Text List

Articulus 7

Articulus 7

ain pro levi culpa, ut in sabbato colligere ligna, debuit infligt mors ?

ARTICULUS VII. ain pro levi culpa, ut in sabbato colligere ligna, debuit infligt mors ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, sub medio: "Et qui in sabbato ligna collegerat, etc."

1. Videtur enim velle, quod culpa hujus Israelite levis fuerit: cum tamen lapidatus fuerit, et pro culpa levi mors non fuisset inflicta.

2. Item, Legitur, Levit. xxiv, 14: Educ blasphemum extra castra. Ergo blasphemavit: et blasphemia est peccatum in Spiritum sanctum: et hoc est peccatum quod non remittitur nec in hoc seculo, nec in futuro: cum tamen JZiftera innuat, quod ille postea non fuerit punitus.

Soxtutio. Dicendum, quod levitas culpe istius significata est ex specie peccati duplicis, scilicet collectionis lignorum in sabbato, et maledictionis qua maledixit non Deo, sed viro Israelite#: et de his tantum duobus peccatis loquitur.

Ad primum autem dicendum, quod graviter tune peccata puniebantur propter legis recentiam et rigorem, ut alii terrerentur, et non propter gravitatem peccati.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Richardus de sancto Victore, aliud est spiritus blasphemiez, et aliud blasphemia : quia spiritus blasphemie est, quando blasphemans non ignorantiam, sed malitiam spirat in blasphemando, sicut patet, Matth. xn, 24, et Luc. x1, 15, ubi videbant signa indicantia spiritum Dei, et in Beelzebub dicebant ea. fleri. Blasphemia autem fit quandoque ex ignorantia, vel provocatione : et tune non est peccatum in Spiritum sanctum: et tale fuit illius Israelite, qui forte poenituit inter ictus lapideum: et tunc merito patientiae remissum est ei peccatum.

DIVISIO TEXTUS.

"Alias quoque auctoritates, etc." Hee est secunda pars, et dividitur in duas partes : in quarum prima ponit objectiones, et in secunda solutionem, ibi, C, "His responderi potest, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7