Text List

Articulus 1

Articulus 1

An possibile sit aliquid frangi in sacramento ?

ARTICULUS I. An possibile sit aliquid frangi in sacramento ?

Sed incidit hic questio, Utrum possibile sit ibi aliquid frangi ?

ET videtur, quod non : 1. Quidquid enim non est actu secundum se, hoc non frangitur : sed accidens non est actu secundum se : ergo non frangitur secundum se : necesse est ergo, quod corpus Christi frangatur in se : sed hoc est impossibile : ergo nihil ibi frangitur.

2. Item, Fractio sonat divisionem viofentam : violenta autem divisio nequa- quam est nisi in substantia : sed nulla substantia est ibi frangibilis : ergo non est ibi fractio nisi secundum phantasiam.

3. Idem, Quantitas divisibilis quidem est, sed non est divisibilis nisi in alio fundata : haec autem non est in alio fundata : ergo non est divisibilis.

4, Item, Quantitatem non est accipere nisi dupliciter, scilicet secundum se, et secundum esse : secundum se autem accepta non est nisi in anima, scilicet in imaginatione vel intellectu : sed secundum esse est in rebus naturalibus : aut igitur fractio convenit ei secundum quod est in abstractione et in anima, aut secundum quod est in esse. Constat, quod non primo modo: quia secundum quod est in anima non est quantitas, sed intentio quantitatis quae in anima non est nisi per esse spirituale, et sic non est divisibilis : ergo si frangitur, fractio convenit ei per esse quod habet in rebus naturalibus : sed in sacramento non est in aliqua re naturali: ergo ei non convenit ibi fractio.

3. Item, Generatio. omnis per prius convenit substantiae, et alia non habent generationem nisi per hoc quod sunt substantiae, vel in substantia : ergo et corruptio omnis prius erit substantia, et alia non corrumpuntur nisi in quantum sunt substantiae vel in substantia : sed fractio est corruptio quaedam : ergo est substantiae, vel alicujus quod est in substantia : sed nulla substantia est ibi corruptibilis, nec aliquod ens in substantia : ergo non est ibi simpliciter fractio, sed apparentia fractionis,

6. Item, In omni divisione quantitatis in qua vera divisio est, pars subjecti mensuratur parte una quantitatis, et alia pars alia : ergo si haec vera divisio quantitatis est, una pars subjecti alicujus mensuratur parte una,.et alia pars alia : sed hoc non est verum : ergo non est hee vera divisio vel fractio quantitatis : ergo phantastica, ut dicit prima opinio in Lettera dicta.

7. Item, Ut dicit Philosophus in primo Celi et mundi, Continuum dividitur in infinitum : hoc autem cum sit passio continui secundum quod continuum, non convenit corpori physico secundum quod hujusmodi : ergo panis non erit divisibile in infinitum. Inde procedo sic : Quidquid dividitur divisione corrumpente speciem, non dividitur divisione quantitatis continue tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati : sacramentum autem cum frangitur, sic dividitur : ergo non dividittir divisione quantitatis continue tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati. Prmwa probata est. Secunda sic probatur : Multiplicentur enim fractiones : constat autem, quod quandoque ibi erunt non species panis : ergo constat. propositum : sed nullum corpus physicum vel artificiale ibi frangitur ;: ergo non est ibi vera fractio, sed visa tantum.

8. Item, Non videtur esse aliqua causa quam Magister assignat contra hanc opinionem ex verbis Ambrosii, scilicet quod nihil falsi debeat esse in sacramento veritatis, sicut in magorum prestigiis. Primo: quia sicut dicitur in Liftera, quod visa fractio ad rem non refertur, et ideo nihil ibi decipit vel decipitur. Secundo : quia dicit Aristoteles, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod abstractionem ad rem non referunt: ergo nec hic apparentis divisionis erit mendacium, eo quod ad rem non referatur.

9. Item, Fractione facta videntur ibi esse plura : et tamen constat, quod ibi non est nisi unum, scilicet Christus : ergo videtur ut non est, et tamen non dicimus esse prestigium vel falsitatem : ergo a simili etiamsi dicatur ibi visa fraclio esse et tamen non existens, non propter hoc erit ibi falsitas vel prastigium.

10. Item, Accidentia videntur in aliquo esse, et tamen in nullo sunt, ut prius habitum est : si ergo propter hoc non dicitur falsitas esse in sacramento, nec propter ista debet aliqua falsitas dici in sacramento.

SED CONTRA : 1. Dicit Aristoteles in primo Physicorum, quod si sola substantia est, ipsa est indivisibilis : ergo substantia non primo divisibilis est, sed quantitas : sed in sacramento est quantitas per se, ut prius ostensum est : ergo aliquid ibi dividitur per se et proprie : fractio autem quedam divisio est : ergo aliquid ibi frangitur per se et proprie.

2. Item, Cujuscumque est accipere partes secundum se, illud secundum se est frangibile : sed partes quantitatis continue accipiuntur in sacramento secundum se: ergo videtur, quod sit frangibile secundum se.

