Text List

Articulus 8

Articulus 8

An sine fide aliqua poena sit satisfactoria ?

ARTICULUS VIII. An sine fide aliqua poena sit satisfactoria ?

Dubium autem incidit de hoc quod dicit in prima parte, ibi, B, § 2, in textu Ambrosii: "Secunda, per punitionem: ubi etsi fides desit, etc."

Contra enim est illud Apostoli, ad Roman. xtv, 23: "Omne quod non est ex fide, peccatum est". Et, ad Hebr. x, 6: "Sine fide impossibile est quemquam placere Deo". Fortassis et displicere necesse est: ergo videtur, quod sine fide poena non sit satisfactoria.

SoLutio. Aiquivocatio est in fide : quia fides est virtus qua creduntur invisibilig propter primam veritatem : et de hac non loquitur hic. Fides iterum est credulitas quedam rationis de aliquo apprehengo secundum quod dicit "Philosophus in III de Anima", quod opinio juvata rationi. bus fit fides: et sic consuevit dici, quod fides est alicujus opinati vel sciti: et sic loquitur hic Ambrosius. Unde sensus est: Si fides, id est, conscientia delicti desit, quia delicta nemo intelligit : peena satisfacit, quia talia Deus aut pie patientia poenarum indulget, aut revelat ad confitendum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod sensus auctoritatis Apostoli est : "Omne quod non est ex fide", id est, contra fidem, peccatum est: quia qui facit contra conscientiam, edificat ad gehennam.

Ad alia duo dicendum, quod loquitur de fide virtute. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8