Divisio Textus
Divisio Textus
DIVISIO TEXTUS. "Post haec queritur, Si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio ?"
Haec est ultima pars hujus tractatus de Eucharistia, in qua agitur de ipsa ex parte consecrantis eam : et hoc est ex parte causae efficientis vel quasi efficientis.
Kit dividitur in'duas partes : in quarum prima agitur de actu sacerdotis quem facit in conficiendo. In secunda, agituar de his quae hoc sacramentum requirit in consecrando, sicut ordinem, et vitam, et intentionem : et incipit ibi, H, "Sole autem queri, Utrum pravi sacerdotes, etc."
Adhuc autem prima habet questiones quatuor, quarum tamen du simul tanguntur et determinantur in libro, scilicet quo nomine vocetur actus sacerdotis, et utrum Christus semel vel sepius immoletur ? et de solutione harum est capitulum primum.
On this page