Articulus 32
Articulus 32
An mali possunt reverti ad virtutis viam per poenitentiam ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, D, § 1, sub finem : "Lt inde tamen velit reverti ad virtutis viam, etc."
Videtur hoc esse falsum in damnatis demonibus et animabus. Quod enim ve~- lint redire ad virtutis viam, videtur
i. Per hoc quod dicit Dionysius in libro de Divinis neminibus: "Demones bonum et optimum conctpiscunt, in quantum esse, vivere, etintelligere concupiscunt." Inde arguo sic: Cuicumque convenit bonum et optimum scere, illi convenit concupiscere per se bonum : per se autem bonum virtus est et virtutis via : ergo concupiscunt illam : ergo Deus deberet eos suscipere ad peenitentiam secundum ea quae hic dicuntur.
2. Item, Omne concupiscens esse et vivere cum sapientia et deliberatione, concupiscit illud optimo modo sibi possibili, quia aliter esset vanum desiderium, quod Philosophus reputat inconveniens in primo Ethicorum:sed demones (ut dicit Dionysius) concupiscunt esse, vivere, et intelligere : ergo concupiscunt illud optimo modo qui potest esse secundum naturam : hoc autem est secundum gratiam et gloriam : ergo concupiscunt illud illis modis : sed secundum gratiam concupiscere non est sine virtutis via: ergo concupiscentia virtutis via est: ergo debent recipi ad poenitentiam.
Sed contra. Si dicatur, quod non possunt fugere malum, et ita non possunt redire ad virtutes sive poenitentiae viam. CONTRA :
i. Si non possunt fugere malum : aut causa hujus impoenitentiae erit extra eos: aut in eis. Si extra eos: tunc erit omni- no violentia : ergo nullo modo culpabilis secundum Damascenum, Gregorium Nazianzenum, et Philosophum: ergo non est eis imputabilis, sed potius violentiam inferenti: sed extrinsecus violentiam inferens, non potest esse nisi Deus : ergo Deus erit culpandus pro eo quod non possunt ad bonum converti. Si autem est causa intrinseca illius obstinationis, non videtur posse nisi duplex : una scilicet quod non habent vim perceptivam mali quod eis nocivum est, sicut videmus plantas non fugere lesionem, quia nocivum non percipiunt : aut quia cum percipiunt, fugere nolunt. Si primo modo dicas accidere. Contra : Omni ei cui natura dat vim perceptivam nocumenti, dat.etiam illi potestatem aliquam fugiendi illud. Hoc etiam patet in his quae non moventur processive, quae tamen (ut dicit Philosophus) presente lesivo constringuntur, et presente convenienti dilatantur. Si ergo Angeli mali et anime damnate habent vim perceptivam lesivi: ergo vel est insufficiens, vel dedit eis potestatem fugiendi.
Item, Melior est natura rationalis quam irrationalis : sed natura irrationalis sensibilis numquam destituitur aliqua potentia fugiendi malum: ergo nec natura rationalis : ergo haec causa esse non potest.
Videtur autem, quod nec secunda esse possit, scilicet quod sentiat, et non velit fugere. Omne enim quod voluntatem habet quam retrahere potest a malo hoc vel illo, potest removere voluntatem universaliter a malo: sed damnatus quantumcumque malum facit vel velit, potest non facere illud : ergo potest voluntatem wniversaliter removere a malo : et sic facit quantum in se est ad virtutem : ergo redit quantum in se est, ad virtutis viam.
Item, Libertas a coactione (ut dicunt Sancti) naturalis est, et a nulla creatura rationali separatur : et hoc dignoscitur ex hoc quod nullum actum facit liberum arbitrium quod non possit dimit- tere eumdem, et converti ad suum oppositum : ergo demones qui habent liberum arbitrium a coactione, nullum actum faciunt quem non possunt dimittere, et facere suum oppositum: ergo si velint, possunt dimittere malum, et converti ad bonum quantum in se est: ergo possunt suscipere poenitentiam.
Si forte dicas, quod Deus non dat eis gratiam, nec vult dare: hoc omnino falsum est, cum dicat Anselmus, quod ideo non habent, quia non accipiunt : non quia Deus non vult dare.
