Articulus 2
Articulus 2
An fractio predicta sit in corpore Christi, aut in formis tantum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Sed econtra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, etc."
Videtur enim hoc nihil impedire fractionem : quia 1. Comestio magis corrumpit quam fractio : et tamen conceditur, quod corpus Christi comedatur : ergo etiam concedi debet, quod corpus Christi frangitur.
2. Item, De quocumque probatur species, et genus: sed quidquid comeditur, attritu dentium masticando frangitur : ergo si corpus Christi comeditur, corpus Christi frangitur.
3. Item, Hoc sacramentum est memoriale passionis : sed in passione veraciter fuit corpus Christi divisum clavis et lancea: ergo fractum: ergo sacramentum non expresse representabit, nisi etiam in sacramento sic dividatur : ergo fractio verissime est in corpore Christi.
4. Ttem, Alia quaedam videmus impossibilia secundum naturam esse in sacramento : sicut unum numero circumscri- ptum corpus esse in diversis locis, et accidens esse sine subjecto, et corpus inanimatum grossum transsubstantiari in corpus animatum divinum gloriosum : quaro ergo, Quare illa esse in sacramento conceduntur, sed non quod est incorruptibile simul frangatur?
Sotvutio. Dicendum, quod absque dubio fractio non est in corpore Christi, sed potius in formis tantum.
Ad pRimuM autem dicendum, quod com: estio multa importat, scilicet divisionem cibi per dentes, et trajectionem in corpus, et digestionem, et incorporationem, sive unionem. Et tamen passive conceditur, quod corpus Christi comeditur ratione illius quod est trajicere in corpus, quia verum corpus Christi trajicitur sub speciebus sacramenti in corpus nostrum : sed divisio per dentes refertur ad speciem : digestio autem non est ibi: quia non cadit in secessum, et unio sive incorporatio spiritualis passive convenit comedenti, ut supra ostensum est, et ita patet quod comestio non ponit fractionem.
Ad aliud patet solutio, quod comestio non est species fractionis ratione trajectionis in corpus, sed ratione attritionis per dentes, et illa non refertur ad corpus Christi.
Ad aliud dicendum, quod passio representatur in sacramento secundum quod est effectiva redemptionis et solutiva pretii : et hoc patet ex ipso actu immolationis in quod offerimus sacramentum quod Christus pro nobis in ara crucis obtulit: non autem representantur particulares poene inflicte, et ideo non esset conveniens dividi corpus Christi.
Ad aliud dicendum, quod contraria simul, vel ex quibus directe sequuntur disposita per affirmationem et negationem, numquam ponuntur esse simul : quia hoc fieri non potest. Cum autem dicitur, quod est simul in pluribus locis, hoc dicitur ratione consecrationis quae fit in pluribus locis, et ex hoc non sequitur aliquod oppositum illi: et sic de aliis inductis. Sed si concederetur frangi, cum frangi sit corrumpi quoddam, oporteret per locum a specie concedere, quod corrumperetur : et per hoc quod est incorruptibile, habet quod non corrumpitur : ergo simul corrumperetur, et non corrumperetur : quod est simul opposita per affirmationem et negationem esse vera, quod lieri non potest.
On this page