Articulus 14
Articulus 14
Quid significent partes, in quas hostia dividitur a sacerdote celebrante ?
1. Prima, Quia quidam sunt de Keclesia solo numero, quidam autem numero et merito : et Christus obtulit se pro utrisque : videtur ergo, quod aliqua partitio corporis Christi debeat esse correspondens illis.
2. Item, Alia trimembris divisio Ecclesix intelligitur per Noe, Daniel, et Job °, quae est in prelatis, et continentibus, et conjungatis : ergo debet fieri aliqua divisio respondens illi divisioni.
3. Item, Videtur quod nulla debet esse pars pro beatis : quia illi noh in specie, sed in rerum veritate jam capiunt sacramentum : sed partilio non fit nisi in specie: ergo nulla partitio debet fiert pro beatis in specie ipsa, ut videtar.
4. Item, Beati non indigent oblatione redemptionis : quia jam salvati sunt : cum igitur hoc sacrificium fiat ad redemptionem a peccatis, videtur quod nihil in ipso fieri debeat pro beatis.
5. Item, Si non esset peccatum, Christus non esset mortuus et oblatus in cruce : sed consecratio sacramenti fit in memoriam Dominice mortis: ut dicit Apostolus, I ad Corinth. x1, 26 : ergo pro his qui non indigent amplius de effectu morlis, non debet aliquid fieri in sacramento : tales autem sunt beati: ergo nihil pro eis fieri debet in sacramento.
6, Ulterius, Videtur quod idem sit offerre pro his qui sunt in sepulcro et pro beatis : illi enim qui quoad animam sunt beati, quoad corpus sunt in sepulcro: et videtur, quod sic non differant quantum ad personas, sed quantum ad partes solum. ,
7. Si forte tu dicas, quod illi qui sunt in sepulcro, sunt illi quisunt in purgatorio: tune male dicit Littera generaliter loquens de his qui sunt in sepulcro.
Ulterius queritur de hoc quod dicitur in Littera, quod "pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit, monstrat."
Videtur enim, quod. hoc sit inconveniens : quia calix significat passionem : corpus autem quod jam resurrexit, extractum est extra passiones : ergo pars immissa calici non significat congrue partem quae jam resurrexit.
Certum enim a Sanctis non habemus quod aliquis jam in corpore cum Christo sit beatus : de his enim qui cum Christo surrexerunt, et de beata Virgine quidam sic et quidam aliter sentiunt : ergo illa pars quae immittitur calici, non significat nisi Christum : sed hoc videtur inconve- niens : quia Christus pro se non obtulit sacrificium : ergo nec modo pro Christy offerri debet : ergo nulla pars debet offey. ri pro his qui jam surrexerunt, ut vide. lur.
4. Comestio significat incorporationem: ergo magis unitis Christo et in. corporatis magis convenit illud : sed ma. gis uniti Christo et incorporati sunt illj qui sunt in gloria: ergo illis magis sjgnari habent per partem comestam : et contrarium hujus dicitur in Littera.
2. Item, Supra dictum est, quod non est ita in isto cibo sicut in .alio : quia iste cibus convertit ad se cibatum, quod non faciunt cibi alii, sed potius convertuntur ad cibatum : ergo pars comesta maxime significat eam partem, qua maxime ad Christum est conversa : haec autem est pars unita sibi per gloriam : ergo eos qui sunt in gloria significare debet, et non ambulantes super terram.
Ulterius videtur, quod pars ea quae remanet in altari, non debeat significare eos qui jacent in sepulcris : in fine enim missae illa pars quae mansit, sumitur per comestionem : sed comestio significat ambulantes super terram : ergo etiam signatur per hoc quod illi qui jacent in sepulcris, in fine resurgent et ambulabunt super terram : quod falsum est, cum tunc obviam Christo rapientur in nubibus in aera, et sic semper cum Domino futuri sunt, ut dicit Apostolus 4.
Urerius videtur, quod iste usus fractionis qui hic scribitur, non generaliter observatur ab Ecclesia : quia in religionibus pluribus, scilicet Pradicatorum, Minorum, et Cisterciensium, et multis Ecclesiis saecularibus nihil relinquitur in fine missae : ergo videtur, quod nulla pars in sacramento illorum significet jacentes in sepulcris : et sic non est generale quod dicitur hic.
Si forte dicatur, quod loquitur Sergius Papa secundum consuetudinem primitive Ecclesiae, in qua subdiaconus et diaconus reliquias sacre partitionis in fine misse post communionem remanentes consumebant: hoc nihil est: quia hoc non fiebat in hostia per tria divisa : nec hoc fiebat omni die, sed tempore communionis populi : nec tunc semper, sed quando aliquid mansit de reliquiis: hic autem Papa generaliter loquitur de partium significatione,
Soxutio. Dicendum videtur, quod Papa loquitur hic de congruentissima significatione fractionis et partium : et non de quacumque significatione minus congrua : et loquitur tantum secundum ritum qui in Ecclesia Romana consuevit observari pro tempore. Uuniversaliter enim corpus Christi in tria dividitur, licet non universaliter una partium usque in finem misse observetur ; quia propter periculum partium decidentium de sacramento, a quibusdam ambe partes simul sumuntur, et deinde etiam pars in calicem missa : et hoc non ut contrarium significare velint quam Papa dicit, sed potius periculum cavere, idem signari intelligentes, quod ille fideliter expressit.
