Text List

Articulus 13

Articulus 13

An ubi pars corporis est, ibi sit et totum secundum Hilarium ? et, Quale sit illud ubi, quando dicitur : Ubi est princeps, ibi rex ?

ARTICULUS XIII. An ubi pars corporis est, ibi sit et totum secundum Hilarium ? et, Quale sit illud ubi, quando dicitur : Ubi est princeps, ibi rex ?

Deinde queritur de dicto Hilarii, ibi, D, in fine : "Ubi pars est corporis, ibi est et totum."

Hoc enim impossibile videtur : quia 1. Bene sequitur in toto integro, ubi est folum, ibi est pars, cum totum positum in esse ponit partem: sed Hilarius dat nobis conversam hujus : conjungantur ergo iste due sic : ubi pars est, ibi est totum : ect ubi est totum, ibi est pars : ergo ubi est pars aliqua una, ibi est pars quelibet : ergo ubi est pes,: ibi est manus, et oculus, et auris.: ergo omnia membra confusa sunt in loco uno.

2. Item, Ubi est pars, ibi est totum : ergo ubi est pes, ibi est totum: ergo et caput : ergo ubi est pes, ibi est caput: ergo corpus inordinatissimum est et indecorum, quia membra non habent distantiam quae facit elegantiam corporis.

3. Item, Ubi est pars, ibi est totum : ergo, ut prius, se caput habet ad pedes : ergo est reversatum : et talia infinita sequuntur ex dicto Hilarii, ut videtur : ergo videtur esse falsum.

4. Item, In quo distinguere non est totum et partem, in illo non potest dici : Ubi est pars, ibi est totum : sed in speciebus illis non est distinguere partem et totum : ergo non est dicere: Ubi est pars, et tolum. Proparur autem prima harum per hoc quod omnia quae per se sunt in loco, distinguuntur in loco secundum principium, medium, et finem. Srcunpa autem probatur per hoc quod in nulla parte illius hostiae est dicere, quod ibi sit manus, vel pes, ut patet ex prehabitis : ergo videtur simpliciter falsum esse quod dicit Hilarius.

Uxrerivs queritur, Cujusmodi wb significatur cum dicitur : Ubi est pars, ibi est totum ? Ubi enim (sicut dicit Philosophus) est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens : et si tale whi signatur, hoc videbitur esse impossibile : quia sicut sepius habitum est, locus et locatum sunt aequalia : unde locus partis, et pars aequalia sunt: et si totum esset in eodem loco, oporteret quod to- tum et pars essent wqualia: et hoc est contra primum priacipium, Omne totum est majus sua parte.

Solutio. Dicendum, quod Hilarius meo judicio intendit dicere, quod Christus aliter sit in sacramento, et aliter in loco per se: quia ubi est in loco per se, ibi assignatur ei distinclio partium in loco : sed ubi est ut in sacramento, ibi non assignatur ei hujusmodi distinctio : et hoc intendit dicere Hilarius quando dicit, "Ubi est pars, ibi est totum :" quia ubique est in forma : si enim frangitur, ubique est quelibet pars, et ubique est totum in omnibus partibus : et hoc modo estimproprie verum, quod ubi est caput, ibi est pes, quia non de quacumque par~ te forme accept. Sed non sequitur quod infertur ulterius, quod membra sint confusa in loco uno : quia non sunt ibi sicul in loco nisi per aceidens, ut prius dictum est, per hoc scilicet, quod forma illa vel pars ejus est in loco.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod sit corpus inordinatum : quia cum dicitur, Ubi est pes, ibi est caput, intelligitur quod wi ut in sacramento signante et continente est pes, ibi est caput: et hoc non est inconveniens : quia nec pes ibi continetur et signatur ul pes. nec capul ut capul, sed utrumque ut cibus spiritaalis : et ex hoc nulla sequitur confusio vel inordinatio corporis : sed sequeretur si membra ibi distingucrentur sicut in loco per se.

Per idem patet solutio ad sequens.

Ab attvup dicendum, guod in corpore Christi secundum se distingui possun| membra: sed in comparatione ad formas signantes non possunt distingui: quia per quamlibet partem forme totum corpus cum omnibus partibus signatur cl continetur. Sed Hilarius loquitur hic. quod ubi est pars, ibi est totum: ul exprimat Ulam distinclionem per comparationein ad formam signantem et continenten.

Apt quod ulterius querilur, dicendum quod whi dicitur per accidens, et per se. Per accidens : sicut dicimus, quod ubiest corpus, ibi est anima, cum tamen anima non habeat wi per se.Per se autem, sicut cum dicimus, ibi est corpus circumscriptum: et Hilarius consignare intendit hic whi per accidens : quia ubi pars est ut in sacramento, ibi est totum, ut praehabitum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13