Solutio. Dicendum, quod hic multi multa opinantur quibus in nullo prajudicans, non recedo a mea opinione quae notata est in tertio et in secundo libro Sententiarum : et est hee, quod causa obstinationis damnatorum in malo dupliciter potest assignari, scilicet una per congruentiam, vera autem per modum illum quod Legislatores in civilibus paenas infligunt : ideo secundam ego causam ex talibus quero, scilicet justo judicio Dei, quod colligitur ex tribus, scilicet natura damnati, determinatione status, et voluntate perpetua peccandi.
Natura autem damnati, aut est demonis, aut hominis. Si demonis: tunc est malum suum contra deiformem intellectum esse, cujus non est perfici per speculum et enigma, scilicet per ea quae sunt creata in creatorem progredi, ut dicit Augustinus, et Bernardus in quinto de Consideratione his verbis : "Sane scala cives non egent, sed exsules. Quod vidit ipse hujus sententiae auctor, qui cum diceret invisibilia per visibilia conspici, signanler posuit a crealura mundi', Et vere quid opus scalis tenenti jam solium ? Creatura cceli illa est, presto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa moverit, ad ipsa descendit, qua ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in seipsis. Unde nec medium requirit ad ea corporis sensum : sensus ipsa sibi, seipsam sentiens. Optimum videndi genus, si nullius egueris, ad omne quod nosse libuerit, te contentus." Hucusque Bernardus. Dico igitur, quod talis intellectus statim est accipere finem, vel deflecti ab ipso voluntarie : et quia post finem nihil est, ideo talis intellectus habet aptitudinem standi in fine statim, vel recedendi ab ipso : qui recessus est casus voluntarius a summa nobilitate intellectus. Quam aptitudinem naturalem deiformis intellectus sequitur confirmatio in bono, vel obstinatio in malo, ex justitia cum aliis circumstantiis concurrentibus ad idem. Unde Augustinus in libro de Mirabtlibus : "Irremediabili vindicta summus Angelus percussus est, cum peccans et mandatum sui conditoris homo transgrediens venialiter ad poenitentiam postmodum rovocetur." Angelus ergo in summo honoris culmine constitutus, immutationem ad excellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui Creatoris confirmatus in eo statu permaneret, ubi conditus fuit : et idcirco prolapsus minime revocari potuit, qui de sublimissimo sui ordinis statu proruit. Ex his patet, quod justitia obstinationis aptitudinem sequiquitur nature ipsius peccantis.
Si autem damnatus est homo, tunc habet per multa media ire ad Creatorem: et ideo cadens in medio, venialiter cadit, rediens ad viam: sed cadens in termino vie, ubi non sunt plura media, irremediabiliter cadit, quia suum malum est tune contra rationem, ut dicit Dionysius, quia cadit de uno in alium: et habet non scientiam intuitivam de Creatore, sed potius discursivam, ut dicit Dionysius. Unde Augustinus in eodem libro: "Homo ad hoc in terris positus, intellecta conspiciuntur, etc. generandi officio destinatus, ciborum usui deputatus, immutationem ciborum in sublimiorem et meliorem et spiritualiorem vitam sine morte reciperet, si perstitisset : et ideo cum cecidit, non a summo cecidit gradu sui ordinis."
Secundum est determinatio. status. Justum enim est quod omni quod natum est suscipere perfectionem aliquam, determinetur status et tempus et locus acquirendi illam, vel carendi illa, si corruerit: et quia intellectus deiformis discursu non indiget, ideo Angelo status ille qui momento vel hora conversionis vel aversionis est deputatus : sed homini per totum tempus quo utitur sensibus et haurit ea quae sunt via ad Creatorem : et ideo confirmatus Angelus, vel obstinatus efficitur post conversionem, et homo post mortem. Unde, Apocal. xu, 9, dicitur, quod locus eorum amplius non est inventus in celo. Et, Psal. uxxiv, 3: Cum accepero tempus, ego justitias Judicabo.
