimentum ex parte operationis specierum accidentalium in sensu: quia si alicui convenit aliquid per se, etiam separatim convenit illi, sicut triangulo habere tres angulos aequales duobus rectis, etc. : sed immutatio sensuum convenit sensibilibus per sé: ergo etiam sensibilibus separatis convenit: ergo licet sint sine sub-- jecto, tamen immutant sensum, et agunt in ipsum.
7. Hem, Sensus, ut dicit Commentator super lib. de Anima, secundum esse spirituale suscipit sensibilia : sed separata magis sunt secundum esse spirituale, quam quando sunt in materia et subjecto : ergo magis susceptivus est sensus sensibilium separatorum, quam eo~ rum quae sunt in materia: ergo non est impedimentum quin ille forme sentiri possint, licet sint separate a subjecto.
8. Item, Ponamus, quod maneat forma in speculo, etiam non presente objecto, et apposito adspiciente, adhuc videbitur forma illa: et tamen non est in materia: ergo forma sine materia bene potest sensum immutare.
9. Item, Quod in tertia via objicitur, videtur nullum preestare impedimentum : sicut enim jam habitum est, quod alicui per se convenit, semper ei convenit: forme autem ille per se corruptibiles sunt: ergo etiam ipse existentes sine subjecto corruptibiles erunt.
10. Item, Omni adspicienti patet ad sensum, quod corrumpuntur: et probo, quod non per miraculum: quia dicunt Anselmus et Chrysostomus, quod ea que miraculose fiunt, sunt sola divina voluntate: constat autem, quod voluntas divina quae eas produxit, non corrumpit eas: ergo per naturam corrumpuntur : ergo corruptio accidit eis separatis, sicut conjunctis in materia.
it. Item, Supra satis probatum est, quod subjectum commune contrariorum non confert eis principium agendi et virtutem, sed tantum sustinet: ergo si sustineretur sine subjecto, pugnarent contraria, et destruerent se mutuo: ergo forme ille manentes sine subjecto, naturaliter possunt destrui et corrumpi, sicut quando sunt in subjecto.
2. Item Superinfundatur vinum dividens species illas : constat, quod divisio corrumpit : ergo corrumpi possunt spe-, cies ille : et idem sequitur de divisione panis : sed constat, quod speciebus illis non manentibus, non manet ibi corpus Christi: ergo species corrumpuntur naturaliter, et tunc non est ibi corpus Christi.
13. Si forte tu dicas, quod in infinitum divisibilis est species panis et species vini, eo quod species sunt homogeniorum : illud stultum est : quia dividi in infinitum non est passio nisi continui, et non panis, vel carnis, vel vini : ergo tantum potest dividi species vini quod non erit species vini, et species panis quod non erit species panis : ergo etiam naturaliter potest corrumpi, licet per se existat.
Solutio. Dicendum, quod accidentia manent ibi sine subjecto, sicut probant ultime rationes : et de hoc consueverunt a Magistris quatuor rationes assignari : quarum prima.est, ut, scilicet non existente ibi substantia quae proprium est subjectum illarum specierum, humana mens ad aliam spiritualem escam rapia— tur ex accidentium significatione, in corporalibus spiritualia intelligens, sicut et in. aliis sacramentis. Unde Ambrosius : "In isto sacramento quod est corpus non est corporalis esca, sed spiritualis."
Secunda ratio, ut ostendatur totum esse fidei quod in sacramento est, et nihil nature. Unde Hugo de sancto Victore : "Divina sapientia carnem Christi sub corporalis eduli specie velavit, et sic sumendam proposuit, ut sensus foveretur in uno, et fides in alio."
Tertia ratio est assuefactio hominum ad credendum supernaturalia, cum videant oculis suis accidentia quae nullum subjectum afficiunt, ut dicit hic Magister | in Littera.
Quarta ratio est ordinatio completa eorum quae sunt in sacramento, et hee tacta fuit in objiciendo : quia cum omnia inferiora hujus sacramenti altiorem statum accipiant, conveniens fuit ut etiam signa accidentalia qualitatum acciperent statum altiorem in hoc quod sine subjecto ibi ad obsequium sacramenti remanerent.
Et his habitis, respondendum est objectis per ordinem, tenendo quidem fidem, sed philosophiam non sequentes nisi quantum possumus salva fide.
