Articulus 20
Articulus 20
An existenti in peccato mortali debeat sacerdos dare hostiam consecratam, vel non consecratam ?
ARTICULUS XX. An existenti in peccato mortali debeat sacerdos dare hostiam consecratam, vel non consecratam ?
Deinde queritur de hoc quod dicit statim post, ibi, H, §3: "Vel qui habens mortale peccatum. accedit."
Videtur enim cum sacerdos sit medicus, et sacramentum medicina, quod sacerdos tali quantumcumque desideranti dare non debet: ergo repellere debet eum : quod supra improbatum est !.
2. Item, Per hoc removetur scandalum : quia populus forte scandalizari posset de hoc quod non communicat.
SED CONTRA : 1. II Mach. vi, 18 et seq., nolebat Eleazarus simulare etiam propter vite amorem : ergo videtur, quod nec hie simulandum est.
2. Item, Hoc sacramentum est sacramentum veritatis : ergo repugnat omni falsitali : ergo nihil in eo est per falsitatem agendum : sed esset falsitas quedam simulalio talis : ergo non est dandum.
Uxreaius queritur, Si sacerdos per se Hon petentibus talibus possit dare panem benedictum, et non Eucharistiam ?
2. Praeterea, Potest in momento com- pungi : et si compunyitur, nocet ei sacerdos subtrahendo cilbum salutarem : ergo non debet facere.
3. Item, Nihil prodest per haec peccatori, quia ille credit se communicare : ergo ita contemnit non communicans, sicut communicans : ergo non debct ei dare nisi hostiam.
Solutio. Dicendum ad primum, quod non omnino simile est de medico et sacerdote : quia sacerdos adjuvat voluntatem hominis quae libera est ad hoc quod faciat quod in se est : et tunc Deus non negat gratiam : sed medicus adjuvat naturam quae subjacet necessitati, et quandoque adjuvari non potest, nec redire potest quando vult : et ideo sacerdos dat quod ille vult, ut sic a morte et verecundia retrahatur voluntas, et convertatur ad Dominum : medicus autem non, quia nocivis non adjuvatur natura, sed potius impeditur.
Ad ALiup quod juxta hoc queritur, dicendum quod tali petenti potest dari hostia non consecrata scorsum quidem posita, non corpori Domini intermixta tamen non sepe debet ficri, ut puto, ut nmiagis de peccato suo territus citius revertatur.
Ad Hoc quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de Eleazaro; quia ile rogabatur simulare se comedere illicitum, quod nullus simulare debet : hic autem simulatur licitum, quod etiam preceptum est fieri.
On this page