Tertium est in malitia confirmatio et voluntas non redeundi: sed hoc sequitur ex primis duobus. Unde, Isidorus in libro Ide Summo bono: "Uno superbie lapsu, cum Deo per tumorem se committunt, et homo cecidit et diabolus : sed homo reversus ad_ poenitentiam, Deum superiorem se esse cognovit: diabolus vero non solum in hoc non contentus, quia Deo aequalem se estimans cecidit : insuper etiam superiorem Deo se tune dicit, secundum Apostoli dictum, qui ait: Adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut guod colitur 4. Diabolus igitur jam non petit veniam, quia non compungitur ad peenitentiam." Et hoc accipitur quod dictum est ante, quod justitia condemnationis sequitur talem statum Angeli et hominis. Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum sic: "Pars Angelorum quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis summe initium ac judicii suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit: ut non esset aliud in opere jam puniri, quam illius beneficii dilectione destitui: quam Deus in aeterno sic creato preecepit permanere supplicio, ut etiam et ignem aeternum prepararet, in quo illi prevaricatores Angeli, nec mala possunt voluntate carere, nec poena: sed permanente in eis injuste aversionis malo, permaneat etiam juste retributionis damnatio aeterna." Ex his videtur sequi ulterius, quod mala voluntas quae est in damnatis, non est in eis peccatum. Tamen quia est eis in supplicium, et magis supplicium quam peccatum. Et ideo videtur quibusdam, quod non aggravet penam damnationis eorum, nisi indirecte quoad vermem conscientie.
Sunt autem et ali# congruentiae a Sanctis posite, et a Magistris collectez septem, quare Angelus irremediabiliter statim cecidit.
Prima est desperatio, quae est Alcuini super Genesim sic dicentis : "Cur diabolus tam infestus est hominum saluti? Respondeo, Propter odium in Creatorem et invidiam in hominem ex desperatione sue salutis."
Alia est, quia per se peccavit, non alterius suasu. Unde Gregorius in Moralibus: "Apostata Angelus nulla spe umquam veniz, nulla conversionis emen-. datione revocatur: nec umquam lumen pristini status recipit, quoniam hoc non suasu amisit. Sic illum quippe perpetrate cacitas superbie gravat, ut numquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat."
Tertia est, quia cum non sit assumptibilis, non congruit ei habere reparatorem. Unde Anselmus in fine libri Cur Deus home: "Diaboli reconciliationem impossibilem tunc etiam intelliges, si diligenter humanam consideres naturam: sicut enim homo non potuit re- conciliari nisi per hominem Deum qui mori posset, per cujus justitiam Deo restitueretur, quod peccatum hominis perdidit : ita Angeli damnatinon possunt salvari, nisi per Angelum Deum qui mori posset, et qui per suam justitiam repararet, quod aliena peccata abstulerunt : et sicut homo per alium hominem qui non esset ejusdem generis, quamvis esset ejusdem natura, non debuit relevari, ita nullus Anglus per alium salvari potuit, quamvis omnes sint ejusdem nature: quoniam non sunt ejusdem generis, sicut homines : non enim sic sunt omnes Angelide uno Angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine."
Quarta est, quia in eo nulla est infirmitas, nec gravans, nec deprimens. Unde Isidorus in libro de Summo bono : "Apostate Angeli ideo veniam non habent, quia carnalis infirmitatis nulla infirmitate gravati sunt ut peccent. Homines post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis. Ideo propter infirm carnis conditionem reditus patet homini ad salutem : sicut etiam dicit Psalmus cu, 14: Ipse cognovit figmenium nostrum : recordaius est guoniam pulvis sumus. Et iterum, Psal. Lxxxvin, 48: Memorare quae mea substantia."
Quinta est perspicuitas intelligentiae :. sed haec prius aliqualiter tacta est. Unde Dionysius : "Malum Angeli est contra deiformem intellectum esse, malum anime contra rationem, et malum corporis contra naturam."
Sexta est particularitas lapsus: quia non tota lapsa est angelica natura: humana autem tota lapsa est. Unde Augustinus in Enechiridion : "Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea qu perierat in propria perditione permaneret. At vero quia creatura rationalis quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis tota perierat, ex parte reparayj poterat."
Septima et ultima est impugnatio Dei, qui deberet influere gratiam conversio. nis: et ideo non recipit influentiam,. Unde Augustinus super Genesim ad lit. teram : "Quod putatur numquam dia. bolus in veritate stetisse, sed ab ipso sux conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deg putetur creatus : alioquin non ab _ initio cecidisse putaretur : nec enim cecidit, gj talis est factus : sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et proprie potestatis delectatione corruplus."