Dicendum ergo videtur ad primum quod illa aceidentia duplicia sunt, scilicet qualitates sensibiles quae sunt objecta propricrum sensuum : et quantitas, et figura, quae sunt objecta sensus communis : et non ex equo se habent ad sub. jectum : sed secundum ordinem natura quantitas proximior est subjecto, quam . qualitas.
Item, Inter qualitates ille quae sunt objecta tactus, causae sunt aliarum, et immediate sequuntur complexionem qualitatum tactus, ut qualitates gustus, quia ille est quidam tactus : et quia saporis signa sunt odores, ideo odor proximior est subjecto, quam color. Et per hunc modum dicendum videtur, quod continens colorem est quantitas, et causans ipsum complexio qualitatum tactus : unde non causatur ibi nec continetur virtute divina solum, sed etiam per naturam, ut jam dictum est. Et idem dicendum videtur de odore et sapore. Sed objecta tactus continentur quidem quantitate : sed secundum causam non possunt causari ab aliis qualitatibus. Figura etiam cum sit gualitas circa quantitatem dicta, ut dicit Philosophus, est in quantitate ut in subjecto : eo quod ipsa est terminativa quantitatis, sicut ex diffinitione ejus accipitur in primo fueclidis, ubi dicitur, quod figura est superficies una vel pluribus lineis contenta. Sed de quantitate non videtur mihi, quod secundum naturam possit esse sine subjecto nisi virtute divina contineatur : licet enim quantitas sit ante corpus naturale, non tamen est ante compositum ex partibus substantie que sunt forma et materia, quale compositum considerat Metaphysicus : eo quod probatur in libro de Substantia orbis, qaod materia primo susceptibilis est forme substantialis, eo quod illa sola finit eam : et ideo etiam non dividitur forma substantialis divisione subjecti : quia non est major in majori parte subjecti, et minor in minori : omnis autem forma quae suscipitur a subjecto secundum ordinem natures post quantilatem, dividitur per accidens, et major est in majori, et minor in minori. Unde dico, quod quantitas est forme, et non materia, sed compositi ex materia et forma. Sed quod materia et forma sint partes substantie, quod est ens primum, quod separatum a quantitate et motu considerat primus Philosophus, hoc jam alias satis plane probatum est a Philosophis. Sed tamen quia quidam in illa questione huic contradixerunt, ideo hic posita sunt ista.
Ad objectionem autem dicendum, quod esse numquam separatur ab ente : sed esse est actus entis, et actus essentia : unde si essentiam secundum se accipimus, secundum intellectum adhuc essentia est. Et ita dico hic, quod quantitas est esse essentia, et non esse quantitatis alicujus quod ipsa informet, ut subjectum in quo est : et hoc contingit virtute divina hoc operante ad congruentiam sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod bene potest fieri id quod jam dictum est : quia sicut habitum est, esse quod habet accidens in subjecto, est quasi esse entis compositi : sed esse quo essentia. est id quod est, intelligitur in accidente secundum se : et de hoc non intelligit Philosophus, quod ejus esse est inesse, sed potius hoc constituitur ex principiis suc essentiae et suae quidditatis : sicut ipse Philosophus dicit, quod si quis cubitali magnitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid dicit, et quantum significat, et hoc non est separabile ab ipso, ita quod ipsum remaneat : sed id quod habet in subjecto, separabile est potestate Creatoris.
Ad aliud dicendum, quod ex: ordinatione sapientiae divine est, quod accidens non sit sine subjecto secundum causas seminales naturales quas prius conditor inseruit, ut dicit Augustinus : sed preter has causas, etiam Dominus inseruit primis creatis potestatem obedientiae ad id quod Creator vellet ad fidei demonstra~ tionem : sed in hoc sibi non contrariatur, si utraque pro tempore explicat prout voluerit, ut dicit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod accidens nec tantum causatur a principiis substantiae in esse, nec tantum continetur ab eisdem, sed a virtute divina : unde etiam secundum esse subtracta substantia subjecti, potest teneri, eo quod virtus divina. non dependet ad subjectum continens et causans, sed potius e converso, cum sicut jam patuit, non secundum omne esse causatur accidens a principiis subjecti, quia secundum esse sue essentiae sive diffinitivum, non dependet a principlis sui subjecti, sed potius ab his que ingrediuntur ipsius difinitionem.
