Articulus 12
Articulus 12
An vere dicatur, Christus per partes manducatur in sacramento, et manet vere dicatur, Christus per partes integer totus in colo, manet integer totus in corde tuo ?
ARTICULUS XII. An vere dicatur, Christus per partes manducatur in sacramento, et manet vere dicatur, Christus per partes integer totus in colo, manet integer totus in corde tuo ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, post medium : "Per partes manducatur in sacramento, et manet integer fotus in ewlo, manet integer totus in corde tuo."
1. Nihil enim est cujus substantiw ali- quid inveniatur extra terminum substantiae sux: sed locus est terminus substantiae et entis : sicut enim tempus est mensura esse, ita locus entis sive ejus quod est: sed in hoc loco est terminus Christi in quo est: igilur nihil sui extra illum locum invenitur, ut videtur.
2. Item, Philosophus dicit : "Quecumque dividuntur loco, dividuntur etiam subjeclo :" sed constat quod Christus a se subjecto non disjungitur : ergo etiam loco non dividitur: ergo nonest simul in pluribus locis : quia quecumque in pluribus locis sunt, loco divisa sunt.
3. Item, Sit quod Christus in hoc allari sit in loco qui est palmi propter speciem hostia qua tanta est et non major, etin alio altari sit ad unum cubitum, in coslo autem sit secundum propriam staturam corporis septem pedum. Inde procedo sic : Quecumque uni et eidem sunt wqualia, ipsa inter se sunt aequalia : sed heee tria loca uni et eidem sunt aequalia, quia uni et eidem corpori Christi: ergo hee tria inter se sunt aequalia, quod absurdum est : ergo videtur, quod non sit verum quod primo supponebatur, scilicet quod sit in pluribus altaribus et in ceelo.
Posset enim aliquis dicere, quod esse insacramento non est esse in loco, ut prius dictum est, sed sacramentum est in pluribus locis : et ex hoc non sequitur, quod Christus sit in pluribus locis. CoxrRA : Quidquid est in omni loco in quo consecratur, si loca suae consecrationis sunt plura, ipsum erit in pluribus locis : sed corpus Christi est in omni loco in quo consecratur, et loca sue consecrationis sunt plura: ergo est in pluribus locis.
Uirverivs queritur hic,, Qualiter hee tria specialiter enumerentur in Litlera, quod manducatur in sacramento, et manet totus integer in mente, et totusin ccelo ?
Aut enim corporaliter est in mente, autnon. Sinon : tune wequivoce dicilur esse in mente, et in carlo, et in sacramento : quiain sacramento est et in ecclo corporaliter, in mente autem spiritualiter tantum : ergo videtur, quod non debet enumerari cum duobus aliis modis. Si autem dicitur cns corporaliter in mente : ergo aliquid praeter Deum Trinitatem illabitur substantialiter menti : quod est contra Augustinum qui dicit, quod "nihil illabitur substantialiter menti praeter Deum Trinitatem."
Utrerius autem adhuc videtur, quod corporaliter debeat illabi menti : quia dicitur, quod ille est cibus anime. Sed constat, quod cibus illabitur ili quod cibat : ergo corpus Christi illabitur anime.
Item, Augustinus, "Ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti :" ergo videtur, quod non transit in ventrem, sed in animam: ergo anime substantialiter illabitur.
Souutio. Dicendum ad primum, qued esse in loco dicitur duplicitur, scilicet per se, et per accidens. Per se non credo, quod aliquid creatum in pluribus locis possit esse simul. Hoc tamen dico sine prejudicio sententiae aliorum. Per se autem in loco esse dico, quod loco circumscribitur : et hoc modo corpus Christi non est nisi in uno loco, hoc est, inccelo empyreo in potioribus bonis Patris collocatum. Per accidens autem dicitur esse in loco, quod gratia alterius in quo ipsum essentialiter est, est in loco : sicut anima est in loco, ect corpus Christi est in loco in Ecclesia vel in altari, quia species sacramenti in quo ipsum essentialiter est, in loco est per se: aliquod enim accidens nihil prohibet esse in loco per se, sicut vult Philosophus : quia in mathematicis cliam datur locus, cum tamen corpora mathematicalia sint accidentia. Patet ergo, quod objectio non valet : quia cum sic dicitur, quod "nihil est cujus substantia aliquid inveniatur extra terminum proprium," intelligitur hoc de termino intra, sicut est superficies locati : vel termino extra, sicut est locus eorum quae per se sunt in loco : et sic necessitatem habet propositio. Sed non intelligitur de his quae per accidens sunt in loco : quia si detur per impossibile, quod corpus hominis sit in pluribus locis, sequitur necessario quod anima esset in pluribus locis per accidens : et ita dicendum est hic gratia specierum sacramenti: et hoc non est inconyeniens, quod ille sint in pluribus locis per se, quia ille numero plures species sunt.
Ad Auiup dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de his. quae dividuntur sive distinguuntur loco per se, et non de his quae dividuntur loco per accidens.
Ad aliud dicendum, quod sicut patuit ex prehabitis, equivoce dicitur esse Christus in loco, in ccelo, et In sacramento: quia in ceelo per se, et in sacramento per accidens : aequalitas autem est eorum in quibus est quantitas una vel univoce : unde objectio illa non valet.
Pretcrea habitum est, quod inter species sacramenti et corpus contentum non potest altendi aqualitas, nisi tantum quantilas secundum virtutem, et adhuc per relationem, ut quantum id significat, tantum istud significetur : et hoc ratione ilerum patet, quod haec objectio non procedit.
Ad ALitp dicendum, quod Christus per se non est nisi in loco uno : per accidens autem est in pluribus locis, ut dictum est: et hoc non est inconveniens : sic enim per accidens est in omni loco in quo consecratur, et tamen essentialiter et secundum veritatem est ibi : sicut anima si corpus esset in pluribus locis per se, per accidens esset in pluribus locis et tamen secundum veritatem et substantiam esset inillis. Quod enim in loco est per se, secundum leges loci est in loco : et hoc satis supra ostensum est, quod non convenit corpori Christi in sacramento.
Ad Atiup dicendum, quod modi dicendi aliquid esse in loco bene possunt distingui, etiamsi sint equivoci : et ita distinguuntur hic : Christus enim dicitur tripliciter esse in rebus, sicut supra dictum est. Quod autem est in mente, hoc habet commune Patri et Spiritui sancto, sed non hoc quod est in sacramento : nec hoc quod est in coelo empyreco, quia hoc intelligitur cireumscriptive gratia corporis quod ibi cireumscribitur.
Ad id autem quod objicitur, quod nihilillabitur menti praeter Deum Trinitatem, dicendum quod Christus quoad corpus substantialiter non implet mentem, sed potius quoad divinitatem unitam corpori.
On this page