Omnibus causis his consideratis, dicendum quod prima quae est quedam congruentia nature, causa est quodammodo secundex, et secunda est quodammodo causa sive dispositio tertiae ; ex quibus conficitur justitia confirmans eum in iali statu ut redire non possit, ut peccatum suum sit supplicium, quod fuit facienti peccatum, sicut diximus.
Ad primum objectum dicendum, quod bonum et optimum dupliciter: possunt considerari sive accipi, scilicet in genere, vel extra genus. Extra genus bonum est absolute bonum, et optimum est absolute optimum quod est unum solum: et hoc non concupiscunt concupiscentia perfecta: licet habeant instinctum naturalem imperfectum ad hoc. Si autem accipitur bonum et optimum in genere, bonum scilicet naturale: tunc hoc adhue dupliciter consideratur, scilicet absolute : et sic esse, vivere, intelligere sunt bona concupita a damnatis: aut respective, scilicet per comparationem ad poenam : et sic meo judicio nihil prohibet ea non appeti, prout videlicet talia bona sunt sub penis. Et ideo dicit Dionysius : "Inquantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, non in quantum puniti sunt :" et ideo patet, quod illa ratio nihil valet : quia Dionysius non loquitur de bono in genere boni vel virtutis, ut diximus : et si extendetur ad hoc, est aliqua concupiscentia boni imperfecta : que non est in eis nisi in quantum sunt, et non simpliciter ; quia simpliciter non habent voluntatem nisi quae competit eis prout sunt sub poanis et malitia.
Ad Atiup dicendum, quod exo nescio bene videre, quae sit causa necessaria immobilitatis mali damnatorum, vel impotentia fuge : sed tamen videtur mihi, quod causa sit partim intus, et partim extra. Intus sicut dispositio est aptitudo nature a qua cadunt, et determinatio status in cujus termino cadunt. Extra.autem justitia divina confirmans in eo quod finaliter elegit damnatus voluntatem. Et quantum ad hoc ultimum non est dubium obstinationem voluntatis magis habere rationem supplicii, quam peccati.
Ad id quod objicitur, quod si extra est, quod est violentia : dicendum, quod hoc esset verum, si tantum esset extra: sed dispositive meritorie est intra.
Ad id quod objicitur, quod si percipit penas, et non fugit, etc., dicendum, guod damnati percipiunt poenas : et pana percepta dupliciter consideratur, scilicet in quantum contraria est nature bone quam punit: et si ita tantum consideraretur ab eis, fugerunt eam : quia, sicut prius dictum est, bonum concupiscunt, in quantum esse et vivere et intelligere concupiscunt. Et illi bono poena est contraria, dicente Augustino, quod pena non est malum, nisi quia contrariatur nature bone : sed quia appetitus et talis consideratio non est perfecta in ipsis, sed quasi in potentia, scilicet in radice nature tantum, ideo pcnam non considerant, nisi in quantum est justa sequela culpew. Et quia immobiliter volunt culpam, ideo non fugiunt penam : et ideo per accidens se habent ad non fugere poenam, scilicet in quantum est culpe colligata, quam non fugiunt, sed potius prosequuntur et appetunt,
Ad Hoc quod objicitur, quod deterioris conditionis sunt quam pecora: dicen- dum, quod in pecoribus non est nisi instinclus natura, sed in demouibus instinctus malitiae confirmate : et ideo non est comparatio: sed si secundum naturam hoc esset. quod non fugerent poenam, tune valsret cbiectio.
Ad aliud dicendum. quod malum semper vult demon:sed hoc malum vel illud non oportet eum velle: unde in hoc notatur obstinatio, quod ex deliberatione semper vult malum : et non proprie cogitur, quia causa obstinationis non est extra tantum, ut dictum est. Sed si posset universaliter averti a malo, tune sequeretur argumentum.
Ad uLtimum dicendum, quod in veritatelibertatem habet a coactione: quia non est coactus ad malum: quia tunc esset causa tantum extrinseca, sed est intrinseca, ut dictum est : et ideo numquam sequitur ista partem, scilicet bonum: quia libertas infirmata est ad bonum et corrupta per habitum deliberatum ad malum trahentem.
On this page