Articulus 19
Articulus 19
An ille qui aliter celebrat quam institutum est a Christo, peccet mortaliter ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, §3: "Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, etc."
Queritur enim, Quis sit ille? Potest enim multipliciter aliter celebrari, aut ex parte materi, aut ex parte forme. Et parte materie: sicut Graeci qui conticiunt in fermentato, cum Dominus consecravit in azymo: vel qui non miscet vino aquam.
Soterio, Dicendum, quod omnia illa consideranda sunt circa materiam et formam, et modum misse et canonis: quae supra determinata sunt: et aliter cele~ brans ex contemptu, peccat mortaliler, et adeo indignus est, quod gradus sui periculo debet subjacere.
Cum quosdam errores contra celebrationem sacramenti Julius Papa tangat seribens (et ponitur in decreto de consecralione, distinct. II, cap. Cum omne crimen) sic dicens: "Audivimus quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et Apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare : alios quoque intinctam Eucharisiam populis pro complemento communionis porrigere : quosdam etiam expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre : alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre : quod quam sit Evangélice atque Apostolice doctrine contrarium, et consuetudini Eeclesiastice adversum, non diflicile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt."
Quintus error est in celebrandi et sumendi modo, ut parum infra dicetur. Unde Gelasius Papa : "Comperimus, quod quidam, sumpta tantaummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstineant : qui procul dubio ( quoniam nescio qua superstitione docentur adstringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur : quia divisio unius ejusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire."
Alius error tangitur in concilio Toletano XII: "Relatum est nobis quosdam de sacerdotibus non tot vicibus communionis sancte gratiam sumere, quot sacrificia in uno die videntur olferre : sed. si in uno die plurima offerant sacrificia, omnibus se oblationibus. a communione suspendunt : et in sola tantum extrem! sacrificit oblatione communionis sancte gratiam sumunt, etc. Quare ita certum est, quod hi qui sacrilicantes non cdunt, rei sunt Dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps divini altaris sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter privavit gratia communionis, anno uno repulsum se noverit. Nam quale erit sacrificium cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur?"
On this page