Text List

Articulus 4

Articulus 4

An quingue modi quibus flagella contingunt, sunt bene assignati et distincti ?

ARTICULUS IV. An quingue modi quibus flagella contingunt, sunt bene assignati et distincti ?

Deinde enim queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2, sub medio: "Quingue enim modis flagella contingunt, etc.".

Videtur, quod primus. modus nullus sit : quia 1. Ille non supponit peccatum in flagellato, cum dicat Hieronymus :. "Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt."

2. Item, Ad Roman. vur, 28, super illud: "Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum", dicit Glossa : "Mors et omnia mala ex merito originalis peccati procedunt :" ergo sine peccato non est aliquis modus flagelli justi, ut videtur.

3. Item, Job, vi, 2: Utinam appenderentur peccata mea, etc. Ergo quidquid mali sustinemus, pro peccatis nostris accidere manifestum est.

4. Item, Gregorius: "Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas."

5. Item, Augustinus : "Injustum est creaturam rationalem sine peccato puniri:" sed Deus nihil facit injuste : ergo nullum punit nisi pro peccato.

Contra : 1. Job, xvi, 18: "Hee passus sum absque iniquitate manus mex, cum haberem mundas ad Deum preces".

2. Item, Job, xix, 6: "Mtelligite quia Deus non xquo gudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit".

3. Item, Gregorius in Glossa : "Justus conditor tot verberibus in beato Job non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere."

4. Item, Joan. ix, 3: "Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo."

Unters objicitur de secundo modo qui videtur, quod ille nullus sit : quia

1. Incitatio ad vitium non est custodia virtutis : provocatio autem ad iram sine causa, est incitatio ad vitium : ergo non est bona custodia virtutum : sed provocatur ad iram, qui sine merito flagellatur: ergo est mala custodia virtutum.

2. Si dicas, quod hoc est ne superbia tentet. Conrraa: Augustinus dicit, quod superbia post omnes virtutes savit. Ergo etiam post poenitentiam in tribulatione: ergo non magis cavetur superbia per tribulationem, quam per alium modum.

Unrerius quaeritur de tertio modo. Videtur enim non esse correctio peccati.

1. Peccatum enim non corrigitur nisi gratia quae sibi contraria est, vel virtute : sed poena non est contraria peccato : ergo non corrigitur peccatum per poenam.

2. Item, Pcena quae corrigit peccatum : aut habet hoc in quantum est poena, aut in quantum est voluntaria, aut in quan- tum est inflicta, aut quantum ad dup illorum, aut quantum ad omnia trig. Si primo modo: tune in omnibus copy. git peccatum: et sic intelligitur etian modus quintus. Si secundo modo : ergo ubi est major voluntas, ibi erit major correctio peccati : sed ad suavia opera virtutum, et orationum, et hujusmodi, major et suavior est voluntas : ergo magis per illa corrigetur peccatum, ut videtur : ergo illud purgativum peccati male videtur preeordinari a summa, sapientia, Si quoad tertium, hoc iterum non potest stare: quia in demonibus et damnatis peena est inflicta, et tamen non corrigit peccatum. Si dicas, quod quoad duo; aut hoc-erit quia poena voluntaria, aut quia poena inflicta. Si primo modo : cum hoe non causetur ab eo quod est poena, sed ab eo quod est voluntaria : videtur quod ea in guibus voluntas devotior est, magis sit correctiva peccati: et illa sunt actus virtutum, et alia devotionis opera, ut communiter dicitur ab omnibus.

Oxterius queritur de quarto modo quem tangit : quia omnino videtur esse sine ratione :

1. Gloria enim Dei multis aliis modis sine hominum nocumento potest manifestari : ergo videtur, quod inutilis sit iste.

2. Item, Videtur esse quaedam conformitas ad miracula demonis : quia, sicut dicitur in vita beati Bartholomei, demones prius ledebant, et postea cessantes videbantur : et ita videtur hic esse: ergo iste modus nullus videtur.

Similiter queritur de quinto: quia 1. Dicit Augustinus in libro de Penitentia: "Quidquid permisit Deus pati, scias esse flagellum correctionis :" sed Herodes patiebatur : ergo sua passio fuit fiagellum correctionis, ut videtur.

