Text List

Articulus 33

Articulus 33

An ad primum statum sit reditus per poenitentiam ?

ARTICULUS XXXIII. An ad primum statum sit reditus per poenitentiam ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem: "Facit omnia guatenus ad priorem revocet statum, etc."

Hoc non videtur verum : quia 1. Prior status est innocentiae : et ad illum non est regressus per poenitentiam.

Si dicatur, quod revocat ad priorem statum quantum ad immunitatem culpe, sed non quantum ad dignitatem. ConTRA: Videmus, quod cum peoenitens resurgit, adhuc remanet in illo difficultas bene agendi : et hoc est ex reliquiis peccati, quas ante non habuit: ergo per poenitentiam, priorem statum non omnino recipit.

2. Item, Prior status est, quod sit expeditus ab bene operandum secundum omne opus virtutis: et hoc non potest esse nisi ex habitu perfecto cujuslibet virtutis : ergo hoc non est solius pcenitentiae, ut videtur Magister supponere in Littera.

Solutio. Dicendum ad hoc, quod penitentia in partibus suis habet restituere in pristinum statum, scilicet in contritione, confessione, et satisfactione : et pracipue quoad illam partem, quae est satisfactio : quia illa supponit exercitium operis secundum gquamlibet virtutem imperatam a poenitentia : et sic cessat totum quod objectum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 33