Text List

Articulus 17

Articulus 17

An circumcisio a Damasceno sit bene definita ?

ARTICULUS XVII. An circumcisio a Damasceno sit bene definita ?

Incidit ergo hic primo questio, Quid sit circumcisio ?

Diffinit enim eam sic Joannes Damascenus : "Circumcisio signum erat determinans Israel-a Gentibus cum quibus conversabatur."

Sed contra hanc diffinitionem multipliciter opponitur.

1. Primo sic : Sicut patuit prius ex dictis Hugonis, veteris legis sacramenta dicuntur sacramenta in comparatione ad sacramenta nove legis quae significant : ergo videtur, quod in comparatione ad illa deberent diffiniri : et hoc non fit de circumcisione.

2. Si forte dicas, quod aliud est de circumcisione : quia illa effecit quod figurabat. Contra : Ita dicit Damascenus, ibidem : "Circumcisio typus erat baptismatis :" typus autem diffiniendus est in comparatione ad id cujus est typus. Item, parum infra : "Veritate apparente inutilis est typus et umbra. Quare superfluum est circumcidi, et contrarium sancto baptismati." Ex hoc habetur idem quod prius,

3. Ulterius objicitur de hoc quod dicit : "Determinans Israel a Gentibus, etc." Aut enim loquitur de distinctione conversationis : aut de distinctione loci quoad habitationem. Si de conversationis distinctione. Contra : Lex erat data ad hoc, sicut dicit Psalmus cxivu, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Ergo videtur, quod non ad hoc dabatur circumcisioSi de habitationis distinctione loquitur : tunc videtur, quod postea habitantes in pace in terra promissionis non debebant circumcidi : quia tunc non erant permixti aliis Gentibus, quod frivolum est : ergo nullo modo determinat.

4. Item, Omnis distinctio datur per signum manifestum : circumcisio est determinatio quaedam : ergo deberet fieri in fronte, vel in alio loco manifesto, ut videtur.

5. Item, Cum duo sint in sacramento : sanctificare, et signare : sanctificare, est principalius : ergo per illud magis est diffinienda circumcisio, quam per determinationem quae competit signo. Si vero dicas, quod non sanctificat de se, sed virtute fidei. Contra : Ita dicit Hugo: "Circumcisionis sacramentum semini Abra- hae sanctificando et signando datum est :" ergo circumcisio data est ad sanctificandum : et sic principaliter per actum santificationis deberet diffiniri.

Sox.utio. Dicendum, quod principalis actus circumcisionis est remedium peccati originalis, et sanctificatio quedam temporis, scilicet qualis per circumcisionem tunc temporis poterat prestari.

Ad Hoc autem quod objicitur de Damasceno, dicendum quod non diffinit eam in comparatione ad baptismum : quia ipsa in lege effectum quemdam gratia habuit in remedium contra originale : et talis effectus semper est principalis in sacramento : licet tamenaliter esset etiam typus baptismatis.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur principaliter determinatio conversationis ex gratia circumcisionis, et per consequens etiam determinatio habitationis : et ideo ipse Damascenus dicit, quod quadraginta annis quibus fuerunt in deserto, non circumcidebantur : quia tunc aliis gentibus non erant permixti : et in hoc tantum tangit causam secundariam : quia causa vera erat, quod sub nube fuerunt, et oportebat eos moveri ad motum nubis, et non potuissent vulnera sanari si circumcisi fuissent.

Et ad hoc quod contra hoc objicitur, dicendum quod lex dabatur ad conversationem, ut regula morum et operum, sed circumcisio ut signum et mitigativum concupiscentiae moventis ad conversationem malam.

Ad aliud dicendum, quod duo fuerunt in circumcisione : quia ibi erat signum, et remedium originalis : et ex utroque conjunctim oportuit ei determinare locum, scilicet in loco propagationis originalis, ut infra dicet Magister : in fronte autem, vel alio loco non significasset per hune modum.

Ad aliud dicendum, quod sanctificatio non convenit circumcisioni nisi indirecte, ut patebit jam in sequenti questione : et ideo non explicite ponitur in diffinitione, . sed implicite in hoc quod dicitur, determinans, innuitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17