Articulus 23
Articulus 23
An Christus immolatur in omni sacrificio ?
Videtur, quod non dicatur Christus quotidie sacrificari et immolari propter representationem praeteritorum :
1. Eadem enim ratio est de crucifixione et morte, quae est de sacrificio et immolatione : ergo si dicatur immolari, quia fit representaltio immolationis facte, dicetur crucifigi et tradi, quia fit reprasentatio crucifixionis et occisionis facte : quod falsum est.
2. Item, Non sequitur, istius occisio representatur : ergo iste occiditur : ergo nec hic sequi videtur, immolatio vel saerificium representatur : ergo immolatur vel occiditur.
3. Item, Videtur quod fieri hoc non debeat : quia hoc quod est occasio heresis, ab Ecclesia fieri non debet : sed representatio mortis signiticat mortalem, cum tamen dicat Apostolus, quia Christus resurrexit a mortuis, et jam non moritur ': ergo fieri non debet.
4. Item, In sacramento nulli facienda est injuria : sed Christus semel oblatus, hominum peccata tulit sufficienter, prout dicit Apostolus ?: ergo injuria fit ei si tota die offertur pro peccatis.
Ad hoc dicendum, quod Christus omni die verissime immolatur, cum sacrificium offertur Deo Patri: immolatio enim dicit actum oblationis ex parte rei obla tae, et sacrificium dicit eumdem actum ex parte effectus : unde cum ex parte rei oblate semper maneat oblatio pro nobis oblata et offerenda, semper immolamus et semper sacrificamus. Non est autem ita de crucifixione : haec enim dicit non actum rei oblatz, sed potius actum ini~ gquum Judeorum vel passionem, prout est ab eis illata: sic autem non fuititeranda: et ideo non est simile. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod immolatio nostra non tantum est representatio, sed immolatio vera, id est, rei immolate oblatio per manus sacerdorum: unde duo dicit, scilicet rem occisam, et oblationem : quia immolatio proprie est oblatio occisi ad cultum Dei : et quoad oblationem non est representatio tantum, sed verus actus offerendi. Sic autem non est de occisione et crucifixione.
Ad aliud dicendum, quod non est hic occasio heresis : sed csset si notaretur iterari occisio : et hoc dictum est guia non notatur.
Ab attup dicendum, quod non fit injuria : quia eadem res semper offertur, et sub uno effectu : sed si quereretur alia res ad occisionem et redemptionem, tune morti Christi fieret injuria.
Ad vuLtimum dicendum, quod nomen ipsum quod est immolatio, dicitur ab instrumentis, ubi occidebatur pecus quod offerebatur : occidebatur enim super magnum lapidem ad modum molaris rotundum, et partes occisi super eum ponebantur : et loco illius modo utimur altari :; sed secundum significationem propriam sonat actum oblationis ex parte rei oblate et occisa : sacrificatio autem seu sacrificium dicit eumdem ex parte effectus.
On this page