3. Item, In textu Evangelii dicitur, quod accepit panem, et benedixit, et fregit, et dixit : Hoc est corpus meum +. Ergo verissime fractum est : ergo et verissima fuit fractio.

4. Item, Quod secundum pluralitatem partium refertur ad plura signanda, necesse est plures habere partes, si verum signum esse debeat: sic autem refertur sacramentum secundum suas partes ad vivos, et eos qui sunt in purgatorio, et beatos : ergo necesse est quod in veritate plures habeat partes: constat autem, quod non est in uno sacramento plures accipere partes, nisi per fractionem : ergo necesse est verissimam ibi esse fractionem.

5. Item, Prestigia sunt quae non in re, sed in oculis sunt tantum intuentium : si ergo haec fractio non est in re, sed tantum in oculis intuentium, tunc prestigium erit, et non sacramentum: hoc autem inconveniens est : ergo nulla fractio ibi est, nisiin re aliqua.

6. Item, Mathematicus si accipiat divisionem secundum actum, numquam potest eam ad rem non referre: ergo similiter erit in sacramento: sed in sacramento non accipitur fractio vel divisio imaginativa vel intellecta tantum, sed secundum actum : ergo refertur ad rem: ergo aliquid ibi frangitur realiter et in veritate.

7. Item, Quidquid sit de divisione, fractio sonat violentiam : sed violentia non fit nisi in rebus : ergo fractio non fit nisi in rebus : ergo fractio non fit nisi secundum rem: non ergo solum est visa in sacramento, sed in verilate existens.

8. Item, Si non esset nisi visa fractio, ad fractionem non oporteret esse nisi actum anime, et non corporis: sed in sacramento necesse est adhiberi actum corporalem, scilicet discerptionem per impulsum digitorum vel unguium : ergo non est fractio solum imaginaria, sed realis et in veritate.

Soxutio. Dicendum, quod in veritate realis est fractio in sacramento, sicut dicit ultima opinio quae sola liquide veritatem fidei tenet.

Ad pRiMUM autem quod objicitur dicendum, quod accidens quod est quantitas, est ibi secundum se: secundum se autem esse, est esse sine subjecto, ut prius dictum est, hoc est, non secundum esse naturale, sed virtute divina continente species ad usum sacramenti et fidei. Unde cum sic virtute divina teneatur, frangi secundum se et dividi potest.

Ad aliud dicendum, quod per accidens fit hoc quod nulla divisio violentia fit nisi in substantia, scilicet quia quantitas non est secundum esse naturale nisi in substantia : nihilominus tamen si esset secundum se, divideretur : in sacramento autem est secundum se, ut habitum est, et ideo ibi frangi potest et violenter dividi.

Ad aliud similiter dicendum, quod aliter est hic, et aliter in naturalibus est : quia hic operatur virtus divina secundum exigentiam significationis sacramenti, et ideo continet hic quantitatem sine subjecto.

Ad aliud dicendum, quod quantitas aliter accipitur secundum quod est accidens rei naturalis in cujus diffinitione cadit materia sensibilis, et aliter secundum quod virtute divina refertur ad usum sacramenti. Et primo quidem modo procedit objectio inducta, secundo autem modo non.

Ad aliud dicendum, guod divisio hee est corruptio quaedam : et bene concedo hoc quod naturaliter corrumpitur forma panis accidentalis : et hoc qualiter fiat, in praecedenti distinctione habitum est et determinatum '.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est ubi quantitas manet secundum esse naturale : jam autem habitum est, quod in sacramento est sine subjecto.

Ad aliud dicendum, quod bene videtur mihi concedendum esse, quod tantum posset multiplicari divisio, quod corrumperentur species panis accidentales quae manent ibi : et ideo non est omnino fractio mathematice quantitatis quae fit ibi, nec etiam naturalis proprie, sed ejus cui convenit fractio naturalis propter hoc quod virtute divina continetur in esse. ~

Ad aliud quod objicitur contra causam quam Magister assignat quare non valeat opinio ex verbis Ambrosii, dicendum quod optime objicitur.: quia opinio nulla est. Ad id autem quod objicitur, dicendum quod impossibile est eam divisionem quae actu fit, ad rem non referre : quia divisio nulla est nisi in re actuali ; et ideo illi nihil dicunt. Ad hoc quod objicitur de mathematicis, dicendum quod non est simile : quia in mathematicis passio probata convenit quanto secundum se, licet non conveniat huic quanto. vel illi: hic autem consideratur non ut. convenit quanto secundum se, sed potius huic secundum quod est aliquid hoc.

Ad aliud dicendum, quod in veritate ibi sunt plura et plures partes, sed non plura-sacramenta: quia numerus ille non ponitur circa formam sacramenti, sed potius circa species sacramentales.

Ad aliud dicendum, quod accidentia videntur esse, et sensus particularis non est de substantia quae subest accidentibus nisi per accidens: hic autem intellectus sacramenti cogit ut accipiantur sine subjecto. Unde falsum est, quod ibi videantur in subjecto : sensus enim non est nisi de accidentibus: et intellectus accipit ea sine subjecto propter exigentiam sacramenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1