2. Item, Quamdiu datur locus cerrectionis et poenitentia, tamdiu debet differri condemnationis initium: sed per totam hance vitam datur hic locus penitentiae : ergo non debet hic inchoari condemnatio : ergo nullus punitur ante initium vel gustum sue condemnationis : et sic quintus modus nullus videtur esse.

Contra hoc est quod dicitar, II Mase chab. rx, 13, de Antiocho punito cum per poenas humiliaretur, et oraret : "Orabai autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam conseculurus." Ergo poena non valuit ei ad emendam delicti.

Paxterea videtur, quod tota illa diyisio sit insufficiens: quia alia datur quae continetur his verbis : "Erudit, vertit, probat, et letum facat, arctat, Confortat, satiat, consummat, deinde coronat."

Erudit, Jerem, xxx1, 18: "Castigasti me, et eruditus sum."

Vertit, id est, convertit, Psal. xv, 9: "Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt."

Probat, Eecli. xxv1, 7: "Vasa figuli probat fornax, et homines gustos tentatio tribulationis."

Letum facit, Jacob. 1,2: "Omne gaudium existimate, fraires mei, cum in varias tentationes incideritis."

Arctat, Isa. xxvi, 19 : "Sola vexatio intellectum dabit auditut."

Confortat, Job, vi, 9 et 10: "Solvat manum suam, e& succidat me. Et hec sit mihi consolatio, ut affligens me dolore, non parcat."

Satiat, id est, foecundat, Exod. 1, 12: "Quanto magis Aigyptiit opprimebant eos, scilicet filios Israel, tanto magis multiplicabantur, et crescebant."

Consummat, Matth. v, 10 : "Beati qui persecutionem patiuntur propter justifiam", etc.

Coronat, II ad Corinth. iv, 17: "Id enim quod in presents est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate externum glorix pondus operatur in nobis."

Soruno. Dicendum ad primum, quod peccatum est duplex, ut dicit Augusti~ nus, scilicet nature, et persone. Et sine peccato nature nullus patitur, nec etiam Christus, sicut notatum est in tertio Sententiarum, questione de passtone Christi +, sed sine peccato persone multi puniti sunt, ut Christus, et Job, et alii quidam : et sic intelliguntur auctoritates primo inducte.

Ad id quod de secundo modo queritur, dicendum quod omnis tribulatio in quantum humiliat, valet ad custodiam virtutum : et licet hoc verum sit universaliter, tamen est quaedam species tribulationis quae ostendit infirmitates hominis et utilitates corporis, quae specialem habet efficaciam humiliationis, sicut fuit tribulatio beati Pauli, scilicet stimulus carnis.

Ad noc quod contra objicitur, dicendum quod tribulatio non est provocatio nisi animi male dispositi, scilicet irati : sed hic loquitur Beda de animo tranquillo, et animo sapientis : de quo probaverunt Philosophi, quod non cadit perturbatio in sapientem : et ideo virtus quae supponitur in tribulato, cavet perturbationem : sed modus flagelli per se humiliativus est.

Ad aliud dicendur, quod licet superbia post omnes virtutes seviat, tamen post illam sevit minus quae reducit hominem in actualem sui status cognitio— nem : et ideo concludit falsum quantum est de se.

Ad id quod objicitur de tertio, dicendum quod in peccato duo sunt, scilicet substantia peccati, et reatus consequens peccatum : et peccatum quoad substantiam sui non purgatur nisi per gratiam : sed reatus qui est debitum pone, purgatur per pene solutionem.

Ad aliud dicendum, quod pcoena purgat peccatum in quantum voluntarie suscipitur pro peccato.

Ad id qued contra objicitur, dicendum quod opera devotionis plus quidem valent ad meritum vite aeterne: quia incendunt charitatem et fervorem: sed pce— na voluntarie percepta, plus valet ad meritum diminutionis poense. Ht hoc ideo, quia reatus pene est per modum debitum justitiae : quae a Philosopho dicitur directiva damni. Et hujusmodi justitia exigit, ut tantum solvat, quantum deliquit : solvit autem cum luit poenam : et ideo magis valet ad pone solutionem sustinere voluntarie poenam. Ratio autem inducta procedit, ac siidem sit meritum vite aeternae et diminutionis pceene, quod non est verum.

