Text List

Articulus 36

Articulus 36

Quare dulcedo sacramenti non sentitur a sumentibus ?

ARTICULUS XXXVI. Quare dulcedo sacramenti non sentitur a sumentibus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 2, in fine: "Non enim dubitare licet, etc."

Hoc enim quod dicit hic, reverentiam sacramenti ostendit quae exprimitur, Sapient. xvi, 20: Paratum panem de ceelo prestitisti illis sine labore, omne delec~ tamentumin se habentem,et omnis saporis suavitatem.

Sed rune queritur, Quare dulcedo non sentiatur ?

Si forte dicas, quod palatum non est bene dispositum in ipso gustante, videtur hoc nihil esse: quia optime disponunt palatum virtutes : et multi accedunt qui habent omnes virtutes : quia qui habet unam, habet omnes: et tamen nihil sentiunt.

Sonutio. Ad hoc dicendum, quod panis iste voluntarius est, et sentitur ut vult ipse, et tenet suam dulcedinem nunc ne sentiatur, ut amplius sit meritum in fine, et ut amplius sentiatur in futurum.

Praeterea, Licet quis habcat virtutes, non tamen adhuc purgavit reliquias peccati, quae impediunt gustum spiritualem,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 36