Ad aliud dicendum, quod hic diversimode respondetur *, et ego nulli prejudico : quidam_ enim dicunt, quod in transitu illarum specierum in alia redit substantia prima illarum specierum. Quidam autem alii dicunt, quod sicut species sunt ibi sine subjecto quasi in actu substantiae, ita in nutriendo habent actum substantiae. Et utrumque potest satis congrue dici.
Ad aliud dicendum, quod accidens hic non mutatur in substantiam : et hoc supponit objectio, et ideo non valet.
Ad aliud dicendum, quod in omnibus accidentibus salvatur satis informatio preterquam in quantitate, ut patet ex predictis, sed in quantitate non potest meo judicio dici proprie quantum per denominationem, nisi hoc modo quo prima denominant seipsa, sicut unitas seipsa est una. Et Augustinus in libris de Trinttate dicit, quod albedo seipsa est alba : licet Philosophus in alio sensu videatur negare hoc : cum enim denominare sit forme accidentalis, et non substantialis, ut habetur ex principio Predicamentorum ;: et quantitas sit prima forma accidentalis, ipsa erit prima denominans : et cum ipsa sit loco subjecti aliarum specierum quae ibi apparent, erit ipsa denominata ab aliis, et denominans seipsam : et ideo quantum quod videtur ibi, est quantitas ipsa, ut mihi videtur.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod diffinitio non separatur a diffinito : sed duplex est diffinitio accidentis, scilicet secundum esse quod habet in subjecto : et sic dantur ille diffinitiones quae continentur in Yopicis, scilicet quod accidens est quod contingit eidem inesse, et non inesse : et iste conveniunt accidenti secundum suum nomen: quia accidens est dictum quasi ad aliud cadens. Sed secundum essentiam accidentis dantur aliae diffinitiones ex genere et differentia accidentis, secundum quod accidens est absolute intellectum in sua essentia : et illa diffinitio non separatur ab ipso, ita quod ipsum remaneat, ut dictum est : objectio autem procedit ac si accidens non habeat esse diffinitivum nisi in subjecto, et hoc non est verum.
Perr ipem etiam patet solutio ad sequens : quia animal et bipes sunt de diffinitione hominis, et aliter inesse est de diffinitione accidentis : quia animal et bipes constituunt essentiam hominis, sed inesse non dat essentiam accidenti, sed tantum esse quod habet in subjecto, et illo abstracto adhuc remanet essentia accidentis, aliquo continenti ad usum sa~ cramenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc solvendum est, ut Magister supra dixit, per tropum quo solent signantes et continentes rerum sortiri vocabula quae signantur et continentur : et hic tropus est metonymia dictus a Donato. Unde ponit ibi Damascenus panem pro specie panis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio hic non valet : quia sicut se habet album ad superficiem, ita superficies ad subjectum : quia superficies hic continetur virtute divina ad usum sacramenti, eo quod superficies in hoc convenit cum natura subjecti, quod ipsa est subjectum qualitatum quae per eam insunt subjecto : unde superficiei et quantitati quae secundum aliquid convenit cum subjecto, scilicet in suscipiendo qualitates quasdam, datur ad usum sacramenti in toto cum subjecto convenire, scilicet quantum ad ejus per se existere sine subjecto,
Ad aliud dicendum, quod haec propositio, Non erit ens per accidens nisi sit ens per se, non sic intelligitur, quod essentia accidentis non sit nisi sit essentia subjecti in quo fundetur: quia hoc falsum est, cum expresse dicat Avicenna, quod accidens est cujus esse est absoluti intellectus, et est dependens ad subjectum : sed intelligitur, quod omne per accidens. reducitur ad aliquid per se, quod est ante illud, et hoc verum est: et hoc modo nihil valet ad propositum concludendum.,
Ad aliud dicendum, quod hene concedo hoc, quod absurdum est dicere quod accidens mutatur in substantiam. Unde ea quae contra hoc objecta sunt, videntur esse concedenda.
Ad aliud dicendum, quod scilicet ultimum est in prima via objiciendi, quod accidens et substantia non differunt tantum in modis essendi per se et in alio, sed etiam in suis essentiis : unde licet post transsubstantiationem substantiae quee est materia sacramenti, sit accidens subjecti sine subjecto per se, adhuc tamen differt a substantia propria essentia accidentalis nature per se, scilicet quod ipsum in natura sua est accidens.
