Articulus 23
Articulus 23
An tres causae circumcisionis tactae a Magistro sint bene assignatae ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, H, circa medium : "Data autem fuit cireumcisio pluribus de causis, etc."
Tres enim causas tangit hic, scilicet probationem obedientiae Abrahe, et signum magne fidei Abrahe, et discretionem populi de quo Christus nasci voluit. His tribus adduntur due in Glossa super | epist. ad Roman. v, scilicet ut castitatem mentis et corporis indicaret, et ut figura esset baptismatis.
1. Item, Queritur de prima : quia Adam tentatus est in re una indifferenti : Abraham autem in duabus : una sacrificiali, ut ita dicam, et alia sacramentali, et utraque valde poenali. Et queritur, uate hoc?
2. Item, De secunda : quia signum et signatum debent habere aliquam similitudinem : sed circumcisio nullam videtur habere similitudinem.
3. Item, Contra tertiam : quia circuncisio figura est baptismi : et baptismus nullum distinguit, sed omnes unit : ergo nec circuncisio aliquem debuit distinguere.
4. litem, Contra quartam : quia genus humanum aliis virtutibus defecerat, sicut et castitate : ergo videtur, quod signum ad illas valens debuit recipere, sicut et ad castitatem accepit.
Item, Signum erat fidei, ut dicit secunda causa : ergo potius accipiebatur ad fidem indicandam, quam ad indicandam castitatem.
3. Item, Contra quintam : quia non videtur habere similitudinem cum baptismo, nec in materia, nec in forma: ergo non fuit signum ejus.
Soxutto. Ad primum dicendum, quod iste causae quaedam sunt sumpte a parte suscipientis eam primo, et quaedam ex ratione circumcisionis.
Ex parte suscipientis tripliciter, secundum quod tria exiguntur ad consequendum semen promissum. Unum ex parte vite quod facit dignum per modum congruitatis, et hoc est obedientia. Alterum ex parte rei promisse, et hoc exigit fidem : et iste sunt due prime. Tertium est ex parte idoneitatis ad carnalem descensum henedicti seminis : et hoc est castitas, et haec est causa quarta.
Ex ratione autem circumcisionis due sumuntur, quia ex parte illa qua signum est, sumitur materia : ut ille populus charactere cardinali esset distinctus, et hec est tertia. Ex parte autem effectus sumitur quinta : quia per effectum significabat baptismum.
Dicendum ergo ad primum, quod Adam tentabatur pro modo sui status, in co in quo obedientia magna commendabilis erat : et non nisi uno, quia non indiguit multis adhuc, sed tantum ut experimentum acciperet sue obedientiae, indifferenti. Sed Abraham tentabatur, ut homo indigens liberatione et liberatore: et ideo in rebus difficilibus : et liberatoris indigentiam presignabant tentatio de immolatione filii, liberationis autem tentatio de circumcisione.
Av aLiup dicendum, quod circumcisio est signum fidei, non quantum ad quemlibet articulum, sed, ut dicit Augustinus, quia credidit se habiturum filium in quo fieret benedictio omnium : et quoad hoc per locum generationis ponit similitudinem ad rem creditam.
Ad aliud dicendum, quod est figura baptismi, sicut imperfectum ejus quod est perfectum, et sicut particulare ejus quod est universale : et ideo distinguit, licet baptismus nihil distinguat.
Ad aliud dicendum, quod licet in aliis defecerat genus humanum, tamen quoad generationem seminis exigebatur precipue reparatio in fide ut curaretur, et castitate ut congruenter reciperetur.
Alia quae querenda sunt, Magister bene determinat in Litfera, praeter hoc solum, quod Hebrai tradunt, quod non nisi principales circumcisiones lapideis cultris factee sunt, scilicet filii Moysi cum educi debebat populus filiorum Israel in colle preputiorum in terram promissionis *: quia hoc significabat statum resurrectionis, quando per petram Christum omnis ab electis circumcideretur corruptio.
On this page