Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quare non fuerunt sacramenta insitiuta mox post hominis lapsum ?

ARTICULUS II. Quare non fuerunt sacramenta insitiuta mox post hominis lapsum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit ibi, B, "Si vero queritur, Quare non fuerint hee sacramenta instituta mox post hominis lapsum, etc."

Videtur, quod statim debebant esse : quia 1. Facilius curatur morbus a principio quam in fine: ergo sapiens medicus magis a principio adhibere debuit medicinam.

2. Item, Non valet solutio quam ponitur in Littera, quod homo debuit convinci de lege naturali et scripta: quia morbus diu continuatus in subjecto, vertitur in soporem, ut dicit Bernardus in primo ad Eugenium Papam?: ergo videtur, quod quanto diutius exspectavit, tanto minus homo morbum suum recognovit : et sic nulla est causa quae assignatur in Litiera.

3. Item, Hugo dicit, quod quam cito est morbus, tam cito est tempus medicinae : sed morbus fuit a principio ex quo Adam peccavit : ergo ex tune fuit tempus exhibendi sacramenta in medicinam.

4. Item, Nulla videtur causa quam tangit, quod sacramenta habentia vim a Passione Christi, non debebant ante Christi adventum institui : quia etiam antiqui virtute Passionis in fide venturi salvati sunt, ut habitum estin tertio libro Sententiarum * : ergo eodem modo Passio tradenda, licet non expleta in opere, potuit operari in sacramentis veteris legis et legis naturalis.

Uurertus gqueritur, Quare quaedam sacramenta patres habuerunt in lege nature, et Moysi, sicut et nos: quaedam autem secundum partem, et non secundum totum : quaedam autem in figura tantum : et quaedam nec in toto, nec in parte, nec in aliqua figura determinata? Verbi gratia matrimonium in toto habebant: penitentiam in parte, quia conterebantur sicut et nos, sed non confitebantur sicut et nos: sed ordinem et Eucharistiam habebant in figura: confirmationem et extremam unctionem in nullo videntur habuisse: non enim potest dici, quod in tribus unctionibus David significetur triplex unctio, sed potius nulla: quia non ungebatur unctione Levitarum, nec unctione pugnantium. nec unctione morientium vel infirmorum : ergo patet quod nullam istorum figurabat.

Praeterea, unctiones David singulares erant : sed istarum due, scilicet confirmatio, et extrema unctio sunt universales : ergo non significabantur in illa, nec in alia aliqua regali unctione, ut videtur.

Irem, Queritur de hoc quod dicunt quidam hic, quod non tantum matrimonium sit institutum ante peccatum, sicut Magister dicit in Zitéera in hoc verbo, cum dixit: Quacumque die comederitis ex e0, morte moriemini : quod exponunt quidam Sancti de morte pcenitentia. Videtur enim non esse conveniens : quia poenitentia est directa medicina actualis peccati: ergo ante peccatum non debuit institui.

Item, Si hoc intellexerit Dominus ut ibi institueret homini casuro tempus penitentiae, nec totus periret, sicut Angelus semel cecidit, et damnatus est, quare non dixit aperte : Si comederitis, dabo vobis spatium poenitentiae in alio loco quam in isto: qui locus erit luctus, et mortis, et laboris?

So.urio. Dicendum, quod a principio morbi fuit tempus medicine, vel in signando, velin causando : erat enim aliter de morbo mentis, et de morbo corporis : quia oportet hominem precognoscere quod egrotet, et destitutionem auxilii quod credit habere ex se: et oportet eum cognoscere potentiam medici, et modum medicine. Et hoc ideo est, quia cura mentis dependet a consensu nostro et devotione: sed non estita de corporis morbo : et ideo morbus mentis longam ante preexigit moram : non enim cognoscitur per experimentum, cum sit in delectabilibus dulcibus concupiscentie#, sed potius investigatur ratione, divina illuminatione eam ad hoc elevante.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Av Auiup dicendum, quod sacramenta Christi non habebant vim ante Passionem: sed Passio vim habuit in fide: et hac non est vis sacramentorum nove legis. Vis enim istorum sacramentorum est in continendo, et dando statim : sed illis patribus totum promittebatur in futurum : et ideo non poterant esse ante Passionem actu pretium redemptionis solventem.

Ad aliud dicendum, quod ego non dico, quod totum effectum matrimonii secundum quod est sacramentum, habuerunt ante Passionem antiqui: quia ego puto, quod confert gratiam, scilicet sacramentum ordinatum sub clavibus Ecclesiw, et in fide naturaram unitarum duarum in Christo celebratum. Sed verum est hoc, quod integritatem suorum bonorum habuit antiquilus. Et tune dicemus, quod hoc contingit propter generalitatem illius defectus materialis, qui corporali actu reparatur. In aliis autem agit actus gratiae spiritualis contra defectum: et tunc aut est sacramentum plenissime gratiae quoad statum, aut non. Et si est plenissime gratia quoad statum : tunc illud nullo modo habuerunt, sicut in confirmatione, quae dat Spiritum sanctum ad robur : et extrema unclio, in qua significatur plena puritas corporis et anime per amotionem omnium impedientium gloriam utriusque partis hominis. Dico autem plenissime gratiae quoad stalum : quia quaedam sunt gratiae plene quoad statum, ut duo dicta sacramenta : quedam autem quoad effectum, sicut baptismus : quaedam autem quoad dignitatem rei contente et significate, ut Eucharistia : et quaedam quoad gradum prelationis, ut ordo. Et per hoc patet solu- tio fere ad totum prater ultimum, Pcenitentiam cnim antiquiex parte habebant, et in parte non habebant, propter peccatum personale contra quod ordinatur peenitentia. Et necessarium est, quod quelibet persona per se satisfaciat interius et exterius si potest. Sed quia vim clavium non habebant, et poenitentia in confessione se presentat clavibus, non habebant confessionem nisi in figura : alia autem sacramenta habebant in figura.

Ad vuitimem dicendum, quod pcenitentia, aut non fuit instituta in statu innocentia : aut si hoc invenitur, et tune fuit ul medicina purgativa, et tune non aperte significari debuit: ne ex prescientia casus desperatio angeret eos qui nondum adhuc peccaverunt : quiasi Deus pradixisset aperte, concepissent estimationem aliquam sui status futuri: et hoc impossibile esse monstratur in secundo Sententtarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2