Ad Hoc autem quod objicitur per secundam viam, dicendum, quod hoc nihil valet : quia Philosophus non dicit nisi_ de operatione illa in qua transmutatur unum in aliud quae abjicit a subjecto, et non de quacumque operatione : quia Philosophus non considerat accidens nisi causatum et contentum in esse a subjecto : eo quod ipse per rationem a principlis naturalibus rei sumptam, aliud investigare non potest : ideo dicit, quod non agit sine subjecto : sed. ubi continetur virtute superiori ad opus divinum in sacramento demonstrandum, nihil prohibet etiam remanere suam operationem.
Ad Attup dicendum, quod sicut Philo- sophus dicit, Pythagoras appellavit colorem epiphanium, eo quod apparet in superiicie : unde lux intelligitur incorporari, qaando facit colorem actu immutativum visus. Et quod dicit Philosophus in libro de Sensz et sensato, quod color est extremitas perspicul in corpore determinato, intelligitur sic, quod ad determinaium corpus sit reflexio lucis : ideo extremitas perspicui lucidi ibi magis lucet, et ideo magis facit colorem actu in extremitate quam alibi : et ideo etiam, quia lux non tantum ibi abstrahit colorcm, sed reflectit ad visum : et ad omnia illa sufficit superficies quantitatis dum per se maneat, et ideo nihil impedit hoc quin accidentia immutent visum.
Ad Attup dicendum, quod Philosophus in primo de Generatione et Corruptione dicit, quod etiam tactus est metaphysicus : et ideo quod separatum rectum non tangit wneam spheram, hoc est ideo, quia znea sphera est corpus naturale, et habet esse in materia ex parte eris in quo est: et rectum non in quantum rectum est : sed si esset in natura rectum in quantum rectum, ita tangeret, sicut tangit rectum ligneum vel cupreum : illaautem accidentia sunt, et ideo agere possunt.
Ad aliud dicendum, quod presente materia suscipit, hoc ideo est, quia suscipit speciem existentem in materia : sed si esset sine materia, sine materia susciperet eam : unde hoc accidit sensui, quod non suscipit speciem nisi praesente materia, et nihilominus susciperet eam, si esset sensibile sine materia.
Ad aliud et sequens est una solutio per ea quae ante dicta sunt, scilicet quod est ibi tactus physicus quoad qualitates immutantes tactum, et metaphysicus quoad quantitatem : et quod non est ibi substantia, hoc non impedit tactum : quia substantia secundum quod substantia nullo sensu sensibilis est : et quod exigitur in aliis, hoc est ideo, quia tangibilia non habent esse sine subjecto sicut hic.
Ab wiTimum patet solutio per ea quae ante dicta sunt in solutione praecedentis immediate argumenti. ;
Ad id quod objicitur per tertiam viam, gravius est solvere. Dicendum tamen mihi videtur, quod ille species putrefiunt illo modo quo supra in questione propria de hoc determinatum est *. Et bene mihi videtur, quod vermes vel alia quedam possunt generari ex putrefaclione altero duorum modorum, scilicet quod aut substantia redeat, et illa fit materia ex putrefactione generati : aut si non redit : quia tune ex mutua actione et passione illarum specierum in circumstantia corpora, aliquid de circumstantibus corporibus abjiciatur, et ex corruptione illa materialiter vermes generantur. Quidam autem dicunt, quod nihil umquam generatur ex tali putrefactione : sed hoc est contra hoc quod frequenter videmus, precipue si In magna quantitate consecraremus. .
Ad aliud dicendum mihi videtur, quod sicut quantitas in hoc convenit cum substantia, quod ipsa est subjectum quorumdam accidentium, ita etiam convenit cum proprietate substantiae, quod ipsa secundum sui mutationem recipit contraria : non tamen est substantia : quia hoc non convenit ei per se et primo, sed per accidens, scilicet per substantiam tenentem eam in esse : et hoc est ex eo quod virtute divina loco subjecti in esse continetur, et ideo naturaliter corrumpuntur corruptione contrarii.
Ad aliud dicendum, quod Porretanus absque dubio ibi loquitur de forma accidentali, et loquitur de illa secundum quod ipsa est essentia abstracta ab hoc et ab illo, et non secundum quod habet esse in natura per subjectum continens, vel per divinam virtutem ad usum sacramenti : et ideo non est in tali esse corruptibilis.
On this page