Articulus 1
Articulus 1
An contra omnes poenas debent ordinari sacramenta ? et, Quae sit eorum divisio ?
Circa PRIMUM nota, quod praeter divisiones quas supra posuimus secundum divisionem signi et causae, alii quidem faciunt alias divisiones.
i. Supra suppositum est ex Litera, quod sacramentum sit ordinatum contra peceatum : quia hoc probavit Lucas per parabolam vulnerati qui incidit in latrones: sed cum sint quidam defectus in quos incidit homo ex peccato, videtur quod contra illos sacramenta habere. debeamus. Sunt autem quatuor, ut dicunt Gregorius et Beda, scilicet ignorantia agendorum, infirmitas faciendorum, concupiscentia noxiorum, et malitia contra bona. Nos autem nullum habemus sacra~ mentum contra ignorantiam, et nullum contra malitiam in quantum hujusmodi.
2. item, Etiam in operibus misericordiae est septenarius contra defectus in quos incidimus. Unus quidem septenarius ex parte corporis, qui notatur in versu : "Visito, poto, cibo, tectum do, colligo, condo." Sex enim in verbis hic exprimuntur : sed primum accipitur in duplici significatione: in visitatione infirmorum, et pro visitatione captivorum.,
Si forte tu dicas, quod isti defectus sunt corporaies, et contra eos non ordinatur gratia sacramentalis : tuncest quesuio de septem spiritualibus qui notantur alio versu: "Instrue, castiga, solare, remitte, fer, ora." Heec etiam sex verbis exprimuntur: sed castigare sumitur in redargutionem publice delinquentium, et admonitionem occultam delinquentium. Sic vero isti omnes spirituales videntur. Ergo videtur, quod debeamus habere remedia contra illos, aut diminutus erit numerus sacramentorum.,
Quidam enim volunt accipere numerum sacramentorum penes numerum vir- tutum: ut Baptismus sit sacramentum fidei: Extrema unctio spei, quia ille qui ungitur, sperat statum resurrectionis : Eucharistia autem sit sacramentum charitatis: Confirmatio autem fortitudinis, propter pugnam ad quam ille confirmatur: Pcenitentia autem justitiae, propter satisfactionem : et ordo prudentiae, propter claves scientiae quae conferuntur ordinato : et Matrimonium temperantiae, eo quod libido in illo sacramento honestate excipitur nuptiarum.
Alii volunt ordinare contra septem capitalia vitia sic : ut baptismus sit contra superbiam, eo quod homo se ibi humiiat sub communiori elemento: contra invidiam autem Eucharistia, quia invidia eontrariatur charitati, propter hoc quod invidia dolet de quo charitas gaudet : contra acediam confirmatio, qua homo confirmatur, ut sit fortis in spirilualibus laboribus, in quibus tristatur quis, et sic dicitur acediosus : contra iram extrema unctio, quia ira provenit cx tumore cujus mitigativum est oleum: contra avaritiam est ordo, quia Levite solo Deo contenti, partem inter fratres suos non habebant, sicut et clerici quando coronam vel primam tonsuram accipiunt, dicunt per os Episcopi: Dominus pars hereditatis mex, etc.?. Contra gulam operatur poenitentia per afflictionem carnis et abstinentiam: et contra luxuriam matrimonium, concupiscentiam turpem excipiendo honestate nuptiarum.
Alii volunt accipere secundum status contemplantium et activorum in Ecclesia sic : Status activorum, est ingredicntium, et pugnantium, et vulnera sanantium, habens supra se ducem et auxilium, unde milites cadentes restituantur, et sunt egredientes emeriti. Status autem contemplantium est in gustu divinorum. Dicunt ergo, quod baptismus est intrantium, procedentium ad pugnam est confirmatio, sed sanantium sua vulnera est poenitentia, et loco ducis est ordo sive ordinatus, exeuntes et emeriti unguntur, et numerus eorum restituitur per matrimonium, sed contemplativorum gustantium est Eucharistia, vel etiam activorum intrantium propter hoc quod est viaticum.
Dicimus ergo ad primum, quod ille pene peccati quae non directe ordinantur in peccatum, sed potius sunt promotive in bonum, non habent contra se sacramenta ordinata, sicut fames, sitis, et hujusmodi. Et per hoc patet solutio ad secundum numerum defectuum. Aliae autem pene spirituales quae sunt effectus : aut habent aliunde medicinam magis substantialem eis, utignorantia faciendorum cui providetur per doctrinam : aut reducuntur ad hascontra quas sunt sacramenta, sicut infirmitas faciendorum curatur in confirmatione, concupiscentia autem precipue in matrimonio : malitia autem non dicit specialem defectum, sed inclinabilitatem in malum, et illacuratur non in uno sed in pluribus sacramentis, eo quod ipsa est generalis defectus facilius inclinabilis in malum quam in bonum. Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur de prima divisione poenarum sive defectuum.
Ad uttimuM dicendum, quod isti defectus omnes praeter unum reducuntur ad poenitentiam : quia omnes illi consistunt in peceato actuali alterius hominis, qui est proximus nobis per naturam : ille autem est defectusignorantiae, qui substantialiorem causam habet, tam per doctrinam exteriorem quam per sacramentum : et ideo penes illos non multiplicantur gratiae sacramentales, sed potius modi virtutis misericordia, quos non habere possumus, subveniendo aliis qui nostri indigent.
On this page