Text List

Articulus 22

Articulus 22

An omnes tenebantur ad circumcisionem ?

ARTICULUS XXII. An omnes tenebantur ad circumcisionem ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, H, "Hic dicendum est, in quo instituta fuerit circumcisio, etc."

Videtur enim, quod omnes tenebantur ad circumcisionem : quia in omnibus damnabatur libido.

Item, Genes. xvu, 12, dicitur : "vernaculus, quam empticius": et nullus excipitur : ergo generatio Rachelis obligatur ad hoc, et generatio Esau.

Srp contra hoc est quod dicit Glossa Ambrosii super epist. ad Roman. v, 13: "Non possumus dicere ad circumcisionem teneri nationum populos, nisi fuerint in domo Patriarcharum nutriti, vel pretio empti."

Et breviter queritur, Qui obligabantur mandato circumcisionis, et qui non, et qua ratione obligabantur ?

Soxtutio. Dicendum, quod ratio circumcisionis fuit diminutio concupiscentiae in his qui pertinebant ad semen benedictum et promissum pertinebant autem dupliciter, scilicet in hereditate percipienda, et ut per quos semen descenderet : et ideo nulli alii obligabantur, ut dicit Ambrosius, nisi illi tantum: familia autem obligabatur quamdiu relationem habuerat per dominos suos ad hereditatis obsequium et usum, id est, quam- diu erant in domo ejus qui verus erat heres : et ideo Ismael et Esau et alii, quando separabantur a jure hereditatis, et spe repromissi seminis, statim cessante in eis causa circumcisionis, absolvebantur a circumcisionis mandato, et amplius non tenebantur. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22