Text List

Articulus 33

Articulus 33

An corpus Christi verum sit melius corpore Christi mystico ?

ARTICULUS XXXIII. An corpus Christi verum sit melius corpore Christi mystico ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, sub finem: "£t quid melius corpore et sanguine Christi, etc."

1. Ex hoc enim accipit, quod corpus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.

2. Item, Causa semper est melior suo effectu : sed causa corporis mystici est corpus verum ; ergo melius est illo.

3. Item, Pretium valens hoc et adhuc plus, melius est quam hoc demonstratum : sed corpus Christi verum, pretium est valens ad redemptionem totius corporis mystici, et adhuc plus, quia si infiniti mundi essent, omnes sufficienter redempti essent per sanguinem Christi: ergo ipsum melius est.

4. Item, Creator pure, infinite distata creatura pura : sed id quod est creatura, unita Creatori, medium est inter hee duo : ergo sicut est minus bonum Creatore, ita melius creatura ; sed corpus. Christi verum est unitum Creatori, et corpus Christi mysticum non : ergo cor- pus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.

SED CONTRA: 4. Tad Corinth, x, 14 : Omnia in fiqura contingebant illis. Glossa : "In bonis multo melius figuratur per figuram quam sitipsa figura." Sed corpus Christi verum est figura corporis mystici. Ergo mysticum est melius.

2. Item, Augustinus dicit, quod "totus Christus est membra cum capite :" constat autem, quod membra cum capi-~ te sunt aliquid melius, quam caput solum : ergo corpus Christi mysticum est melius, quam corpus Christi verum.

Responsio. Dicendum, quod corpus Christi verum, melius est corpore mystico, proprie loquendo : quia proprie loquendo corpus mysticum non dicit nisi membra adherentia capiti : et tunc fit comparatio inter membra et caput: et in illa comparatione non intelligitur caput in altero comparatorum.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod Glossa super verba Apostoli ad Corinthios, loquitur de his quae sunt figura tantum : quorum scilicet totus usus est in significando, etnon in communicando, sicut fuit agnus paschalis : et non intelligitur de his quae sunt signa, et causa, et res,

Ad aliud patet solutio per predicta : quia licet totus Christus sit caput cum membris, tamen quando comparatio fit inter verum corpus quod est caput, et corpus mysticum quod est membra, non intelligitur caput includi cum membris.

Aliter dicunt quidam distinguentes in corpore mystico, scilicet quod potest dicere membra tantum, vel caput cum membris. Si primo modo, dicunt melius esse corpus Christi verum quam mysticum : si secundo modo, tune dicunt mysticum melius esse quam verum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 33