Articulus 34
Articulus 34
An bene dicatur missa, quia coelestis missus est ad consecrandum vel vivificandum ?
ARTICULUS XXXIV. An bene dicatur missa, quia coelestis missus est ad consecrandum vel vivificandum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, H,§2: "Missa enim dicitur, eo quod celestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat, etc."
Ceelestis missus Angelus est : ergo Angelus mittitur ad consecrandum et vivificandum : et hoc falsum est : quia supra probatum est, quod Verbum increatum consecrat et vivificat in verbo creato.
Videtur, quod nihil : quia corpus Christi ante vivebat, et species ille numquam vivunt, nec ante, nec post : etnon sunt ibi plura in sacramento: ergo videtur, quod nihil ibi vivificetur.
Si forte tu dicas, quod ceelestis missus non vocatur hic Angelus, sed potius Christus qui dicitur magni constlit Angelus, secundum translationem Septuaginta. Contrarium videtur ex Litiera statim, ubi sequitur: "Jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc." Cum enim nihil perferat seipsum, patet quod ibi non sumitur Angelus pro Christo.
i. Dicit enim Hugo de sancto Victore: "Missa quasi transmissa dicitur, eo quod populus per ministerium sacerdotis qui mediatoris vice fungitur inter Deum et homines, preces, vota, et oblationes Deo transmittit."
2. Item, Hugo: "Ipsa enim hostia sacra missa vocari potest : quia a Patre transmissa est nobis prius, ut scilicet nobiscum esset: postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis esset."
3. Item, Hugo : "Missa ab emittendo dicitur, ut quidam dicunt : quia ut sacerdos hostiam consecrare incipit, per manum diaconi et ostiariorum, catechumenos etnon communicantes foras Eccleslam emittit."
Aut enim demonstratur species, aut corpus Christi verum per ly hec. Si primo modo: tunc nihil dicit : quia species non perferuntur, et non habent locum, ubi aperta rerum est veritas, sicut in patria : unde inutiliter illuc perferuntur. Sisecundo modo, inutilisest petitio : quia corpus Christi verum semper est in potioribus bonis Patris.
Solutio. Dicendum ad primum, quod calestis missus secundum Magistrum in Jitiera dicitur Angelus creatus qui propter reverentiam tanti sacramenti advenit et assistit altari. Vel potius dicendum, quod multitudo Angelorum : et secundum hoc gerundia illa, ad consecrandum et vivificandum, descendunt a verbo impersonali : et sensus est, ut consecretur et vivificetur. Si autem de Christo intelligitur, tune non habet locum prima objectio.
Ad aliud dicendum, quod vivificatio refertur ad corpus Christi mysticum, unitum vero vel intellectum in vero : et non refertur ad corpus verum, vel ad species.
Ad Attup dicendum, quod multis rationibus missa dicitur : quarum tres Hugo in tribus auctoritatibus tangit, et quartam tangit Magister in Littera, et aliae plures inveniri possunt.
Ab auiup dicendum, quod petitio illa tota refertur ad corpus mysticum intellectum in vero : unde sensus est : "Jube hee, etc.," id est, omnes fideles intellectos in verbo hee, perferri, etc. ,ut scilicet socientur corpori vero in cello secundum bona patria, sicut sociantur secundum gratiam viae.
Ad aliud dicendum, quod sublime altare dicitur hic eminentia Trinitatis, in qua omne sacrificium reponitur, quod ab Ecclesia offertur. Est enim altare superius, inferius, interius, exterius. ,
Superius autem duplex, scilicet eminentia Trinitatis, Exod. xx, 26: Non ascendes per gradus ad altare meum. Glossa : "In Trinitate non facies gradus, secundum magis et minus distinctos." Item, Superius est Ecclesia triumphans, Psal.u, 21 : Tune imponent super altare tuum vitulos.
Inferius iterum duplex est, scilicet Ecclesia militans, Exod. xx, 25 : "Si altare lapideum feceris mihi, non exdificabis tllud de sectis lapidibus". Item, Inferius est mensa templi, Psal. cxvn, 27 : Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
On this page