Articulus 18
Articulus 18
An circumcisio etiam impresserit characterem ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa initium: "Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quae erat tune signaculum justitiae fidei, etc."
Ex hoc enim videtur, quod 1. Circumcisio impresserit characterem : quia character idem est quod signaculum.
2. Item, Adhuc sunt aliae rationes : quia non iterariet imprimere characterem concomitantur se in omnibus sacramentis, sicut probatur per inductionem : circumcisio autem non iterabatur : ergo characterem imprimebat.
3. Item, Distinctio interior debet respondere distinctioni exteriori, cujus exterior est causa : cum ergo circumcisio sit distinctio exterior, videtur ei debere respondere distinctio aliqua interior.
4. Item, Illud sacramentum efficit quod figurat ponamus autem, quod aliquis fictus acceperit, constat quod re-. cedente fictione ei valere incipit : ergo oportet, quod ponatur ei aliquid in quo manet sacramentum, sicut facimus in baptismo : hoc autem non potest esse nisi character : ergo impressit characterem, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Perfectissima sacramenta imprimunt characterem : sed circumeisio est sacramentum imperfectum, sicut patet, quia mutatum est in baptismum : ergo characterem non impressit.
2. Item, Detur quod impresserit characterem alicui, et ille postea sit baptiza- tus, constat quod iterum reciperet chara~ cterem : ergo haberet duos : et cum uterque sit fidei, quia baptismus (ut dicit Augusiinus) est sacramentem fidei, et circumcisio (ut dicit Apostolus) signaculum fidei : ergo erunt in uno homine duo characteres ejusdem specici, quod esse non potest : ergo non impressit characterem.
3. Item, Character est configurans Trinitati : et hoc convenit tam masculis quam fceminis : circumcisio autem solis maribus : ergo circumcisio characterem non impressit.
Sonvutio. Dicendum, quod circumcisio characterem non impressit : quia character est configuratio spiritualis trinitatis create quae est in imagine ad Trinitatem increatam.
Ad primum ergo dicendum, quod erat signaculum corporale, et non spirituale : ita scilicet quod in ipsa significatur diminutio concupiscentiae a parte corporis, preter hoc quod imprimeret signum in anima.
Ad aliud dicendum, quod illa proposilio vera est de sacramentis nove legis, que nullo modo possunt iterari : sed non est vera de illis quae non iterantur super eamdem materiam, licet iterentur super aliam ut poenitentia, et unctio, et matrimonium, et Kucharistia : sed circumcisio non iterabatur, eo quod significabat id quod non est iterandum, scilicet baptismum. Vel melius dicatur, quod non iterabatur : quia erat contra morbum originalis peccati, qui non iteratur, et non propter impressionem characteris.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod distinctio exterior sit frustra, nisi sit data ad hoc ut causa ad effectum: et hoc falsum est : quia habet actum alium respectu cujus non est frustra, sed utilis.
Ad ww quod fictione recedente incipit valere circumcisio, dicendum quod non ideo est, quod gratia velut in vase in charactere aliquo contineretur : sed potius ideo, quia Spiritus sanctus obstaculum non invenit qui gratiam influit, et id quod corporaliter fieri debuit, est expletum : et ideo illud non tenetur revocare : sicut et in aliis corporalibus actionibus, ad quas aliquis tenetur, si peragit illas fictus, non oportet iterum facere. Si enim vovi pauperibus dare centum libras, si do eas in mortali existens, et postea poeniteo, non injungitur mihi ut iterum dem : quia licet datio transeat, tamen damnum manet, et tamen illud postea secundum approbationem potest mihi valere. Ita dico etiam de circumcisione : quia fuit etiam signum corporale, si aliquis proselytus eam fictus accepit, non oportebat ut non fictus iterum circumcideretur.
Si forte objiciatur, quod aliquis circumcisus dignoscibilis est a non circumciso a visu Angeli vel spiritualis oculi : et hoc non potest esse nisi signum aliquod sit in anima, sicut etiam per characterem dignoscitur anima baptizati ab anima non baptizati. Dicendum, quod illa nota non est character : quia sic etiam nota mortalis peccati character esset : sed tantum character dicitur, quando est configuratio imaginis ad Trinitatem increatam, et hoc non est in circumcisione.
On this page