Ad id quod quarto queritur, dicendum quod ille modus rationem habet : quia per hoc quod punit et satiat se-conditorem nature esse Dominus ostendit, sicut ipse dicit, Jerem. xvi, 6: Hece sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Aliis autem modis non se ita ostenderet artificem luti nature nostre.

Ad aliud dicendum, quod daemones conferebant sanitatem aliquam : et lesio eorum fuit violenta : sed Dominus movendo naturam per dispensationem infirmat quandoque : sed veram confert sanitatem, reductis humoribus ad equalitatem, vel reintegratis membris compositionis corporis. Unde non est simile quod pro simili est inductum.

Ab ip quod quinto queritur, dicendum, quod bene puto, quod quantum est de intentione flagelli et flagellantis, non flagellatur aliquis hic nisi ut corrigatur: sed quod non corrigitur, presci~ tur a flagellante, et ideo dicitur pone aeterne initium. Quod enim zustus sit penarum, hoc ipsum deberet facere ipsum resilire a peccato quantum est de natura poene : unde quod non revertitur, hoc est de obstinatione flagellati - et tune per accidens est quasi initium poene aterne.

Er per hoc patet solutio eorum quae objecta sunt: quia Augustinus loquitur secundum intentionem flagellantis et non flagellati. Et in eodem sensu procedit ratio. Beda autem loquitur in Littera de flagello ex parte flagellati, quod in illo facit obstinationem, quae est initium pene aeterne.

Ad 1p quod objicitur de divisione, dicendum quod mult causae particulares assignari possunt flagelli: sed tamen sub his quinque universalibus incidunt - sicut patet in octo membris secunde divisionis. Eruditio enim reducitur ad custodiam virtutum : conversio autem ad correctionem : probatio vero et letificatio, confortatio et sanatio et coronatio omnes incidunt sub prima causa hie posita. Et dus causae hic posite non tanguntur in secunda divisione : quia generaliores habet partes, quam secunda.

Et potest accipi numerus causarum hic positarum sic : Flagellum fit aut ad promotionem boni, aut ad amotionem mali. Si primo modo: aut in Ecclesia, aut in persona. Si in Ecclesia, sic est ad gloriam Dei manifestandam, ut in exco nato . Siin persona : aut est ad bonum quod non inest, sed debet induci per flagellum : aut ad bonum quod. inest, ef potest meliorari per flagellum: quia sicut dicit Poeta : "Non nocet admisso subdere calcar equo." Si respectu ejus quod non inest : sic est ad vitii correctionem, ut virtus introducatur : quia dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, ut inserantur vir- tutes. Si autem est respectu boni qued inest, sed potest emendari in melius: tunc vel est cx parte subjecti: et tune est radicatia majoris boni et conservatio, et sic est virtutum custodia. Aut ex parte ipsius boni quod inest : et hoc non accipit meliorationem nisi secundum quantitatem : et tune illa est causa quam vocal Augustinus meriia. Si autem est respectu mali: aut hoc erit respectu mali amovendi : et sic est iterum ad correclionem viliorum : quia nihil prohibet idem esse duorum vel amhorum finium : unius, tamquam ejus quod est finis : alterius autem, tamquam ejus quod est ad finem : et per flagellum primo est inserenda virtus : sed ut hoc fieri possit, : necesse est ut exstirpentur vitia. Aut est ad malum indicandum, quod exstlirpari propter cbstinationem flagellati non potest: et sic est ad initium poenae aeternae. Sunt autem versus de istis causis: "Job prebat, inclinat Paulum, purgatque Mariam, In caeco sese manifestat, punit Herodem. Vel sic: Cur homo torquetur? ne fastus dominetur. Cum homo torquetur ? ut ei meritum cumuletur. Cur homo torquetur? ut penis culpa pietur. Cur homo torquetur? ut Christas glorificetur. Cur homo torquetur ? ut dupliciter puniatar."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4