Dicendum ergo adprimum, quod omnis pars aliquo modo significat incorporatos Christo qui soli communicant : quia (ut dicit Ambrosius) spiritualiter communicat, qui innocentiam secum ad altare portat : cum autem illi qui solo numero de Ecclesia sunt, spiritualiter non communicent, per nullam partem significantur : licet pro eis in redemptiohem et expiationem offeratur : non enim omnes illi de partibus corporis sunt vel significantur, pro quibus offertur, sed illi qui sunt in corpore mystico per partes sacramenti veri corporis significantur.
Ad aliud dicendum, quod illa divisio non est prima quae significatur in Ezechiele, xiv, 4 et seq., per Noe, Daniel, et Job : sed potius est divisio unius partis, scilicet illus quae ambulat super terram : et ideo illa preesupponit istam : quia corporis Christi mystici alia pars est in gloria, et alia exspectat secura in sepulcro, et tertia pugnat in merito : et illa quae pugnat in merito, triformis est, sicut significatur in Ezechiele.
Ad aliud dicendum, quod partes non significant virtutem passionis, sed potius partes corporis Christi quae sibi spiritualiter unite sunt: et ideo regnantes in gloria, cum precipue uniti sint Christo, debent in sacramenti partibus significari. Alia etiam ratio hujus est : quia hoc sacramentum non fit pro impetranda venia, sed etiam ut laudes per ipsum Deo reddantur pro liberatione jam facta : et hoc modo possunt fieri pro beatis significationes in partitione sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod Christus non esset mortuus, si non esset peccatum : non tamen sequitur, quod liberatus non habens peccatum non debeat habere memoriam mortis liberantis ut gratias agat, et laudet redemptorem : et hoc significatur in fractione corporis Christi.
Ad Auiup dicendum, quod nonest idem offerre pro beatis et pro illis qui sunt in sepulcro : quia cum triplex sit resurrectio, sicut infra ostendetur *, scilicet resurrectio a culpa per gratiam, quae fit hic : et resurrectio anime a poena, quae fit per gloriam : et resurrectio corporis a putredine et corruptione, quae fit in futuro : intelliguntur hic jam resurrexisse, qui media resurrectione resurrexerunt : in sepulero autem jacere, qui adhue torquentur in purgatorio quod usque in finem mundi durabit.
Ad Hoc autem quod objicitur, quod generaliter videtur intelligere jacentes in sepulcro, dicendum quod ideo loquitur generaliter : quia talis vicissitudo morientium et purgandorum et evolantium usque ad finem mundi durabit: unde illi quisunt in purgatorio jacent, quia neutram stolam adhue adepti sunt in anima, jam stant aliqualiter in resurrectione, quia a culpa et etiam a poena in antma resurrexerunt.,
Ad aliud dicendum, quod non attenditur in hoc sacramento, quod calix segnificat passionem : sed cum duplex sit Eucharistiae perceptio : una est cum labore masticationis, et alia sine labore, sed cum suavitate potus habet sapientiam : hic sumitur in specie sacramenti quasi sub cortice alieno quem masticari oportet : in futuro autem sumitur in gustu sapientiae salutaris sine resistentia, ut potus, et hoc significatur per partem in calicem missam. Unde nihil prohibet uno multa significari secundum diversas proprietates : ut si calix per se significet passionem, in quantum tamen habet potum, significat statum in gloria.
Ad aliud dicendum, quod illa pars que jam resurrexit, est illa quae adepta est stolam anime, ut patet ex pradictis, vel stolam corporis et anime, si aliqui sunt qui cum Domino jam sunt in patria : quod ego credo quidem esse verissimum de beata Virgine, et allis qui cum Domino surrexerunt.
Ab auiup dicendum, quod pars comesta significat ambulantes super terram, non €x ea proprictate qua comestio est incorporatio, sed cx illa qua comestio est restauratio deperditi et confirmatio debilitati per famem : spiritualis enim gratia fervor per calorem concupiscentiae deperditur, et homo spiritualis debilitatur : propter quod inductus est usus comedendi: etideo nihil valet objectio facta de unione et incorporatione.
Ad aliud dicendum, quod illa quae remanet jacens, congruissime significat jacentes in sepulcro: et ideo relinquitur jacens super patenam, quae significat pressuram lapidis claudentis sepulcrum ; ct ideo significat poenam quae sequitur mortem in purgatorio. Alii enim non sunt in sepulcro Domino nisi qui ad locum purgandorum bonorum descendunt. Quod autem in fine comeditur, non fit ad hoc ut significetur, quod iterum debent ambulare super terram, sed quod per oblationem puniti in purgatorio accipiunt confortationem sicut per cibum : et non oportet, quod omnes proprietates in sienificando aliquid secundum rem mysticam altendantur : quia et haec eadem res habet muitas proprietates, et potest multa significare secundum modum in sacra Scriptura.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod iste usus generaliter observetur : quia non omnium est cautela qua sciant sibi cavere ne aliquid decidat de sacramenti partitione : sed bene puto quod quando solemnes primo celebrant, ut Papa, vel aliqui qui loco capitum generalium sunt in Ecclesia, quod tune debet observari: ut per personas quae generaliter president Ecclesiae, totus status partium Ecclesiae significetur.
On this page