Articulus 5
Articulus 5
An Deus puniendo peccata servet mensuram debitam ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : "Dewm ut omnium rerum, tta suppliciorum quogue scire mensuras, etc."
Videtur enim, quod ipsemet Deus non servet mensuras delictorum poenae : 1. Patet enim, quod delictum est temporale : sed poena est xterna: ergo videtur, quod mensura non servetur.
2. Item, Infra dicitur, quod poena etiam purgatorii excedit omne genus passionis, quod potest homo pati in hac vita: ergo multo magis poena inferni: sed delectatio peccati non excedit omne genus delectationis hujus vite : ergo acerbitas pene secundum intensionem excedit in quantitate delectationem pec- cati: ergo non sunt mensurata contra se peena et culpa, ut videtur.
Serutio. Dicendum, quod mensura pene non proportionatur quantitati temporis, vel delectationis, sed potius quantitati radicis et contemptus et imperii yoluntatis, ut dicunt Sancti. Verbi gratia, radix peccati contemptus est : et quantitas hujus attenditur penes quantitalem aeterni boni increati, quod contemnit: et hoc est bonum quoddam infinitum. Et ideo si finita poena punitur, hoe erit ex Dei misericordia. Similiter actus peccati est temporalis: sed tamen cum homo voluntarie subdit se peccato, cum scientia ejus quod est non posse resurgere per se, quantum est de se, eligit in peccato esse aeternaliter: et per consequens et huic aeternitati respondet poena eterna. Et hoc est quod dicit Gregorius, quod "quia homo peccavit in suo eterno, ideo punitur in Dei aeterno."
On this page