Articulus 15
Articulus 15
An Christus in cena in propria persona sumpserit corpus suum ?
Tertio queritur, An Christus in propria persona sumpsit suum corpus in cena, quando illud dedit discipulis ?
Et videtur, quod sic : quia 1. Matth. xxvi, 27, super illud : "Bibite ex hoc omnes", dicit Chrysostomus : "Bibite ex hoc, ut discipuli videntes non dicerent : Quid sanguinem bibo ? Ut enim non turbarentur, sicut turbati fuerunt multi qui abierunt retro !, primus ipse sanguinem suum bibit."
2. Item, Ruth, ut, 7, super illud: "Cum comedisset Booz et bibisset", dicit Glossa : "Comedit Christus et bibit, cumin cena corpus et sanguinem suum tradidit discipulis."
3. Item, Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavil eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium ’.
4. Item, Levit. vir, 23, super illud : Quem, scilicet arietem, cum immolasset Moyses, sumeus de sanguine ejus, etc., Glossa : "Primo sacerdos, postea alii ejus Sanguine unguntur : quia in coena primo Christus sanguinem suum accepit, deinde discipulis tradidit."
5. Item, Glossa ibidem ; "Sanguinem suum bibit, et aliis bibere dedit, cum intelligibilem sanguinem super altare, id est, suum corpus fudit."
6. Item, Heec videtur esse sententia antiquorum, qui fecerunt versus de solutione hujus questionis, dicentes : "Rex sedet in coetia, turba cinctus duodena: Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus."
7. Item, Videmus hoc, quod ipse circumeisus est, et postea baptismum succedentem circumcisioni suscepit : ergo a simili cum communicaverit agno typico, ipse etiam communicavit carni et sanguini suo suecedenti agno typico.
8. Item, Sacramenta inceperunt a Christo, et ab ipso tamquam a capite fluxerunt in Ecclesiam : ergo primo in Christo esse debuerunt, deinde in Ecclesia : cum igitur communio sit sacramentum Keclesie precipuum, communio debuit ab ipso incipere.
9. Item, Cum diciturin Psalmo cxxxn, 1: Eece quam bonum, etc. Et subjungitur, ¥. 2: Steut unguentum in capite, quod descendit in barbam, etc. : ergo a capite descendit unctio sacramentalis in barbam, id est, in Apostolos, ut exponunt Sancti, eta barba in oram vestimenti, id est, in minimos de Ecclesia. Ergo inunctio precipui sacramenti, id est, communicatio, videtur primo incepisse ab ipso, deinde in Apostolos derivata fuisse.
SED CONTRA : i. In natura nihil est vanum et frustra : ergo minus in operibus Christi: sed esset, si communicasset : ergo non communicavit. Propatio assumpte. Ilud sacramentum restaurat deperditam in viribus spiritualibus, perficiendo majorem unioncm membrorum cum capite : sed Christus nihil perdidit, nec magis unirj potuit quam unitus fuit : ergo in ipso ad nullum finem fuisset communio si communicasset : ergo frustra et in vanum ; quia dicit Philosophus, quod frustra vel vanum est, quod est ad aliquem finem, et non includit illum. .
2. Item, Sanguis causat redemptionem in his a quibus sumitur : sed Christus non erat redimendus, sed potius redemptor : ergo non debuit communicare sanguint.
Item, Non est ejusdem propinare suum sanguinem et. bibere : sed Christus fuit ut pincerna sanguinis: ergo non bibit ipsum.
3. Item, Videtur esse occasio he resis, scilicet quod etiam ipse sicut alii ibi indigeret effusione sui sanguinis, cum eum sumeret sicut alii: Christus autem in omnibus intendit edificare fidem : ergo non debuit suum sanguinem sumere.
Solutio. Sine prejudicio quorumdam. aliter dicentium, videtur mihi tutius esse, quod dicamus hoc quod sancti Patres expresse tradiderunt, scilicet quod Christus sanguinem suum accepit, et suum corpus. Kt fateor me deficere in solvendo dicta eorum : sed mihi videtur, quod hoc expresse intendunt dicere.
Ad primum quod contra objicitur, dici potest, quod est finis in se, et finis inalio : communio autem corporis et sanguinis Christi finem non habuit in se, sed in alio : et illum tangit prima auctoritas Chrysostomi, scilicet ne alii horrerent qui aate horruerant, dicentes : Durus est hie sermo, quis potest eum audire* ? Et relicto eo abierunt retro.
Alia autem causa est ut significaret, quod sicut gratia redemptionis ab ipso derivatur ad membra, ita etiam ritus et mstitutio observationis, et ideo communicavit.
Ad aliud dicendum, quod communio in Christo non causat redemptionem, sed potius fuit ut forma et exemplar ritus observandi, et sine horrore communicandi de cxtero. Hac etiam fuit una causa= rum supra positarum, qua etiam ipse sub speciebus cibi et potus generaliter tradidit corpus suum et sanguinem.
AD axiup dicendum, quod haec non fuit occasio heresis : quia jam per doc- trinam et miraculum et testimonium Patris de ccelo factum, et transfigurationem didicerant, quod nullo. horum indigeret, sed restabat solum informatio ad ritum Ecclesiae per exemplum acceptum a Christo. Unde Apostolus, I ad Corinth. x1, 23: "Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis".
On this page