Text List

Articulus 37

Articulus 37

An sacerdos extra altare et sine sacris vestibus potest celebrare ?

ARTICULUS XXXVII. An sacerdos extra altare et sine sacris vestibus potest celebrare ?

Deinde notandum est de hoc quod dicit, ibi, H, § 3: "In hujus autem mystertt expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, etc."

Videtur autem hoc esse falsum : 1. Causa enim effectus est extra rem : ergo ab ipsa non contrahit res substan~ tiam : ergo et sine ordine si quis dicat illa verba, perficiet corpus Domini.

2. Prarerza, Supra sepius habitum est quod efficiens est hic Verbum increa— tum in verbo creato: ergo quicumque sive ordinatus, sive non ordinatus, proferat verba illa, ipse videtur conficere corpus Domini.

Sed sihoc secundum hereticos concedatur, videtur tunc, quod pro nihilo detur ordo presbyteralis, quod est inconveniens.

Unrerius queritur hic, Si sacerdos non in debito loco, id est, altari non conse— crato, vel super terram ubi non est altare, et sine sacris vestibus possit celebrare ?

Videtur quod non : quia 1. Ecclesia hoc modo instituit celebrandum : et Deus approbat factum Ecclesiw : ergo Deus non permittit ut contra Ecclesia statutum conficiatur.

2. Item, Hoc cederct in dedecus tanti sacramenti.: et Deus non permittit hoc, ut videtur : quia tunc permitteret dedecus suo Filio accidere.

Ulterius notandum, quod omnia quae dicta sunt in tractatu de daptismo de intentione et his quae exiguntur ad sacramentum, habent hic locum.

Dicendum ergo ad primum, quod sine ordine non potest quis conficere. Omnis enim actus queril proprium efficiens, Unde non proprium efficiens in ministe~ rio est ipse sacerdos, nisi habeat ordi. nem:et per hoc patet solutio ad_ primum. ,

Ad aliud dicendum, quod efficiens operans est Verbum increatum cum verbo creato: sed ministrans est sacerdos : et hunc oportet appropriari per ordinem sacerdotalem.

Ad 1p quod ulterius queritur, dicendum quod conficeretur sine vestibus sacris, et sine altari, et a non jejuno: sed mortalissime peccaret conficiens, et degradandus esset, si inveniretur.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia instituit hoc tamquam existens de solemnitate sacramenti, et non ut de substantia.

Ad aliud dicendum, quod non cedit hoc in dedecus Filii, quia dedecus habere non potest : sed permitteret hoc Deus, si permitteret, ut Justior appareret condemnatio facientis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 37