Articulus 16
Articulus 16
Utrum Testamentorum fuit gravius?
Videtur autem, quod Novum : quia magis est difficile relinquere omnia quae sunt in Novo, quam subjicere omnia que sunt in Veteri.
Item, Christus multa addidit veteribus, Matth. v, 1 et seq. Quod autem habet tantum et amplius, illud est gravius: ergo Novum est gravius quam Vetus.
Item, Vetus cohibet manum, et non animum : Novum autem manum, et animum : magis autem est difficile cohibere et manum et animum, quam manum solam: ergo Novum Testamentum est gravius.
SED CONTRA: Dicitur, Act. xv, 10: "Quid tentatis Deum, imponere gugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ?" ergo gravius est quam Novum.
Item, Matth. x1, 28 et 30: "Venite ad me, omnes qui laboratis, etonerati estis, ef ego reficiam vos. Tollite gugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve". Econtra igitur videtur, quod sint aequaliter levia.
Solutio. Omnia hujusmodi argumenta leve est determinare : quia sicut vadunt auctoritates etrationes, ita mnunt quamdam distinctionem. Sciendum ergo, quod Novum et Vetus possunt considerari, ut typus, et veritas : et sic est unum in alio. Si autem considerentur quoad materiam preceptorum et motivum ad implendum, tunc Vetus est multo gravius : quia plura habet preecepta, et timor movet ad implendum ea. Si autem considerentur quoad perfectionem status eorum quae precipiuntur, sic. Novum est magis difficile.
On this page