Articulus 15
Articulus 15
An communio et fractio hostiae sint signum egusdem vel diversorum ? et, Quid significet quelibet ?
ARTICULUS XV. An communio et fractio hostiae sint signum egusdem vel diversorum ? et, Quid significet quelibet ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, F, $2: "Mt steet partes ille mysti- cam tenent significationem, ita etiam et ractio, etc."
1. Videtur enim non hoc, sed aliud dici signari a beato Dionysio in libro de Feelesiastica hierarchia, cap. de theoria sancle synaxces, ita dicente : "Divinissima autem et unius et ejusdem panis communio et pacifica traditio similem conversationem cis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et ad divinissimam ccenam ect principale symbolum perfectorum in memoriam sacram ducit." Ergo videtur, quod non significet passionem ut hic : quia beatus Dionysius infer signata communionis, nullam fecit mentionem de passione.
2. Item, In Calesti hierarchia dicit, quod Jesu divine participationis imago, est divinissimes Eucharistia assumplio *: ergo cum haec participatio sit futura in beatitudine, non videtur quod hoc signum dici debeat passionis.
3. Si forte tu dicas, quod fractio significat aliud quam communio : quoniam fractio significat passionem : communio autem communionem, et ceenam Domini, et alia quae dicit Dionysius. Conrra hoc videtur esse, quod fractio non refertur ad corpus, ut prius dictum est, sed ad speciem in sacramento : ergo non debet significare panem in quo corpus Christi frangebatur, sed aliquid aliud.
Solutio. Dicendum sicut tactum est, quod communio ipsa alterius signum est, et alterius ipsa fractio : quia fractio suffi-~ cit ad communionem: unde dicitur, Luc. xxu, 19: Fregit, et dedit eis, secilicet discipulis suis. Unde fractio significat passionem, communio autem unionem charitatis ad proximum et ad Deum. Unde Augustinus dicit in libro Sententiarum Prosperi : "Tum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corPoris in cruce immolatio ejusque sanguinis effusio de latere designatur ?"
DicenpuMm ergo ad primum, quod illa verba Dionysti dicunt signata communionis, quam communionem per gratiam unionis efficit sacramentum : hac autem communio consistit in conversatione simili ad Christum cui incorporantur, et memoriam c@n@ in qua incorporantur et confortantur, et memoriam communionis charitatis Christi in quam primi perfecte congregati et uniti sunt, et adhuc congregatur et unitur Ecclesia.
Ad 1p autem quod objicitur de Celesti hierarchia, dicendum quod ipse ibi loquitur de signato communionis secundum rationem anagogicam: et hoc verum est, quia significat per hanc perceplionem in sacramento, perceptionem rerum in veritate futuram in beatitudine : sed hoc non importatur in fractione proprie logquendo.
Ad uLtimum autem dicendum, quod licet fractio non sit in corpore Christi, eo quod illud frangi non potest, representat tamen fractio in specie illud quod fuit in corpore Christi : et hoc non est inconveniens : quia etiam tune mortale et passibile fractum est, quale nunc non est : et illa fractio per aliquid quod est circa corpus, designatur.
On this page