Text List

Articulus 15

Articulus 15

Uirum sacramenta veteris legis dederunt salutem, sicuti sacramenta nove legis ?

ARTICULUS XV. Uirum sacramenta veteris legis dederunt salutem, sicuti sacramenta nove legis ?

Deinde queritur de quarta parte, quae dividitur in duas partes, in quarum prima determinat differentiam sacramentorum Novi et Veteris Testamenti in genere. In secunda autem tangit excipiendo de circumsione : quia illa non videtur cadere sub dicta differentia. Prima incipit ibi, E, "Jam videre restat distantiam, etc." Secunda incipit ibi, F, "uct tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam, etc."

Incidit autem questio de primo quod dicit de differentia prima.

Videtur enim quod illa dederunt salutem sicut et ista : quia

1. Ita dicit Apostolus, ad Galat. m, 12: Qui fecerit ea, vivet in illis. Non autem loquitur de vita corporali : ergo de spirituali : ergo dabant vitam spiritualem : ergo salutem per consequens.

2. Item, Magister Hugo de Sancto Victore in libro de Sacramentis : "Ex quo homo lapsus est in peccatum, continuo Deus sacramenta adhibuit, alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia, differentia quidem in specie, sed unum habentia effectum'!." Effectus autem novorum sacramentorum est conferre salutem : ergo et illorum quae fuerunt ante legem, et in lege : ergo omnia curabant, et dabant salutem.

3. Item, I ad Corinth. x, 1 et seq. : "Nolo enim vos tgnorare, fratres, guoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt : et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in ma- ri: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt : et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus)". Ergo videtur, quod idem effecerunt eis sua sacramenta quod nobis nostra.

4. Item, Augustinus : "Idem valuit manna edentibus quod corpus Christi sumentibus :" ergo eumdem habuit effectum.

5. Item, Sapient. xvi, 20 : "Paratum panem de celo prestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem". Hoc autem non potuit esse nisi continerct totum spirituale bonum gratiae, sicut et nostrum : ergo videtur, quod idem faciebant illa quod nostra.

SED CONTRA : 1. Ad Hebr. 1x, 9: "Quae non possunt juata conscientiam perfectum facere servitium", etc.

2. Item, ad Hebr. vii, 19: "Lex nihil ad perfectum adducit".

3. Item, Si data esset lex quae posset justificare, vere per legem esset justitia.

Sotvutio. Dicendum, quod lex non justificabat quoad sacramentalia, sed promittebat salutem. Et assignatur multiplex differentia : tamen tres tangit Magister Hugo hic : quarum prima est, quod nostra sacramenta sunt signa gratiae : sed illa sacramenta non immediate sunt signa gratiae, sed nostrorum sacramentorum. Secunda est, quia nostra sacramenta sunt signa et cause: illa autem sunt signa tantum. Tertia, quia illa promittunt quod non continent : ista autem dant quod continent. Alii assignant differentiam ex parte implentium, per Augustinum qui dicit, quod "differentia brevissima legis et Evangelii est timor et amor."

Dicendum ergo ad primum, quod Apostolus ibi loquitur de decalogo, et non de sacramentalibus: tamen nec decalogus de se conferebat gratiam, sicut Novum Testamentum. Et ad hoc intelligendum, sciendum est quod legis latio vetus, tota fuit in timore in igne et fumo et terribilibus : sed nova, tota in benignitate et gratia : et ipse etiam Mediator gratiam sanctificationis pro omnibus attulit et dedit.

Ad aliud dicendum, quod magister Hugo hoc intelligit de effectu signi, non de effectu causalitatis : quia scilicet idem omnia ista significabant.

Ad aliud dicendum, quod non biberunt sacramentaliter patres, sed in spiritu, sicut dicit Christus, Joan. vu, 56: Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est: et ideo non procedit argumentum : quia illud erat potius virtus devotionis, quam virtus alicujus sacramenti.

Av aniup dicendum, quod idem valuit in genere, et spiritualiter :. sed non in specie, et sacramentaliter. Nos enim dupliciter sitimus, scilicet -spiritualiter, et sacramentaliter : ipsi autem spiritualiter, et in typo tantum : et hoc non habebant de ratione status, sed potius ex privilegio quodam, in quantum pertinebant per charitatem ad Novum TYestamentum.

Ad aliud dicendum, quod hoc fuit in typo et spiritu, et non in veritate et sacramento.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15